§6Hoc senatus consultum ubi Decius accepit, omnes aulicos convocavit, ipsum etiam Valerianum praecepit rogari, atque in conventu summorum virorum recitato senatus consulto,
Felicem te,
inquit,
Valerianum, totius senatus sententia, immo animis atque pectoribus totius orbis humani, suscipe censuram, quam tibi detulit Romana res publica, quam solus mereris, iudicaturus de moribus omnium, iudicaturus de moribus nostris, tu aestimabis qui manere in Curia debeant, tu equestrem ordinem in antiquum statum rediges, tu censibus modum pones, tu vectigalia firmabis divides statues, tu res publicas recensebis; tibi legum scribendarum auctoritas dabitur, tibi de ordinibus militum iudicandum est; tu arma respicies; tu de nostro Palatio, tu de iudicibus, tu de praefectis eminentissimis iudicabis; excepto denique praefecto urbis Romae, exceptis consulibus ordinariis et sacrorum rege ac maxima virgine Vestalium (si tamen incorrupta permanebit) de omnibus sententias feres, laborabunt autem etiam illi, ut tibi placeant, de quibus non potes iudicare.
德基乌斯收到这份元老院决议后,召集了所有宫廷侍臣,并下令邀请瓦勒里安本人。 在最显赫的人士的集会中宣读了元老院决议后,他说道: “幸甚至哉,瓦勒里安,在全体元老院的决议中,更是在整个全人类的心灵和胸怀中! 接受罗马共和国授予你的监察官职吧,唯有你配得上此职,你将裁判所有人的品行,裁判我们的品行。 你将评定谁应当留在议事堂,你将把骑士等级恢复到古时的状态,你将给财产估税设定限度,你将确立、分配并制定税收,你将审查各个城市;起草法律的权威将授予你,你必须对军人的阶层作出裁判;你将关注军备;你将裁判我们的宫廷、裁判法官们、裁判最杰出的长官们;总之,除了罗马城长官、正规执政官、祭仪之王以及维斯塔贞女之首(只要她保持纯洁)之外,你将对所有人作出判决,而即使是那些你无法裁判的人,也将努力取悦于你。
haec Decius, sed Valeriano sententia huiusmodi fuit:
Ne, quaeso, sanctissime imperator, ad hanc me necessitatem alliges, ut ego iudicem de populo, de militibus, de senatu, de omni penitus orbe iudicibus et tribunis ac ducibus, haec sunt propter quae Augustum nomen tenetis;
” 德基乌斯如此说道,但瓦勒里安的回答是这样的: “最神圣的皇帝啊,我请求你,不要把我束缚在这样的义务上,让我去裁判平民、裁判军人、裁判元老院,裁判整个世界的法官、护民官和将领。
apud vos censura desedit, non potest hoc implere privatus.
这些正是你们持有奥古斯都之名所要承担的事;监察官职存在于你们手中,一介私人无法履行此职。
veniam igitur eius honoris peto, cui vita impar est, impar est confidentia, cui tempora sic repugnant, ut censuram hominum natura non quaerat.
因此,我请求免除这一荣誉,我的生命不配享有它,我的自信也不配享有它,时代与此如此对立,以至于人类的天性并不追求监察官职。
§7Poteram multa alia et senatus consulta et iudicia principum de Valeriano proferre, nisi et vobis pleraque nota essent, et puderet altius virum extollere, qui fatali quadam necessitate superatus est.
” 如果不是其中大部分已被你们所知,且为过度拔高一个被某种致命的命运所征服的人而感到羞愧,我本可以提出许多其他关于瓦勒里安的元老院决议和皇帝们的评价。
nunc ad Valerianum minorem revertar.
现在我将回到小瓦勒里安身上。
§8Valerianus iunior, alia quam Gallienus matre genitus, forma conspicuus, verecundia probabilis, eruditione pro aetate clarus, moribus periucundus atque a fratris dissolutione seiunctus, a patre absente Caesar est appellatus, a fratre, ut Caelestinus dicit, Augustus, nihil habet praedicabile in vita, nisi quod est nobiliter natus, educatus optime et miserabiliter interemptus.
与加里恩努斯异母所生的小瓦勒里安,容貌出众,谦逊可嘉,学识在其年龄段显得卓越,品格极其令人愉快且远离其兄长的放荡,他被不在场的父亲册封为凯撒,并且正如凯莱斯蒂努斯所说,被其兄长册封为奥古斯都;他的一生除了出身高贵、受过极好的教育以及悲惨地被杀之外,没有其他值得称道的事迹。
Et quoniam scio errare plerosque, qui Valeriani imperatoris titulum in sepulchro legentes illius Valeriani redditum putant corpus, qui a Persis est captus, ne ullus error obrepat, mittendum in litteras censui hunc Valerianum circa Mediolanum sepultum addito titulo Claudii iussu:
Valerianus imperator.
并且,因为我知道大多数人会犯错,他们读到墓碑上“皇帝瓦勒里安”的头衔时,以为是那个被波斯人俘虏的瓦勒里安的遗体被送还了,为了防止任何错误悄然滋生,我认为应当记录在案:这个瓦勒里安葬于美狄奥拉努姆附近,并在克劳狄的命令下加上了头衔:“皇帝瓦勒里安”。
Non puto plus aliquid vel de maiore Valeriano vel de iuniore requirendum.
我认为无论对于老瓦勒里安还是小瓦勒里安,都不需要再探求更多了。
et quoniam vereor ne modum voluminis transeam, si Gallienum, Valeriani filium, de quo iam multus et fortasse nimius nobis fuit sermo in illius vita, vel Saloninum filium etiam Gallieni, qui et Saloninus et Gallienus est dictus in historia sui temporis, huic libro adiunctos edam, nunc ad aliud volumen transeamus, ut iubetur.
并且因为我担心,如果我把瓦勒里安之子加里恩努斯(关于他,在其本传中我们已经有了很多或许是过多的叙述),或者同样是加里恩努斯之子的沙洛尼努斯(在当时的历史中他被称为沙洛尼努斯,也被称为加里恩努斯)附加到本书中发表,会超出本卷的篇幅,所以现在让我们按照吩咐,转入另一卷。
semper enim nos vobis dedimus et famae, cui negare nihil possumus.
因为我们总是把自己献给你们以及名声,对于它们我们无法拒绝任何要求。