[ULPIANUS libro sexto decimo ad edictum.
[乌尔比安,见《告示注解》第十六卷。
] §1.19.1.prQuae acta gestaque sunt a procuratore Caesaris, sic ab eo comprobantur, atque si a Caesare gesta sunt.
] 皇帝的代理人所做和所处理的事,被皇帝予以承认,就如同是由皇帝本人所做的一样。
§1.19.1.1Si rem Caesaris procurator eius quasi rem propriam tradat, non puto eum dominium transferre: tunc enim transfert, cum negotium Caesaris gerens consensu ipsius tradit.
如果皇帝的代理人将皇帝的财产作为其个人财产予以交付,我认为他并未转移所有权:因为只有当他处理皇帝的事务并在皇帝本人的同意下进行交付时,他才转移所有权。
denique si uenditionis uel donationis uel transactionis causa quid agat, nihil agit: non enim alienare ei rem Caesaris, sed diligenter gerere commissum est.
因此,如果他因买卖、赠与或和解而做出任何行为,该行为是无效的:因为他被委任的不是处分皇帝的财产,而是勤勉地予以管理。
§1.19.1.2Est hoc praecipuum in procuratore Caesaris, quod et eius iussu seruus Caesaris adire hereditatem potest et, si Caesar heres instituatur, miscendo se opulentae hereditati procurator heredem Caesarem facit.
皇帝的代理人享有以下特权:即经由他的命令,皇帝的奴隶也可以继承遗产;并且,如果皇帝被指定为继承人,代理人通过介入该遗产,使皇帝成为继承人。