[AURELIUS ARCADIUS CHARISIUS magister libellorum libro singulari de officio praefecti praetorio. ] §1.11.1.prBreuiter commemorare necesse est, unde constituendi praefectorum praetorio offici origo manauerit.
[奥里略·阿卡迪乌斯·查里西乌斯,奏章官,独卷本《论近卫长官的职责》] 有必要简要回顾设立近卫长官官职的起源源于何处。
ad uicem magistri equitum praefectos praetorio antiquitus institutos esse a quibusdam scriptoribus traditum est.
据某些作家记载,近卫长官在古代是作为骑兵长官的替代者而被设立的。
nam cum apud ueteres dictatoribus ad tempus summa potestas crederetur et magistros equitum sibi eligerent, qui adsociati participales curae ad militiae gratia secundam post eos potestatem gererent: regimentis rei publicae ad imperatores perpetuos translatis ad similitudinem magistrorum equitum praefecti praetorio a principibus electi sunt.
因为在古代人那里,最高权力曾临时托付给独裁官,而他们会为自己挑选骑兵长官,后者作为在军事事务上分担其忧虑的伙伴,掌握着仅次于独裁官的第二权力:当国家治权转移到终身皇帝手中后,近卫长官便由皇帝们效仿骑兵长官的形式选拔出来。
data est plenior eis licentia ad disciplinae publicae emendationem.
为了整顿公共秩序,他们被赋予了更充分的权力。
§1.11.1.1His cunabulis praefectorum auctoritas initiata in tantum meruit augeri, ut appellari a praefectis praetorio non possit.
以此摇篮期为起点的近卫长官的权威得到了极大的提升,以至于人们无法对近卫长官提起上诉。
nam cum ante quaesitum fuisset, an liceret a praefectis praetorio appellare et iure liceret et extarent exempla eorum qui prouocauerint: postea publice sententia principali lecta appellandi facultas interdicta est.
因为此前曾有人质询是否允许对近卫长官提起上诉,当时法律不仅允许,而且也有提出上诉者的先例:此后,随着皇帝谕令的公开宣读,上诉的权能被禁止了。
credidit enim princeps eos, qui ob singularem industriam explorata eorum fide et grauitate ad huius officii magnitudinem adhibentur, non aliter iudicaturos esse pro sapientia ac luce dignitatis suae, quam ipse foret iudicaturus.
因为皇帝相信,那些因卓越才干而经受了对其忠诚与沉稳的考验并被委以此项重任的人,凭其智慧与地位的光芒,其裁判方式将与皇帝本人亲自裁判毫无二致。
§1.11.1.2Subnixi sunt etiam alio priuilegio praefecti praetorio, ne a sententiis eorum minores aetate ab aliis magistratibus nisi ab ipsis praefectis praetorio restitui possint.
近卫长官还享有另一项特权,即未成年人针对其判决的恢复原状,不能由其他政务官做出,而只能由近卫长官自己做出。