[PAPINIANUS libro primo quaestionum.
[巴比尼安著《论问题集》第一卷。
] §1.21.1.prQuaecumque specialiter lege uel senatus consulto uel constitutione principum tribuuntur, mandata iurisdictione non transferuntur: quae uero iure magistratus competunt, mandari possunt.
] 凡法律、元老院决议或皇帝宪令特别授予的事项,均不得通过委任管辖权来转移;然而,凡依政务官职权本身所享有的事项,则可以委任。
et ideo uidentur errare ma||gistratus, qui cum publici iudicii habeant exercitionem lege uel senatus consulto delegatam, ueluti legis Iuliae de adulteriis et si quae sunt aliae similes, iurisdictionem suam mandant.
因此,有些政务官在法律或元老院决议已将公诉裁判的执行权(例如关于通奸的尤里亚法以及其他类似法律下的裁判)委托给他们的情况下,仍将自己的管辖权予以委任,这显然是错误的。
huius rei fortissimum argumentum, quod lege Iulia de ui nominatim cauetur, ut is, cui optigerit exercitio, possit eam si proficiscatur mandare: non aliter itaque mandare poterit, quam si abesse coeperit, cum alias iurisdictio etiam a praesente mandetur.
对此最强有力的论据是,关于暴力的尤里亚法中明文规定,获得执行权的人在启程时可以将其委任:因此,除非他开始缺席,否则他将无法进行委任,而在其他情况下,即使委任人在场,管辖权亦可被委任。
et si a familia dominus occisus esse dicetur, cognitionem praetor, quam ex senatus consulto habet, mandare non poterit.
此外,如果据说主人被其家奴杀害,裁判官便不得委任其根据元老院决议所享有的审理权。
§1.21.1.1Qui mandatam iurisdictionem suscepit, proprium nihil habet, sed eius, qui mandauit, iurisdictione utitur.
接受受任管辖权的人,自身不享有任何专属权力,而是行使委任人的管辖权。
uerius est enim more maiorum iurisdictionem quidem transferri, sed merum imperium quod lege datur non posse transire: quare nemo dicit animaduersionem legatum proconsulis habere mandata iurisdictione.
因为根据祖宗的遗风,管辖权固然得以转移,但法律所赋予的纯粹命令权则无法转移,这才是更正确的看法。 因此,没有人会说,行省执政官的副官因受任管辖权而享有刑罚权。
PAULUS notat: et imperium, quod iurisdictioni cohaeret, mandata iurisdictione transire uerius est.
保罗注道:与管辖权相连的命令权,随着管辖权的委任而一同转移,这才是更正确的看法。