[IDEM libro primo de officio proconsulis. ] §1.16.4.prObseruare autem proconsulem oportet, ne in hospitiis praebendis oneret prouinciam, ut imperator noster cum patre Aufidio Seueriano rescripsit.
[同上,《论行省总督的职责》第一卷] 此外,行省总督应当注意,不要因索取住宿而加重行省的负担,正如我们的皇帝与其父亲在给奥菲迪乌斯·塞维里亚努斯的批复中所写的那样。
§1.16.4.1Nemo proconsulum stratores suos habere potest, sed uice eorum milites ministerio in prouinciis funguntur.
任何行省总督都不得拥有自己的马丁,但在行省中,士兵代替他们执行这一职务。
§1.16.4.2Proficisci autem proconsulem melius quidem est sine uxore: sed et cum uxore potest, dummodo sciat senatum Cotta et Messala consulibus censuisse futurum, ut si quid uxores eorum qui ad officia proficiscuntur deliquerint, ab ipsis ratio et uindicta exigatur.
再者,行省总督不带妻子前往任所固然更好;但也可以带妻子同行,只要他知道在科塔和梅萨拉担任执政官期间,元老院曾决议:如果前往履行公职人员的妻子犯有任何过错,将向其丈夫本人追究责任并予以惩处。
§1.16.4.3Antequam uero fines prouinciae decretae sibi proconsul ingressus sit, edictum debet de aduentu suo mittere continens commendationem aliquam sui, si qua ei familiaritas sit cum prouincialibus uel coniunctio, et maxime excusantis, ne publice uel priuatim occurrant ei: esse enim congruens, ut unusquisque in sua patria eum exciperet.
然而,在行省总督进入分配给他的行省边界之前,他应当发送一份关于自己抵达的通告,如果他与行省居民有任何私交或联系,其中应包含对自己的某种引荐,并尤其声明谢绝大家公私前来迎接;因为在各自的家乡迎接他是适宜的。
§1.16.4.4Recte autem et ordine faciet, si edictum decessori suo miserit significetque, qua die fines sit ingressurus: plerumque enim incerta haec et inopinata turbant prouinciales et actus impediunt.
如果他向其前任发送通告,并指明自己将于哪一天进入边界,他将做得既正确又合乎秩序;因为通常这些不确定且意料之外的事情会扰乱行省居民并阻碍事务。
§1.16.4.5Ingressum etiam hoc eum obseruare oportet, ut per eam partem prouinciam ingrediatur, per quam ingredi moris est, et quas Graeci ἐπιδημίας appellant siue κατάπλουν obseruare, in quam primum ciuitatem ueniat uel applicet: magni enim facient prouinciales seruari sibi consuetudinem istam et huiusmodi praerogatiuas.
在进入行省时,他亦应当注意这一点:即从惯常进入的那个地方进入行省,并遵守希腊人所称的“巡回”(ἐπιδημίας)或“入港”(κατάπλουν),即他首先到达或靠岸的是哪一座城市;因为行省居民非常看重为他们保留这一习惯及此类特权。
quaedam prouinciae etiam hoc habent, ut per mare in eam prouinciam proconsul ueniat, ut Asia, scilicet usque adeo, ut imperator noster Antoninus Augustus ad desideria Asianorum rescripsit proconsuli necessitatem impositam per mare Asiam applicare καὶ τῶν μητροπόλεων ἔφεσον primam attingere.
某些行省甚至有此规矩,即行省总督须经海路抵达该行省,例如亚细亚行省——事实上,以至于我们的皇帝安东尼乌斯·奥古斯都针对亚细亚居民的要求给行省总督作出的批复中,规定其必须经海路抵达亚细亚,并首先到达首府之首的以弗所(καὶ τῶν μητροπόλεων ἔφεσον)。
§1.16.4.6Post haec ingressus prouinciam mandare iurisdictionem legato suo debet nec hoc ante facere, quam fuerit prouinciam ingressus: est enim perquam absurdum antequam ipse iurisdictionem nanciscatur (nec enim prius ei competit, quam in eam prouinciam uenerit) alii eam mandare, quam non habet.
此后,在进入行省后,他应当将司法权授予其副官,且在进入行省之前不得这样做:因为在自己获得司法权之前(因为在他到达该行省之前,司法权并不属于他),将自己尚未拥有的权利授予他人,是非常荒谬的。
sed si et ante fecerit et ingressus prouinciam in eadem uoluntate fuerit, credendum est uideri legatum habere iurisdictionem, non exinde ex quo mandata est, sed ex quo prouinciam proconsul ingressus est.
但如果他在之前已经这样做,且在进入行省时仍保持同样的意愿,则应当认为该副官已被视为拥有司法权,但这并非自授予之时起,而是自省长进入行省之时起。