§51Statura fuit prope iusta, corpore maculoso et fetido, subflauo capillo, uultu pulchro magis quam uenusto, oculis caesis et hebetioribus, ceruice obesa, uentre proiecto, gracillimis cruribus, ualitudine prospera: nam qui luxuriae immoderatissimae esset, ter omnino per quattuordecim annos languit, atque ita ut neque uino neque consuetudine reliqua abstineret;
他的身材几乎属于中等,身上有斑点且有恶臭,头发微黄,容貌与其说优雅不如说英俊,眼睛呈蓝灰色且视力较弱,脖子肥胖,肚子突出,双腿极其纤细,健康状况却十分良好。 因为尽管他过着极其荒淫无度的生活,但在他统治的十四年里一共只病过三次,而且即使在生病时,他也没有戒掉葡萄酒或其他的日常习惯。
circa cultum habitumque adeo pudendus, ut comam semper in gradus formatam peregrinatione Achaica etiam pone uerticem summiserit ac plerumque synthesinam indutus ligato circum collum sudario prodierit in publicum sine cinctu et discalciatus.
在个人修饰和衣着方面,他极其令人不齿,头发总是整理成排,在希腊旅行期间,他甚至将后脑勺的头发留长,并且经常穿着一件室内便装,脖子上围着汗巾,不系腰带,光着脚出现在公共场合。
§52Liberalis disciplinas omnis fere puer attigit.
他在孩提时代几乎接触了所有的自由学艺。
sed a philosophia eum mater auertit monens imperaturo contrariam esse; a cognitione ueterum oratorum Seneca praeceptor, quo diutius in admiratione sui detineret.
但是,他的母亲使他远离了哲学,警告他哲学对于未来的统治者有害;而他的老师塞内卡则使他远离了古代雄辩家的研究,以便让他对自己保持更长久的崇拜。
itaque ad poeticam pronus carmina libenter ac sine labore composuit nec, ut quidam putant, aliena pro suis edidit.
因此,他倾向于诗歌,乐意且毫不费力地创作诗句,并不像某些人所认为的那样,将别人的作品作为自己的作品发表。
uenere in manus meas pugillares libellique cum quibusdam notissimis uersibus ipsius chirographo scriptis, ut facile appareret non tralatos aut dictante aliquo exceptos, sed plane quasi a cogitante atque generante exaratos; ita multa et deleta et inducta et superscripta inerant.
我的手中曾得到过一些记事本和册子,上面有用他亲笔书写的几行非常有名的诗句,由此很容易看出,这些诗句并非抄袭或听写所得,而显然是出自一个正在思考和创造的人之手,因为里面有许多涂改、抹去、划掉和超行书写的痕迹。
habuit et pingendi fingendique non mediocre studium.
他对绘画和雕塑也抱有相当不俗的热情。
§53Maxime autem popularitate efferebatur, omnium aemulus, qui quoquo modo animum uulgi mouerent.
但最重要的是,他被追求大众人气的渴望所冲昏头脑,对任何以某种方式动摇大众心神的人都怀有嫉妒。
exiit opinio post scaenicas coronas proximo lustro descensurum eum ad Olympia inter athletas; nam et luctabatur assidue nec aliter certamina gymnica tota Graecia spectauerat quam brabeutarum more in stadie humi assidens ac, si qua paria longius recessissent, in medium manibus suis protrahens.
有传言称,在获得戏剧冠冕之后,在下一个五年期里,他将前往奥林匹亚加入运动员的行列;因为他经常练习摔跤,并且在希腊各地观看体育比赛时,总是像裁判一样坐在竞技场的地面上,如果有哪一对选手退得太远,他就会亲自动手把他们拉回到中间。
destinauerat etiam, quia Apollinem cantu, Solem aurigando aequiperare existimaretur, imitari et Herculis facta; praeparatumque leonem aiunt, quem uel claua uel brachiorum nexibus in amphitheatri harena spectante populo nudus elideret.
