Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 维特里乌斯传 §15-18

军团叛乱、企图退位与维特里乌斯的结局

第 5 段,共 5 段 · 拉丁语

内容简介

面对东方和多瑙河军团的叛乱,维特里乌斯试图退位,但在支持者的挽留下重拾斗志,并在卡皮托利乌斯山镇压了弗拉维乌斯派。然而,随着敌军迫近,他企图逃跑却最终被捕,在经受公众的百般羞辱后被惨烈处死。

§15Octauo imperii mense desciuerunt ab eo exercitus Moesiarum atque Pannoniae, item ex transmarinis Iudaicus et Syriaticus, ac pars in absentis pars in praesentis Vespasiani uerba iurarunt.
在他即位第八个月,默西亚和潘诺尼亚的军队背叛了他,同样来自海外的犹太和叙利亚军队也宣告叛变,他们中一部分向不在场的、另一部分向在场的韦斯巴芗宣誓效忠。
ad retinendum ergo ceterorum hominum studium ac fauorem nihil non publice priuatimque nullo adhibito modo largitus est.
因此,为了维持其余民众的支持与好意,无论是公家还是私人,他毫无节制地广施恩惠,无所不予。
dilectum quoque ea condicione in urbe egit, ut uoluntariis non modo missionem post uictoriam, sed etiam ueteranorum iustaeque militiae commoda polliceretur.
他还在罗马城内进行征兵,其条件是:不仅承诺志愿兵在胜利后予以退役,甚至还许诺给予退役老兵及正规服役所应得的福利。
urgenti deinde terra marique hosti hinc fratrem cum classe ac tironibus et gladiatorum manu opposuit, hinc Betriacenses copias et duces; atque ubique aut superatus aut proditus salutem sibi et milies sestertium a Flauio Sabino Vespasiani fratre pepigit; statimque pro gradibus Palati apud frequentes milites cedere se imperio quod inuitus recepisset professus, cunctis reclamantibus rem distulit ac nocte interposita primo diluculo sordidatus descendit ad rostra multisque cum lacrimis eadem illa, uerum e libello testatus est.
随后,面对在陆地和海上步步逼近的敌军,他一方面派他的兄弟率领舰队、新兵和一队剑斗士去迎战,另一方面派出了贝特里亚库姆的军队和将领;然而他在各地不是战败就是遭到背叛,于是他与韦斯巴芗的哥哥弗拉维乌斯·萨比努斯达成协议,以换取自身安全和一亿塞斯特斯;他随即在帕拉蒂乌姆宫的台阶前,在聚集的大群士兵面前,声称自己将放弃违背本意而接受的帝位,但因众人纷纷反对,他推迟了此事;经过一夜之后,在黎明初现时,他身穿丧服下到演讲坛,泪流满面地重申了完全相同的内容,只不过这次是照着本子宣读的。
rursus interpellante milite ac populo et ne deficeret hortante omnemque operam suam certatim pollicente, animum resumpsit Sabinumque et reliquos Flauianos nihil iam metuentis ui subita in Capitolium compulit succensoque templo Iouis Optimi Maximi oppressit, cum et proelium et incendium e Tiberiana prospiceret domo inter epulas.
在士兵和民众再次打断他、劝他不要放弃并竞相承诺全力相助之后,他重振精神,以突袭之势将毫无防备的萨比努斯及其他弗拉维乌斯派成员逼入卡皮托利乌斯山,并放火烧毁了朱庇特神庙以消灭他们,而他自己则在宴席间从提贝里乌斯宫观望这场战斗和火灾。
non multo post paenitens facti et in alios culpam conferens uocata contione iurauit coegitque iurare et ceteros nihil sibi antiquius quiete publica fore.
不久之后,他对自己的所作所为感到后悔,并将罪责推给他人,召集了民众大会,宣誓并强迫其余人也宣誓,声称对他来说没有什么比国家安宁更重要的了。
tunc solutum a latere pugionem consuli primum, deinde illo recusante magistratibus ac mox senatoribus singulis porrigens, nullo recipiente, quasi in aede Concordiae positurus abscessit.
随后,他从腰间解下短剑,先是递给执政官,执政官拒绝后又递给长官们,接着依次递给元老院议员;由于没有人接受,他便离去,仿佛要把短剑供奉在康科迪亚神庙。
sed quibusdam adclamantibus ipsum esse Concordiam, rediit nec solum retinere se ferrum affirmauit, uerum etiam Concordiae recipere cognomen;
但因有人高呼他本人就是“康科迪亚”,他折返回来,声明自己不仅要保留这把利器,还要接受“康科迪亚”这一别号。
§16suasitque senatui, ut legatos cum uirginibus Vestalibus mitterent pacem aut certe tempus ad consultandum petituros.
他还劝说元老院派遣使节伴同维斯塔贞女,去请求和平,或者至少请求商讨的时间。
Postridie responsa opperienti nuntiatum est per exploratorem hostes appropinquare.
翌日,正当他等待答复时,侦察兵向他通报敌军正在逼近。
continuo igitur abstrusus gestatoria sella duobus solis comitibus, pistore et coco, Auentinum et paternam domum clam petit, ut inde in Campaniam fugeret; mox leui rumore et incerto, tamquam pax impetrata esset, referri se in Palatium passus est.
因此,他当即隐匿在轿椅中,仅由面包师和厨师两人陪同,悄悄前往阿文提诺山的父家,以便从那里逃往坎帕尼亚;不久,由于一个虚无飘渺、难以确证的传闻,仿佛和平已经达成,他便顺从地让人将自己送回了帕拉蒂乌姆宫。
ubi cum deserta omnia repperisset, dilabentibus et qui simul erant, zona se aureorum plena circumdedit confugitque in cellulam ianitoris, religato pro foribus cane lectoque et culcita obiectis.
当他发现那里已是一片荒凉,连先前同其在一起的人也四散而去时,他便把一条装满金币的腰带缠在身上,逃进了门房的小屋,在门前拴上一只狗,并用床和床垫挡住了门。
§17Irruperant iam agminis antecessores ac nemine obuio rimabantur, ut fit, singula.
此时,大军的前锋已经闯入,因遇不见任何人,他们便像往常一样到处搜寻。
ab his extractus e latebra.
他被他们从藏身处揪了出来。
sciscitantes, quis esset—nam ignorabatur—et ubi esse Vitellium sciret, mendacio elusit; deinde agnitus rogare non destitit, quasi quaedam de salute Vespasiani dicturus, ut custodiretur interim uel in carcere, donec religatis post terga manibus, iniecto ceruicibus laqueo, ueste discissa seminudus in forum tractus est inter magna rerum uerborumque ludibria per totum uiae Sacrae spatium, reducto coma capite, ceu noxii solent, atque etiam mento mucrone gladii subrecto, ut uisendam praeberet faciem neue summitteret; quibusdam stercore et caeno incessentibus, aliis incendiarium et patinarium uociferantibus, parte uulgi etiam corporis uitia exprobrante; erat enim in eo enormis proceritas, facies rubida plerumque ex uinulentia, uenter obesus, alterum femur subdebile impulsu olim quadrigae, cum auriganti Gaio ministratorem exhiberet.
面对盘问他是谁(因为没人认得他)以及是否知道维特里乌斯在哪里的人,他用谎言予以搪塞;随后,当他被认出来后,便不停地央求,仿佛要吐露关于韦斯巴芗人身安全的某些内幕似的,请求暂且将他关押起来,哪怕是在监狱里也行,直到他的双手被反绑在身后,脖子上套着绳索,衣服被撕碎,半裸着被拖进广场。 一路上,在整条神圣公路上,他遭受了行为和语言上的极度嘲弄。 他的头发被向后揪住以使头仰起(如同对待罪犯那样),甚至有一把剑尖抵在他的下巴下,迫使他露出脸来供人围观,不许低下头去;有些人向他投掷粪便和泥土,另一些人则大喊“放火犯”和“盘子大王”,一部分民众甚至当面羞辱他的身体缺陷;因为他身材异乎寻常的高大,脸色常因酗酒而红胀,大腹便便,而一条大腿因早年服侍驾驭战车的盖乌斯时被四马战车撞击而有些微瘸。
tandem apud Gemonias minutissimis ictibus excarnificatus atque confectus est et inde unco tractus in Tiberim.
最终,他在格莫尼亚台阶处被细碎的刀伤折磨至死,随后被用铁钩拖入台伯河。
§18Periit cum fratre et filio anno uitae septimo quinquagesimo; nec fefellit coiectura eorum qui augurio, quod factum ei Viennae ostendimus, non aliud portendi praedixerant quam uenturum in alicuius Gallicani hominis potestatem, siquidem ab Antonio Primo aduersarum partium duce oppressus est, cui Tolosae nato cognomen in pueritia Becco fuerat: id ualet gallinacei rostrum.
他与他的兄弟和儿子一同死去,享年五十七岁;那些根据我们在维埃纳指出的、发生在他身上的前兆进行预言的人,他们的推测并未落空。 当时他们预言这预示着他将落入某个高卢人(或鸡)的掌权之下;因为他正是被敌对阵营的将领安东尼乌斯·普里穆斯所消灭。 该将领出生于图卢兹,幼年时的绰号叫“贝科”,其意为“公鸡的喙”。

