§19prius uero quam occideretur sacrificantem mane haruspex identidem monuit, caueret periculum, non longe percussores abesse.
しかし、殺される前に、彼が朝、犠牲を捧げていると、占い師が繰り返し、危険を警戒するように、暗殺者たちは遠からぬところにいると警告した。
Haud multo post cognoscit teneri castra ab Othone, ac plerisque ut eodem quam primum pergeret suadentibus—posse enim auctoritate et praesentia praeualere —nihil amplius quam continere se statuit et legionariorum firmare praesidiis, qui multifariam diuerseque tendebant.
それから間もなく、彼はオトによって陣営が占拠されたことを知り、多くの者が、彼の権威と存在感によって圧倒することができるからと、できるだけ早くそこへ進むように勧めたにもかかわらず、自らをとどめ、あちこちに分かれて駐屯していたレギオ兵の守備で固めること以外は何もしない、と決意した。
loricam tamen induit linteam, quanquam haud dissimulans parum aduersus tot mucrones profuturam.
それでも彼は麻の甲冑を身につけたが、それがこれほど多くの剣先に対してほとんど役に立たないであろうことは隠さなかった。
sed extractus rumoribus falsis, quos conspirati, ut eum in publicum elicerent, de industria dissiparant, paucis temere affirmantibus transactum negotium, oppressos, qui tumultuarentur, aduenire frequentis ceteros gratulabundos et in omne obsequium paratos, iis ut occurreret prodiit tanta fiducia, ut militi cuidam occisum a se Othonem glorianti: 'quo auctore?' responderit, atque in forum usque processit.
しかし、陰謀家たちが彼を公の場におびき出すために意図的に流した虚偽の噂――数人が無鉄砲にも、事は片づいた、騒ぎを起こしていた者たちは鎮圧され、他の多くの者たちが祝意を表し従属する用意を整えてやって来ている、と言い張っていた――によって誘い出され、彼らを迎え撃つために出かけた。 その際の確信は非常に強く、ある兵士が自分がオトを殺したと自慢したとき、「誰の命令でか」と問い返したほどであった。 そして彼はフォーロムまで進んだ。
ibi equites, quibus mandata caedes erat, cum per publicum dimota paganorum turba equos adegissent, uiso procul eo parumper restiterunt;
そこでは、殺害を命じられていた騎兵たちが、公共の場に集まっていた一般市民の群衆を押し分けて馬を走らせ、遠くに彼の姿を見ると、しばらく立ち止まった。
dein rursum incitati desertum a suis contrucidarunt.
しかし、再び馬を急き立て、見捨てられた彼を切り刻んだ。
§20Sunt qui tradant, ad primum tumultum proclamasse eum: 'quid agitis commilitones? ego uester sum et uos mei,' donatiuum etiam pollicitum.
最初の騒動の際、彼が「戦友たちよ、何をするのか。 私はお前たちのものであり、お前たちは私のものだ」と叫び、恩賞金をも約束したと伝える人々もいる。
plures autem prodiderunt optulisse ultro iugulum et ut hoc agerent ac ferirent, quando ita uideretur, hortatum.
しかし、多くの者は、彼が自ら進んで首を差し出し、そうするのがよいと思われるならば、そのなすべきことをして首を打てと促した、と伝えている。
illud mirum admodum fuerit, neque praesentium quemquam opem imperatori ferre conatum et omnes qui arcesserentur spreuisse nuntium excepta Germanicianorum uexillatione.
極めて奇妙なのは、その場にいた者の誰も皇帝を助けようとしなかったこと、そして召集されたすべての者が、ゲルマニア軍の分遣隊を除いてその知らせを無視したことである。
ii ob recens meritum, quod se aegros et inualidos magno opere fouisset, in auxilium aduolauerunt, sed serius itinere deuio per ignorantiam locorum retardati.
彼らは、病気や衰弱していた自分たちを彼が手厚く看護してくれたという最近の恩義のために、救援に駆けつけたが、不案内な土地のために回り道をして遅れてしまった。
Iugulatus est ad lacum Curti ac relictus ita uti erat, donec gregarius miles a frumentatione rediens abiecto onere caput ei amputauit;
彼はクルティウスの池の近くで首を切り裂かれ、そのまま放置されていたが、やがて食糧調達から戻る途中の一般の兵士が、荷物を放り出して彼の首を切り落とした。
et quoniam capillo arripere non poterat, in gremium abdidit, mox inserto per os pollice ad Othonem detulit.