他还决定,因为他被认为在唱歌上堪比阿波罗,在驾驭战车上堪比太阳神,所以他要模仿赫拉克勒斯的伟绩;据说当时已经准备好了一头狮子,好让他在圆形剧场的沙地上,在众目阔睽之下赤身裸体地用木槌或双臂的缠抱将其击杀。
§54sub exitu quidem uitae palam uouerat, si sibi incolumis status permansisset, proditurum se partae uictoriae ludis etiam hydraulam et choraulam et utricularium ac nouissimo die histrionem saltaturumque Vergili Turnum.
的确,在生命快要结束时,他曾公开许愿,如果自己的地位能够保持安全,他将在庆祝胜利的竞技会上亲自演奏水风琴、长笛和风笛,并在最后一天作为演员舞蹈演绎维吉尔笔下的图尔努斯。
et sunt qui tradant Paridem histrionem occisum ab eo quasi grauem aduersarium.
也有人传说,演员巴里斯因被他视为强劲的对手而被其杀害。
§55erat illi aeternitatis perpetuaeque famae cupido, sed inconsulta.
他对永恒和持久的名声怀有渴望,但这渴望是盲目的。
ideoque multis rebus ac locis uetere appellatione detracta nouam indixit ex suo nomine, mensem quoque Aprilem Neroneum appellauit; destinauerat et Romam Neropolim nuncupare.
因此,他剥夺了许多事物和地方的古老名称,并用自己的名字赋予它们新的名称,甚至将四月也命名为“尼禄月”;他还计划将罗马命名为“尼禄城”。
§56Religionum usque quaque contemptor, praeter unius Deae Syriae, hanc mox ita spreuit ut urina contaminaret, alia superstitione captus, in qua sola pertinacissime haesit, siquidem imagunculam puellarem, cum quasi remedium insidiarum a plebeio quodam et ignoto muneri accepisset, detecta confestim coniuratione pro summo numine trinisque in die sacrificiis colere perseuerauit uolebatque credi monitione eius futura praenoscere.
他在任何方面都是一个对宗教不屑一顾的人,唯独对叙利亚女神除外。 但不久之后,他对这位女神也鄙视到了用尿液去玷污的地步,而迷上了另一种迷信,并极为顽固地坚持这一点。 事实上,他曾从一个默默无闻的平民那里得到一个少女小雕像作为预防阴谋的护身符,而阴谋随即败露,于是他便将其作为至高无上的神明来崇拜,每日祭祀三次,并希望人们相信他能通过其预警预知未来的事情。
ante paucos quam periret menses attendit et extispicio nec umquam litauit.
在他死前的几个月里,他也开始关注剖腹占卜,却从未得到过吉兆。
§57Obiit tricensimo et secundo aetatis anno, die quo quondam Octauiam interemerat, tantumque gaudium publice praebuit, ut plebs pilleata tota urbe discurreret.
他死于三十二岁,正是他当年杀死奥克塔维娅的那一天。 这在公众中引起了极大的喜悦,以至于平民们戴着解放帽在整个城市中奔跑。
et tamen non defuerunt qui per longum tempus uernis aestiuisque floribus tumulum eius ornarent ac modo imagines praetextatas in rostris proferrent, modo edicta quasi uiuentis et breui magno inimicorum malo reuersuri.
然而,仍不乏有人在很长一段时间里用春夏季的花朵装饰他的坟墓,有时在讲坛上展示他身穿紫边托加的肖像,有时又发表布告,仿佛他还活着,并且不久将归来给他的敌人带来巨大的灾难。
quin etiam Vologaesus Parthorum rex missis ad senatum legatis de instauranda societate hoc etiam magno opere orauit, ut Neronis memoria coleretur.
不仅如此,帕提亚国王沃洛加塞斯在派遣使节前往元老院讨论重建同盟时,还极力请求尊重尼禄的记忆。
denique cum post uiginti annos adulescente me extitisset condicionis incertae qui se Neronem esse iactaret, tam fauorabile nomen eius apud Parthos fuit, ut uehementer adiutus et uix redditus sit.
最后,当二十年后、在我年轻的时候,出现了一个身份不明、自称是尼禄的人时,他的名字在帕提亚人中是如此受欢迎,以至于他得到了强有力的支持,且费了很大力气才被交还。