词汇与语法注释

  1. §15 ¦1¦nihil non publice priuatimque nullo adhibito modo largitus est — 双重否定 `nihil non` 构成强烈的肯定,意为“无所不予”或“极其慷慨地分发了一切”。这强调了维特里乌斯为了拉拢人心而不择手段、毫无节制地进行施舍。
  2. §15 ¦2¦cedere se imperio quod inuitus recepisset — 关系从句 `quod... recepisset` 中的动词采用虚拟式虚拟过去完成时 `recepisset`,是因为它处于间接引语(由主控的夺格分词 `professus` 引导的“宾格加不定式”结构 `cedere se...`)的从属地位中。这被称为“吸引虚拟式”,反映了维特里乌斯主观上的说辞。
  3. §16 ¦1¦Postridie responsa opperienti nuntiatum est — 现在分词的单数与格 `opperienti` 用作非人称被动动词 `nuntiatum est`(……被通报)的间接宾语,指代正在等待答复的维特里乌斯本人。
  4. §18 ¦1¦siquidem ab Antonio Primo... oppressus est, cui Tolosae nato cognomen in pueritia Becco fuerat: id ualet gallinacei rostrum. — 苏维托尼乌斯在此处解释了一个双关妙语:预言中提到的维特里乌斯将落入某个“高卢人”(拉美语 *Gallus* 亦可指“公鸡”)之手,而实际上击败他的将领安东尼乌斯·普里穆斯在童年时期的绰号为“贝科”(源自高卢语,意为“公鸡的喙”)。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 维特里乌斯传 §15-18. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo019.humanitext-lat2:15-18

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。