そして、髪の毛で掴むことができなかったため、服の懐に隠し、やがて口に親指を差し込んで、オトのもとへと持参した。
ille lixis calonibusque donauit, qui hasta suffixum non sine ludibrio circum castra portarunt adclamantes identidem: 'Galba Cupido, fruaris aetate tua,' maxime irritati ad talem iocorum petulantiam, quod ante paucos dies exierat in uulgus, laudanti cuidam formam suam ut adhuc floridam et uegetam respondisse eum:
ἔτι μοι μένοσ ἔμπεδόν ἐστιν.
オトはそれを従卒や雑役に与え、彼らは槍にそれを突き刺し、嘲笑しながら陣営を巡り歩き、「ガルバのクピドよ、お前の若さを楽しむがよい」と繰り返し叫んだ。 彼らがこのような不作法な冗談を言うほど激怒していたのは、数日前に、ある人が彼の容姿を今なお若々しく活力に満ちていると褒めたのに対して、彼が「私の力は今なお揺るぎない」と答えたという話が民衆の間に広まっていたからであった。
ab is Patrobii Neroniani libertus centum aureis redemptum eo loco, ubi iussu Galbae animaduersum in patronum suum fuerat, abiecit.
彼らからネロの解放奴隷であったパトロビウスが、百アウレウスで首を買い取り、ガルバの命令によって自分のパトロンが処刑された場所にそれを投げ捨てた。
sero tandem dispensator Argiuus et hoc et ceterum truncum in priuatis eius hortis Aurelia uia sepulturae dedit.
ようやく遅くなってから、家令のアルギウスが、この首と残りの胴体をアウレリア街道沿いにある彼の私有庭園に埋葬した。
§21Statura fuit iusta, capite praecaluo, oculis caeruleis, adunco naso, manibus pedibusque articulari morbo distortissimis, ut neque calceum perpeti neque libellos euoluere aut tenere omnino ualeret.
彼の体格は並みで、頭は極めて禿げており、青い目をし、鷲鼻で、手足は関節の病気のために非常に歪んでおり、靴を履き続けることも、巻き物を広げることも、持っていることさえ全くできなかった。
excreuerat etiam in dexteriore latere eius caro praependebatque adeo ut aegre fascia substringeretur.
また、彼の右脇腹には肉が異常に増殖して垂れ下がっており、帯で締めるのも困難なほどであった。
§22Cibi plurimi traditur, quem tempore hiberno etiam ante lucem capere consuerat, inter cenam uero usque eo abundantis, ut congestas super manus reliquias circumferri iuberet spargique ad pedes stantibus.
彼は大食漢であったと伝えられており、冬の間は夜明け前にも食事をする習慣があり、夕食の間には、食べ残しを手の上に積み重ねて持ち回らせ、周りに立っている者たちの足元に撒き散らさせるほど、豊かな食事であった。
libidinis in mares pronior et eos non nisi praeduros exoletosque;
性欲においては男色に傾き、それも頑強で年長の男ばかりを好んだ。
ferebant in Hispania Icelum e ueteribus concubinis de Neronis exitu nuntiantem non modo artissimis osculis palam exceptum ab eo, sed ut sine mora uelleretur oratum atque seductum.
ヒスパニアにおいて、かつての愛人の一人であったイケルスがネロの死を報告した際、公衆の面前で彼から非常に熱烈な接吻で迎えられただけでなく、遅滞なく除毛されるように頼まれ、別室へと連れて行かれたと人々は噂していた。
§23Periit tertio et septuagesimo aetatis anno, imperii mense septimo senatus, ut primum licitum est, statuam ei decreuerat rostratae columnae superstantem in parte fori, qua trucidatus est;
彼は七十三歳で、治世の七ヶ月目に死去した。 元老院は、可能になるやいなや、彼が殺害されたフォーロムの一角に、船嘴付き記念柱の上に立つ彼の像を建てることを決議していた。
sed decretum Vespasianus aboleuit, percussores sibi ex Hispania in Iudaeam submisisse opinatus.
しかし、ウェスパシアヌスはこの決議を取り消した。 ガルバがスペインからユダヤの自分のところへ刺客を送り込んだと考えていたからである。