[IDEM libro decimo de officio proconsulis. ] §1.16.10.prMeminisse oportebit usque ad aduentum successoris omnia debere proconsulem agere, cum sit unus proconsulatus et utilitas prouinciae exigat esse aliquem, per quem negotia sua prouinciales explicent: ergo in aduentum successoris debebit ius dicere.
[同上,《行省前执政官职守论》第10卷] 应当记住的是,在继任者到来之前,行省前执政官有义务处理一切事务,因为前执政官职位是单一的,且行省的利益要求存在某个人,行省居民可以通过他来处理他们的事务:因此,在继任者到来之前,他应当主持司法。
§1.16.10.1Legatum suum ne ante se de prouincia dimittat, et lege Iulia repetundarum et rescripto diui Hadriani ad Calpurnium Rufum proconsulem Achaiae admonetur.
不得在自己之前让其副官离开行省,这既受到《尤里乌斯反勒索法》的警告,也受到神君哈德良致阿哈伊亚行省前执政官卡尔普尔尼乌斯·鲁弗斯的敕答的警告。