§1Sapori regi regum vel soli 1:
Si scirem posse aliquando Romanos penitus vinci, gauderem tibi de victoria, quam praefers.
致诸王之王,或唯一的国王萨波尔 1:如果我知道罗马人终有一天会彻底被击败,我就会因你所夸耀的胜利而为你高兴。
sed quia vel fato vel virtute gens illa plurimum potest, vide ne, quod senem imperatorem cepisti et id quidem fraude, male tibi cedat et posteris tuis.
但因为那个人民,无论是凭着命运还是凭借勇气,都拥有极大的力量,所以你要当心,你捕获了一位年迈的皇帝,而且是用欺诈的手段,这可能会给你和你的后代带来不祥的后果。
cogita quantas gentes Romani ex hostibus suas fecerint, a quibus saepe victi sunt.
想一想,罗马人曾把多少个常常击败他们的敌人,化作了自己的属国。
audivimus certe quod Galli eos vicerint et ingentem illam civitatem incenderint;
我们确实听说过,高卢人曾打败他们并烧毁了那座宏伟的城市;但他们确实在为罗马人服务。
certe Romanis serviunt, quid Afri? eos non vicerunt? certe serviunt Romanis, de longioribus exemplis et fortasse inferioribus nihil dico.
非洲人又如何? 他们没有击败过罗马人吗? 但他们确实在为罗马人服务。 至于更古老的、或许不那么重要的例子,我就不多说了。
Mithradates Ponticus totam Asiam tenuit; certe victus est, certe Asia Romanorum est.
蓬托斯的米特里达梯曾占领整个亚细亚;但他确实被击败了,亚细亚确实是罗马人的。
si meum consilium requiris, utere occasione pacis et Valerianum suis redde, ego gratulor felicitati tuae,;
如果你寻求我的建议,就利用这次和平的机会,将瓦勒里安送还给他的国民。
si tamen illa uti tu scias.
我祝贺你的好运,只要你懂得如何去利用它。
§2Velenus rex Cadusiorum sic scripsit:
Remissa mihi auxilia integra et incolumia gratanter accepi.
卡杜西人的国王韦莱努斯如此写道:我心怀感激地收到了完好无损、安然送还给我的辅助部队。
at captum Valerianum principem principum non satis gratulor, magis gratuler, si redderetur.
但是,对于首领之首领瓦勒里安被俘一事,我并不能感到足够的欣喜,如果他被送还,我才会更加高兴。
Romani enim graviores tunc sunt, quando vincuntur.
因为罗马人在战败时,反而会变得更加难以对付。
age igitur ut prudentem decet, nec fortuna te inflammet, quae multos decepit.
因此,行事当如明智之人,切勿让那欺骗过许多人的命运激起你的狂妄。
Valerianus et filium imperatorem habet et nepotem Caesarem, et quid ad omnem orbem illum Romanum, qui contra te totus insurget? redde igitur Valerianum et fac cum Romanis pacem, nobis etiam ob gentes Ponti eas profuturam.
瓦勒里安既有当皇帝的儿子,又有当凯撒的孙子,面对那将万众一心反抗你的整个罗马世界,这又算得了什么呢? 因此,归还瓦勒里安,并同罗马人讲和吧,由于蓬托斯的那些民族,这对我方也是有益的。
§3Artavasdes rex Armeniorum talem ad Saporem epistulam misit:
In partem gloriae venio, sed vereor ne non tam viceris quam bella severis.
亚美尼亚人的国王阿尔塔瓦兹德给萨波尔送去了这样一封信:我分享你的荣耀,但我担心你与其说是取得了胜利,不如说是播下了战争的种子。
Valerianum et filius repetit et nepos et duces Romani et omnis Gallia et omnis Africa et omnis Hispania et omnis Italia et omnes gentes quae sunt in Illyrico atque in oriente et in Ponto, quae cum Romanis consentiunt aut Romanorum sunt, unum ergo senem cepisti sed omnes gentes orbis terrarum infestissimas tibi fecisti, fortassis et nobis, qui auxilia misimus, qui vicini sumus, qui semper vobis inter vos pugnantibus laboramus.
瓦勒里安不仅其子要他,其孙、罗马将领、全体高卢、全体非洲、全体西班牙、全体意大利以及伊利里库姆、东方和蓬托斯的所有民族也在要他,这些民族要么与罗马人结盟,要么属于罗马人。 因此,你捕获了一个老人,却使全世界所有的民族都对你产生了极度的敌意,或许也包括我们,我们送去了辅助部队,我们是邻居,在你们互相争战时,我们总是备受折磨。
§4Bactriani et Hiberi et Albani et Tauroscythae Saporis litteras non receperunt sed ad Romanos duces scripserunt auxilia pollicentes ad Valerianum de captivitate liberandum.
