Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 加尔巴传 §19-23

盖尔巴遇害与尸体受辱及容貌私生活

第 6 段,共 6 段 · 拉丁语

内容简介

本章节详细叙述了盖尔巴的悲惨结局及其尸体所受的凌辱,继而描绘了他丑陋的身体特征、暴食和男宠等私生活,并提及了死后一度通过但最终被韦斯巴芗取消的荣誉碑决议。

§19prius uero quam occideretur sacrificantem mane haruspex identidem monuit, caueret periculum, non longe percussores abesse.
然而在他被杀之前,当他在早晨进行祭祀时,占卜师再三警告他要谨防危险,刺客就在不远处。
Haud multo post cognoscit teneri castra ab Othone, ac plerisque ut eodem quam primum pergeret suadentibus—posse enim auctoritate et praesentia praeualere —nihil amplius quam continere se statuit et legionariorum firmare praesidiis, qui multifariam diuerseque tendebant.
此后不久,他获悉营地已被奥托控制,尽管许多人劝他尽早前往那里——因为他们认为他可以凭借权威和亲临现场而占上风——但他决定不作更多的举动,只是按兵不动,并用驻扎在各处分散地方的军团士兵来加强防卫。
loricam tamen induit linteam, quanquam haud dissimulans parum aduersus tot mucrones profuturam.
不过,他还是穿上了亚麻胸甲,尽管他并不隐瞒这对于如此多的剑锋几乎毫无用处。
sed extractus rumoribus falsis, quos conspirati, ut eum in publicum elicerent, de industria dissiparant, paucis temere affirmantibus transactum negotium, oppressos, qui tumultuarentur, aduenire frequentis ceteros gratulabundos et in omne obsequium paratos, iis ut occurreret prodiit tanta fiducia, ut militi cuidam occisum a se Othonem glorianti: 'quo auctore?' responderit, atque in forum usque processit.
但他被阴谋者们为了将他诱骗到公共场所而故意散布的虚假谣言所引出。 当时有几个人鲁莽地断言事情已经解决,骚乱者已被镇压,其余的人正成群结队地前来祝贺,并准备完全顺从。 他前去迎候他们,抱着如此巨大的信心,以至于当一个士兵自夸奥托已被自己杀死时,他反问道:“谁授权你的? ”并一直走到了广场。
ibi equites, quibus mandata caedes erat, cum per publicum dimota paganorum turba equos adegissent, uiso procul eo parumper restiterunt; dein rursum incitati desertum a suis contrucidarunt.
在那里,被委以杀戮任务的骑兵们在驱散了公共场所的平民人群、策马疾驰而至时,远远看见他,便稍微停顿了一下;接着,他们再次受到驱使,将已被部下抛弃的他乱刀砍死。
§20Sunt qui tradant, ad primum tumultum proclamasse eum: 'quid agitis commilitones? ego uester sum et uos mei,' donatiuum etiam pollicitum.
有人传言,在最初发生骚乱时,他曾高喊:“战友们,你们在做什么? 我是你们的,你们也是我的,”甚至还承诺给予赏金。
plures autem prodiderunt optulisse ultro iugulum et ut hoc agerent ac ferirent, quando ita uideretur, hortatum.
但更多的人则报道称,他主动伸出脖子,并劝告他们,既然觉得合适,就履行职责并砍下去。
illud mirum admodum fuerit, neque praesentium quemquam opem imperatori ferre conatum et omnes qui arcesserentur spreuisse nuntium excepta Germanicianorum uexillatione.
极其令人惊异的是,在场的人中没有一个试图向皇帝伸出援手,所有被召集的人都无视了这一消息,唯独日耳曼军队的派遣队除外。
ii ob recens meritum, quod se aegros et inualidos magno opere fouisset, in auxilium aduolauerunt, sed serius itinere deuio per ignorantiam locorum retardati.
他们因为最近的一项恩惠——即在他曾极力照料生病虚弱的他们——而飞奔前来营救,但由于对地形不熟悉而绕了远路,因迟到而耽搁了。
Iugulatus est ad lacum Curti ac relictus ita uti erat, donec gregarius miles a frumentatione rediens abiecto onere caput ei amputauit; et quoniam capillo arripere non poterat, in gremium abdidit, mox inserto per os pollice ad Othonem detulit.
他在库尔提乌斯池附近被割喉,并被原样遗弃在那里,直到一个从征粮归来的普通士兵丢下担子,砍下了他的头颅;由于无法用头发抓住它,他便将其藏在怀里,随后将大拇指插入其口中,送到了奥托那里。
ille lixis calonibusque donauit, qui hasta suffixum non sine ludibrio circum castra portarunt adclamantes identidem: 'Galba Cupido, fruaris aetate tua,' maxime irritati ad talem iocorum petulantiam, quod ante paucos dies exierat in uulgus, laudanti cuidam formam suam ut adhuc floridam et uegetam respondisse eum: ἔτι μοι μένοσ ἔμπεδόν ἐστιν.
奥托将其赏赐给随军商贩和仆役,他们把头颅插在长矛上,在营地周围抬着走,不无嘲弄地反复喊道:“ガルバ的丘比特啊,享受你的青春吧,”他们之所以被激起如此放肆的玩笑,主要是因为几天前民间流传着一个消息:当有人赞美他的容貌依然焕发且充满活力时,他曾回答道:ἔτι μοι μένοσ ἔμペドーン ἐστιν。
ab is Patrobii Neroniani libertus centum aureis redemptum eo loco, ubi iussu Galbae animaduersum in patronum suum fuerat, abiecit.
尼禄的解放奴隶帕特罗比乌斯从他们手中以一百金币买下了这颗头颅,并将其丢弃在曾因盖尔巴的命令而处死其庇护人的地方。
sero tandem dispensator Argiuus et hoc et ceterum truncum in priuatis eius hortis Aurelia uia sepulturae dedit.
直到很晚,他的家令阿尔吉乌斯才将这颗头颅及身体的其余部分安葬在阿雷里亚大道旁他的私人花园中。
§21Statura fuit iusta, capite praecaluo, oculis caeruleis, adunco naso, manibus pedibusque articulari morbo distortissimis, ut neque calceum perpeti neque libellos euoluere aut tenere omnino ualeret.
他的身材中等,头顶极秃,双眼碧蓝,鹰钩鼻,双手和双脚因关节疾病而严重畸形,以至于他既无法忍受长期穿着鞋子,也完全无法展开或拿住卷轴。
excreuerat etiam in dexteriore latere eius caro praependebatque adeo ut aegre fascia substringeretur.
他的右侧身体还长出了一块赘肉,下垂得厉害,以至于用绷带都很难束紧。
§22Cibi plurimi traditur, quem tempore hiberno etiam ante lucem capere consuerat, inter cenam uero usque eo abundantis, ut congestas super manus reliquias circumferri iuberet spargique ad pedes stantibus.
据传他是个极度暴食之人,在冬天甚至习惯于在黎明前就进食;而在晚餐时,他的食物竟如此丰盛,以至于他命令将堆积在他手上的残羹剩饭传送一圈,并撒在站立在旁的人的脚下。
libidinis in mares pronior et eos non nisi praeduros exoletosque; ferebant in Hispania Icelum e ueteribus concubinis de Neronis exitu nuntiantem non modo artissimis osculis palam exceptum ab eo, sed ut sine mora uelleretur oratum atque seductum.
在性欲方面,他更倾向于男性,且只喜欢那些极其强壮且年长的男色;人们在西班牙时曾传言,当他过去的情妇之一伊克鲁斯报告尼禄的死讯时,他不仅在公开场合以极其亲密的接吻迎接他,而且还要求他毫不延迟地剃除体毛,并将其带入私室。
§23Periit tertio et septuagesimo aetatis anno, imperii mense septimo senatus, ut primum licitum est, statuam ei decreuerat rostratae columnae superstantem in parte fori, qua trucidatus est; sed decretum Vespasianus aboleuit, percussores sibi ex Hispania in Iudaeam submisisse opinatus.
他死于行年七十三岁,执政的第七个月。 元老院曾一有可能,就决议在广场上他被杀害的那个地方,为他建立一座立于船首柱之上的雕像;但韦斯巴芗取消了这一决议,因为他认为盖尔巴曾派遣刺客从西班牙到犹大来行刺自己。

