§4Fuit adulescens decorus, moribus asperis, sed non impius, amorum tractator, gulosus, cupidus ciborum et vini varie conditi.
他是个容姿端丽的青年,性格粗暴,但并非不孝,沉溺于情爱,是个饕餮之徒,极度渴望食物和用各种方法调味的葡萄酒。
huius illud pueri fertur insigne quod cum vellet partium diversarum viros Severus occidere et inter suos diceret,
Hostes vobis eripio,
consentiretque adeo usque Bassianus, ut eorum etiam liberos, si sibi consuleret, diceret occidendos, Geta interrogasse fertur quantus esset interficiendorum numerus; cumque dixisset pater, ille interrogavit,
Isti habent parentes, habent propinquos?
cum responsum esset habere, ait,
Tum plures ergo in civitate tristes erunt quam laeti, quod vicimus,
et obtinuisset eius sententia nisi Plautianus praefectus vel Iuvenalis institissent spe proscriptionum, ex quibus ditati sunt.
关于他的童年,有这样一件突出的轶事:当塞维鲁想要杀死反对派的成员,并对他的亲信说: “我正帮你们除掉你们的敌人” 时,巴希亚纳斯也极其赞同,以至于他说,如果为了他自己的安全考虑,甚至连那些人的孩子也应该被杀掉。 这时,据传盖塔询问要杀害的人数是多少;当父亲告诉他后,他问道: “那些人有父母,有亲属吗? ” 当回答说有的时候,他说: “那么,城中因为我们的胜利而悲伤的人,要比高兴的人更多了。 ” 要不是近卫军长官普劳提亚努斯或尤维纳利斯出于对公私财产没收(他们因此而致富)的期待而坚持己见,盖塔的意见本就得以实行了。
his accedebat Bassiani fratris nimia crudelitas, qui cum contenderet et diceret, quasi ioco quasi serio, omnes cum liberis occidendos partium diversarum, Geta ei dixisse dicitur,
Tu qui nulli parcis, potes et fratrem occidere.
除此以外,还有他哥哥巴希亚纳斯那极度的残暴。 当巴希亚纳斯半开玩笑半认真地主张反对派的人连同孩子都应该被杀掉时,据说盖塔对他说: “你连任何人都不放过,那你也可以杀了你的兄弟。
quod dictum eius tunc nihil, post vero pro praesagio fuit.
” 他的这句话在当时无足轻重,但后来却成了预言。
§5Fuit in litteris adsequendis tenax veterum scriptorum, paternarum etiam sententiarum memor, fratri semper invisus, matri amabilior quam frater, subbalbe tamen canorus.
在学习学问方面,他坚守古代作家的作品,也牢记父亲的格言,他总是被哥哥所憎恨,比哥哥更受母亲疼爱,虽然说话稍微有点口吃,但声音清脆悦耳。
vestitus nitidi cupidissimus, ita ut pater rideret.
他极度渴望华丽的衣服,以至于父亲都笑话他。
si quid accepit a parentibus, ad suum contulit cultum neque quicquam cuipiam dedit.
如果他从父母那里得到什么,他就把它用于自己的装扮,从不给任何人任何东西。
Post Parthicum bellum cum ingenti gloria pater floreret, Bassiano participi imperii appellato Geta quoque Caesaris et Antonini, ut quidam dicunt, nomen accepit.
帕提亚战争后,当父亲在巨大的荣耀中处于全盛时期,巴希亚纳斯被宣布为帝国的共同统治者时,盖塔也获得了凯撒之名,并且正如一些人所说,获得了安敦尼之名。
Familiare illi fuit has quaestiones grammaticis proponere, ut dicerent singula animalia quomodo vocem emitterent, velut: agni balant, porcelli grunniunt, palumbes minurriunt, porci grunniunt, ursi saeviunt, leones rugiunt, leopardi rictant, elephanti barriunt, ranae coaxant, equi hinniunt, asini rudunt, tauri mugiunt, easque de veteribus adprobare.
他的习惯是向文法学家们提出这些问题,让他们说出每种动物是如何发出声音的,例如:羔羊咩咩叫(balant)、小猪哼哼叫(grunniunt)、野鸽咕咕叫(minurriunt)、猪哼哼叫(grunniunt)、熊咆哮(saeviunt)、狮子吼叫(rugiunt)、豹呲牙低吼(rictant)、象鸣叫(barriunt)、青蛙呱呱叫(coaxant)、马嘶鸣(hinniunt)、驴鸣叫(rudunt)、公牛吼叫(mugiunt),并要求从古代作家那里证实这些说法。
Sereni Sammonici libros familiarissimos habuit, quos ille ad Antoninum scripsit, habebat etiam istam consuetudinem, ut convivia et maxime prandia per singulas litteras iuberet scientibus servis, velut in quo erat anser, apruna, anas, item pullus, perdix, pavus, porcellus, piscis, perna et quae in eam litteram genera edulium caderent, et item phasianus, farrata, ficus et talia, quare comis etiam habebatur in adulescentia.
他把塞雷努斯· 萨莫尼库斯写给安敦尼的书籍视为最亲近的读物。 他还有这样一个习惯,就是让通晓事务的奴隶们按照字母表里的每个字母来准备宴会,尤其是午餐。 例如,在字母 A 的宴席中包含鹅(anser)、野猪肉(apruna)、鸭(anas);同样在 P 的宴席中包含小鸡(pullus)、鹧鸪(perdix)、孔雀(pavus)、小猪(porcellus)、鱼(piscis)、火腿(perna)以及属于该字母的各种食物;同样在 F 的宴席中包含雉鸡(phasianus)、麦粥(farrata)、无花果(ficus)等,因此他在青年时代也被认为非常和蔼可亲。
§6Occiso eo pars militum quae incorrupta erat parricidium aegerrime accepit, dicentibus cunctis duobus se liberis fidem promisisse, duobus servare debere, clausisque portis diu non est imperator admissus.
