§1Domitianus natus est VIIII. Kal. Nouemb. patre consule designato inituroque mense insequenti honorem, regione urbis sexta ad Malum Punicum, domo quam postea in templum gentis Flauiae conuertit.
多米提安出生于十一月卡兰德的前九天(即十月二十四日),当时他的父亲已被选为下任执政官并在接下来的月份开始履职。 他出生在罗马城第六区“石榴树”附近的一所住宅里,这所住宅后来被他改建为弗拉维氏族神庙。
pubertatis ac primae adulescentiae tempus tanta inopia tantaque infamia gessisse fertur, ut nullum argenteum uas in usu haberet.
据说他在青春期和青年早期的生活极为贫困且声名狼藉,以至于日常使用的银器一件也没有。
satisque constat Clodium Pollionem praetorium uirum, in quem est poema Neronis quod inscribitur 'Luscio,' chirographum eius conseruasse et nonnumquam protulisse noctem sibi pollicentis; nec defuerunt qui affirmarent, corruptum Domitianum et a Nerua successore mox suo.
众所周知,前法务官克洛狄乌斯·波里奥(尼禄曾写过一首题为《独眼龙》的诗来讽刺他)曾保留并时不时出示一份多米提安亲笔写给他的、承诺与其共度良夜的手迹;也不乏有人断言,多米提安甚至曾被后来成为其继承人的涅尔瓦所玷污。
bello Vitelliano confugit in Capitolium cum patruo Sabino ac parte praesentium copiarum, sed irrumpentibus aduersariis et ardente templo apud aedituum clam pernoctauit, ac mane Isiaci celatus habitu interque sacrificulos uariae superstitionis cum se trans Tiberim ad condiscipuli sui matrem comite uno contulisset, ita latuit, ut scrutantibus qui uestigia subsecuti erant, deprehendi non potuerit.
在维特里乌斯战争期间,他与叔父萨宾努斯及部分现有部队逃往卡比托利欧山,但在对手攻入且神庙起火时,他暗中在一名神庙守护人的住宅里度过了夜晚。 清晨,他伪装成伊西斯信徒的装束,混杂在各种迷信的祭司之中,在一名随从的陪同下渡过台伯河,前往同学母亲的处所,隐藏得如此隐秘,以至于紧随其足迹搜寻的人也无法发现他。
post uictoriam demum progressus et Caesar consalutatus honorem praeturae urbanae consulari potestate suscepit titulo tenus, nam iuris dictionem ad collegam proximum transtulit, ceterum omnem uim dominationis tam licenter exercuit, ut iam tum qualis futurus esset ostenderet.
胜利之后,他终于走上前来,被尊奉为“凯撒”,并接受了具有执政官权力的城市法务官之职,但这只是名义上的,因为他把司法审判权移交给了关系最亲近的同僚。 然而,他极其放肆地行使统治者的全部权力,以至于在当时就显露出他未来会成为怎样的人。
ne exequar singula, contractatis multorum uxoribus Domitiam Longinam Aelio Lamiae nuptam etiam in matrimonium abduxit, atque uno die super XX officia urbana aut peregrina distribuit, mirari se Vespasiano dictitante, quod successorem non et sibi mitteret.
且不逐一细述,在染指了许多人的妻子之后,他甚至把嫁给埃利乌斯·拉米亚的多米提亚·隆吉娜强行夺走并娶为妻;并且在一天之内分派了二十多个城市或行省的官职,以至于韦斯帕芗常常调侃说,很奇怪多米提安为什么不也给他派一个继任者来。
§2expeditionem quoque in Galliam Germaniasque neque necessariam et dissuadentibus paternis amicis incohauit, tantum ut fratri se et opibus et dignatione adaequaret.
他还发动了一次对高卢和日耳曼各行省的远征,这既无必要,且遭到他父亲友人们的劝阻,他这样做仅仅是为了使自己在财富和声望上与兄长并驾齐驱。
Ob haec correptus, quo magis et aetatis et condicionis admoneretur, habitabat cum patre una sellamque eius ac fratris, quotiens prodirent, lectica sequebatur ac triumphum utriusque Iudaicum equo albo comitatus est.