巴克特里亚人、伊比利亚人、阿尔巴尼亚人和陶洛斯基泰人没有接受萨波尔的信件,而是给罗马将领们写信,承诺派兵协助将瓦勒里安从俘虏状态中解放出来。
Sed Valeriano apud Persas consenescente Odaenathus Palmyrenus collecto exercitu rem Romanam prope in pristinum statum reddidit.
但是,当瓦勒里安在波斯人那里逐渐老去时,巴尔米拉的奥登纳图斯集结了军队,将罗马的国势几乎恢复到了先前的状态。
cepit regis thesauros, cepit etiam, quas thesauris cariores habent reges Parthici, concubinas, quare magis reformidans Romanos duces Sapor timore Ballistae atque Odaenathi in regnum suum ocius se recepit, atque hic interim finis belli fuit Persici.
他夺取了国王的财宝,还夺取了帕提亚国王们视之比财宝更珍贵的嫔妃。 因而,更加惧怕罗马将领的萨波尔,因对巴利斯塔和奥登纳图斯的恐惧,迅速退回了自己的王国,而这在当时便是波斯战争的终结。
§5Haec sunt digna cognitu de Valeriano, cuius per annos sexaginta vita laudabilis in eam conscenderat gloriam ut post omnes honores et magistratus insigniter gestos imperator fieret, non, ut solet, tumultuario populi concursu, non militum strepitu, sed iure meritorum et quasi ex totius orbis una sententia.
这些关于瓦勒里安的事迹是值得了解的。 他在六十年里备受赞誉的一生已经攀登到了这样的荣耀高度:在以杰出的方式担任了所有荣誉和官职之后,他成为了皇帝,这既不是像通常那样由于民众的骚乱聚集,也不是由于士兵们的喧嚣,而是凭借功绩的合理性,并且仿佛是出于整个世界的一致意见。
denique si data esset omnibus potestas promendi arbitrii quem imperatorem vellent, alter non esset electus.
事实上,如果向所有人赋予表明其选择谁当皇帝的决定的权力,那么就不会选出另一个人。
Et ut scias quanta vis in Valeriano meritorum fuerit publicorum, ponam senatus consulta, quibus animadvertant omnes quid de illo semper amplissimus ordo indicaverit.
并且,为了让你知道瓦勒里安在公共功绩中拥有多么巨大的力量,我将列出元老院的决议,所有人都可以通过这些决议注意到,那个最显赫的等级始终对他作出了怎样的评价。
Duobus Deciis consulibus sexto kal. Novembrium die, cum ob imperatorias litteras in Aede Castorum senatus haberetur, ireturque per sententias singulorum, cui deberet censura deferri (nam id Decii posuerant in senatus amplissimi potestate), ubi primum praetor edixit:
Quid vobis videtur, patres conscripti, de censore deligendo?
atque eum, qui erat princeps tunc senatus, sententiam rogasset absente Valeriano (nam ille in procinctu cum Decio tunc agebat), omnes una voce dixerunt interrupto more dicendae sententiae:
Valeriani vita censura est.
在两位德基乌斯担任执政官的那一年,十月二十七日,因皇帝的来信而在卡斯托尔神庙召开元老院会议,并在逐一征求每个人的意见,决定应当将监察官的职位授予谁(因为德基乌斯皇帝们已将此事交由最显赫的元老院来掌管),这时法务官首先宣布: “征募之父们,关于选任监察官,你们意下如何? ” 并且,当他在瓦勒里安缺席的情况下(因为当时他正与德基乌斯在战场上活动),向当时的元老院第一人征询意见时,所有人异口同声地打断了陈述意见的常规,喊道: “瓦勒里安的一生就是监察官的职责所在。
ille de omnibus iudicet, qui est omnibus melior, ille de senatu iudicet, qui nullum habet crimen, ille de vita nostra sententiam ferat, cui nihil potest obici.
让那个优于所有人的人去裁判所有人吧,让那个没有任何罪责的人去裁判元老院吧,让那个无法被指责任何事情的人对我们的生活作出判决吧。
Valerianus a prima pueritia fuit censor.
瓦勒里安自幼年伊始便是监察官。
Valerianus in tota vita sua fuit censor, prudens senator, modestus senator, gravis senator, amicus bonorum, inimicus tyrannorum, hostis criminum, hostis vitiorum, hunc censorem omnes accipimus, hunc imitari omnes volumus, primus genere, nobilis sanguine, emendatus vita, doctrina clarus, moribus singularis, exemplum antiquitatis.
瓦勒里安在其整个人生中都是监察官,他是明智的元老,谦逊的元老,庄重的元老,善人的朋友,僭主的仇敌,犯罪的公敌,恶德的克星。 我们所有人都接受这个人做监察官,我们所有人都希望效仿这个人。 出身第一,血统高贵,生活无瑕,学识显赫,品行独特,古风的典范。
quae cum essent saepius dicta, addiderunt,
omnes,
atque ita discessum est.
” 在这些话被反复说起之后,他们又补充道: “所有人! ” 于是会议就这样散了。