词汇与语法注释

  1. 19.1nihil amplius quam continere se statuit — 支配不定式 `continere` 和 `firmare`,意为“他决定除了……之外不作更多的事”,其中 `nihil amplius quam` 起到类似于 `solum`(仅仅)的限制性修饰作用。
  2. 19.2sed extractus rumoribus falsis... — 句子结构长而复杂。以分词 `extractus` 开始,中间插入了关系从句 `quos...` 以及引导数个并列的“宾格加不定式”结构(如 `transactum [esse]...`)的夺格绝对结构 `paucis... affirmantibus`,最终导向主动词 `prodiit`。此句将盖尔巴受骗的过程与其致命的自信(`tanta fiducia`)紧密结合在单句中。
  3. 20.1ut hoc agerent ac ferirent — 短语 `hoc agere`(“做这件事”)是祭司在祭祀仪式中对屠宰者发出的传统定型命令。此处的使用带有一语双关的色彩,暗示盖尔巴甘愿像祭品一样接受自己的死亡(被砍头)。
  4. 22.1libidinis in mares pronior — 修饰比较级 `pronior` 的属格 `libidinis` 表示限定(“在性欲方面更为倾斜”)。在随后的分句 `et eos...` 中,必须在语境上补全诸如 `dilexit`(喜爱)或 `secutus est`(追求)之类的省略动词以使句意完整。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 加尔巴传 §19-23. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo017.humanitext-lat2:19-23

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。