他被杀害后,未被收买的那部分士兵极难接受这一弑亲行径,大家纷纷表示,他们曾向两个孩子宣誓效忠,就必须对两个人保持忠诚,并且他们关闭了营门,长时间不让皇帝进入。
denique nisi querellis de Geta editis et animis militum delenitis, inormibus etiam stipendiis datis Romam Bassianus redire non potuit, post hoc denique et Papinianus et multi alii interempti sunt, qui vel concordiae faverant vel qui partium Getae fuerant, ita ut utriusque ordinis viri et in balneo et cenantes et in publico percuterentur, Papinianus ipse securi percussus sit, improbante Bassiano, quod non gladio res peracta sit.
最终,要不是发表了关于盖塔的诉状以抚慰士兵们的情绪,并且发放了巨额的恩赏金,巴希亚纳斯是无法回到罗马的。 在此之后,最终巴皮尼亚努斯以及其他许多曾支持和解或属于盖塔派系的人都被杀害了,以至于两个阶层的成员无论是在浴场、在用餐还是在公共场合都会遭到刺杀。 巴皮尼亚努斯本人被用斧头斩首,而巴希亚纳斯还表示不满,因为这件事没有用剑来执行。
ventum denique est usque ad seditionem urbanicianorum militum, quos quidem non levi auctoritate Bassianus compressit, tribuno eorum, ut alii dicunt, interfecto, ut alii, relegato.
最终甚至发展到了城市卫队的叛乱,巴希亚纳斯以绝非轻微的权威镇压了他们,他们的护民官,正如一些人所说,被杀害,或者正如另一些人所说,被流放。
ipse autem tantum timuit, ut loricam sub lato habens clavo etiam Curiam sit ingressus atque ita rationem facti sui et necis Geticae reddiderit.
但他自己也非常害怕,以至于在宽紫带内穿着胸甲进入了元老院,并以此方式对自己的行为和盖塔之死做了解释。
quo quidem tempore Helvius Pertinax, qui postea est ab eodem Bassiano interemptus, recitanti Faustino praetori et dicenti
Sarmaticus maximus et Parthicus maximus,
dixisse dicitur,
Adde et Geticus maximus,
quasi Gothicus.
正是在那个时候,后来被同一个巴希亚纳斯杀害的赫尔维乌斯·佩尔蒂纳克斯,对正在朗读并宣称“萨尔马提亚征服者、帕提亚征服者”的法官福斯蒂努斯说道: “还要加上‘盖塔征服者’(Geticus maximus)” 仿佛是“哥特征服者”一样。
quod dictum altius in pectus Bassiani descendit, ut postea nece Pertinacis est adprobatum, nec solum Pertinacis sed et aliorum, ut supra dictum est, passim et inique.
这句话深深地刺入了巴希亚纳斯的心中,正如后来佩尔蒂纳克斯的死所证实的,而且不仅是佩尔蒂纳克斯,还有如上所述的其他许多人在各地被不公地处死。
Helvium autem etiam suspectum habuit adfectatae tyrannidis, quod esset in amore omnium et filius Pertinacis imperatoris, quae res nulli facile privato satis tuta est.
此外,他还怀疑赫尔维乌斯图谋篡位,因为他受到所有人的爱戴,又是先帝佩尔蒂纳克斯的儿子,而这种事情对任何一个私人来说都不是安全的。
§7Funus Getae accuratius fuisse dicitur quam eius qui fratri videretur occisus, inlatusque est maiorum sepulchro, hoc est Severi, quod est in Appia Via euntibus ad portam dextra, specie Septizonii exstructum, quod sibi ille vivus ornaverat.
据说盖塔的葬礼比那些看起来被兄弟杀害的人的葬礼要隆重得多,他被安葬在先祖的墓穴中,也就是塞维鲁的墓穴,它位于阿皮亚大道上,在去往城门的右手边,建筑外观呈七重阁的形式,那是塞维鲁生前为自己装饰的。
Occidere voluit et matrem Getae, novercam suam, quod fratrem lugeret, et mulieres, quas post reditum de Curia flentes repperit, fuit praeterea eius inmanitatis Antoninus, ut iis praecipue blandiretur quos ad necem destinabat, ut eius magis blandimentum timeretur quam iracundia.
他还想杀死盖塔的母亲,即他的继母,因为她为弟弟哀悼;他还想杀死那些在他从元老院回来后发现正在哭泣的妇女们。 此外,安敦尼是如此残暴,以至于他特别去奉承那些他计划要杀害的人,使得他的奉承比他的愤怒更令人害怕。
mirum sane omnibus videbatur quod mortem Getae totiens etiam ipse fleret quotiens nominis eius mentio fieret, quotiens imago videretur aut statua, varietas autem tanta fuit Antonini Bassiani, immo tanta sitis caedis, ut modo fautores Getae, modo inimicos occideret, quos fors obtulisset, quo facto magis Geta desiderabatur.
在所有人看来确实很奇妙的是,每当提及盖塔的名字,每当看到他的画像或雕像,他自己也常常为盖塔的死而哭泣。 然而,安敦尼·巴希亚纳斯的反复无常,或者说对杀戮的渴望是如此巨大,以至于他时而杀死盖塔的支持者,时而杀死他的敌人——只要是命运推到他面前的人。 由于这一行径,人们更加怀念盖塔。