他因此受到责备,为了让他更能记住自己的年龄和地位,他与父亲同住,每当父兄出门时,他便坐着轿子跟在他们的椅子后面,并在两人的犹太凯旋式中骑着白马随行。
quin et e sex consulatibus non nisi unum ordinarium gessit eumque cedente ac suffragante fratre.
甚至在他担任的六次执政官中,只有一次是常任执政官,而且那还是由于其兄长的让贤和支持。
simulauit et ipse mire modestiam in primisque poeticae studium, tam insuetum antea sibi quam postea spretum et abiectum, recitauitque etiam publice.
他自己也惊人地伪装出谦逊,尤其是对诗歌的喜爱,这在以前对我来说是极其陌生的,而在以后又被他鄙视和抛弃,他甚至还进行过公开朗诵。
nec tamen eo setius, cum Vologaesus Parthorum rex auxilia aduersus Alanos ducemque alterum ex Vespasiani liberis depoposcisset, omni ope contendit ut ipse potissimum mitteretur; et quia discussa res est, alios Orientis reges ut idem postularent donis ac pollicitationibus sollicitare temptauit.
尽管如此,当帕提亚国王沃洛吉西斯请求派兵援助对抗阿兰人,并要求由韦斯帕芗的一个儿子担任统帅时,他仍竭尽全力争取让自己作为首选被派去;在此事告吹后,他试图用礼物和承诺去拉拢东方的其他国王,让他们也提出同样的请求。
Patre defuncto diu cunctatus an duplum donatiuum militi offerret, numquam iactare dubitauit relictum se participem imperii, sed fraudem testamento adhibitam; neque cessauit ex eo insidias struere fratri clam palamque, quoad correptum graui ualitudine, prius quam plane efflaret animam, pro mortuo deseri iussit; defunctumque nullo praeterquam consecrationis honore dignatus, saepe etiam carpsit obliquis orationibus et edictis.
父亲去世后,他对于是否向士兵提供双倍的赏赐犹豫了很久,但却毫不犹豫地吹嘘说,自己本被留作帝国的共同统治者,只是遗嘱遭到了篡改;从那时起,他不停地暗中和公开地对兄长设下阴谋,直到兄长染上重病,在他完全断气之前,多米提安便下令将其当成死人一样抛弃;兄长死后,除了神化的荣誉外,他没有给予死者任何其他尊荣,甚至还经常在曲折的演讲和告示中对他进行攻击。
§3Inter initia principatus cotidie secretum sibi horarum sumere solebat nec quicquam amplius quam muscas captare ac stilo praeacuto configere, ut cuidam interroganti, essetne quis intus cum Caesare, non absurde responsum sit a Vibio Crispo, ne muscam quidem.
在执政初期,他习惯每天给自己留出几个小时的私密时间,期间除了捕捉苍蝇并用尖锐的铁笔把它们刺穿之外,什么也不做。 以至于当有人询问是否有谁和凯撒在里面时,维比乌斯·克里斯普斯作出了一个颇为巧妙的回答:“连一只苍蝇都没有。
deinde uxorem Domitiam, ex qua in secundo suo consulatu filium tulerat alteroque anno, consalutauit Augustam; eandem Paridis histrionis amore deperditam repudiauit intraque breue tempus inpatiens discidii quasi efflagitante populo reduxit.
”随后,他尊奉妻子多米提亚为“奥古斯塔”,他在自己第二次担任执政官时与她生了一个儿子,并在第二年[失去了他];当她疯狂地爱上伶人帕里斯时,他与她离婚,但不久因无法忍受分离,又好似顺应民众的热切要求而将她接了回来。
Circa administrationem autem imperii aliquamdiu se uarium praestitit, mixtura quoque aequabili uitiorum atque uirtutum, donec uirtutes quoque in uitia deflexit: quantum coniectare licet, super ingenii naturam inopia rapax, metu saeuus.
然而在帝国的行政管理方面,有一段时间他表现得反复无常,美德与恶行均匀交织,直到最后他甚至将美德也扭曲成了恶行:据推测,除了天性之外,他是因匮乏而变得贪婪,因恐惧而变得残暴。