[IDEM libro primo de officio proconsulis. ] §1.16.9.prnec quicquam est in prouincia, quod non per ipsum expediatur.
[同上,《行省前执政官职守论》第1卷] 在行省中,没有任何事情不是通过他自己来处理的。
sane si fiscalis pecuniaria causa sit, quae ad procuratorem principis respicit, melius fecerit, si abstineat.
当然,如果涉及与元首代理人有关的国库金钱纠纷,如果他予以回避,他将做得更好。
§1.16.9.1Ubi decretum necessarium est, per libellum id expedire proconsul non poterit: omnia enim, quaecumque causae cognitionem desiderant, per libellum non possunt expediri.
在需要作出裁决的地方,行省前执政官不能通过请愿书来处理:因为所有需要进行案件审理的事情,都不能通过请愿书来处理。
§1.16.9.2Circa aduocatos patientem esse proconsulem oportet, sed cum ingenio, ne contemptibilis uideatur, nec adeo dissimulare, si quos causarum concinnatores uel redemptores depraehendat, eosque solos pati postulare, quibus per edictum eius postulare permittitur.
行省前执政官应当对辩护人保持耐心,但须带有机敏,以免显得可鄙;如果他发现任何诉讼挑唆者或承包者,也不应一味纵容,而应当只允许那些根据其告示被准许进行申诉的人进行申诉。
§1.16.9.3De plano autem proconsul potest expedire haec: ut obsequium parentibus et patronis liberisque patronorum exhiberi iubeat: comminari etiam et terrere filium a patre oblatum, qui non ut oportet conuersari dicatur, poterit de plano: similiter et libertum non obsequentem emendare aut uerbis aut fustium castigatione.
另一方面,行省前执政官可以在法庭外处理以下事务:命令对父母、庇护人以及庇护人的子女表示敬重;对于由父亲带来的、据说没有恪守本分的儿子,他也可以在法庭外进行警告和威吓;同样,可以用言语或棍棒惩戒来管教不服从的释放自由人。
§1.16.9.4Obseruare itaque eum oportet, ut sit ordo aliquis postulationum, scilicet ut omnium desideria audiantur, ne forte dum honori postulantium datur uel improbitati ceditur, mediocres desideria sua non proferant, qui aut omnino non adhibuerunt, aut minus frequentes neque in aliqua dignitate positos aduocatos sibi prospexerunt.
因此,他应当注意,使申诉具有某种秩序,即必须听取所有人的诉求,以免在迎合申诉者的名望或向其强横让步时,那些普通人无法提出自己的诉求,因为他们要么根本没有聘请辩护人,要么只找了那些不常出庭或没有任何社会地位的辩护人。
§1.16.9.5Aduocatos quoque petentibus debebit indulgere plerumque: feminis uel pupillis uel alias debilibus uel his, qui suae mentis non sunt, si quis eis petat: uel si nemo sit qui petat, ultro eis dare debebit.
他也应当对请求者准予提供辩护人:如果有人为女性、处于监护下的未成年人、其他弱者或精神失常者提出请求,则予以准许;如果没有人提出请求,他应当主动为他们提供。
sed si qui per potentiam aduersarii non inuenire se aduocatum dicat, aeque oportebit ei aduocatum dare.
但是,如果有人称由于对手的权势而找不到辩护人,同样应当为其提供辩护人。
ceterum oprimi aliquem per aduersarii sui potentiam non oportet: hoc enim etiam ad inuidiam eius qui prouinciae praeest spectat, si quis tam impotenter se gerat, ut omnes metuant aduersus eum aduocationem suscipere.
因为任何人都不应当因其对手的权势而遭受压制;如果有人行事如此霸道,以至于所有人都在面对他时不敢承接辩护业务,这也会给行省统治者带来怨恨。
§1.16.9.6Quae etiam omnium praesidum communia sunt et debent et ab his obseruari.
这些也是所有行省总督所共有的职责,并且也必须由他们来遵守。