§1Ex gente Domitia duae familiae claruerunt, Caluinorum et Ahenobarborum.
多米提乌斯氏族中,有两个家族名声显赫:卡尔维努斯家族和阿黑诺巴尔布斯家族。
Ahenobarbi auctorem originis itemque cognominis habent L. Domitium, cui rure quondam reuertenti iuuenes gemini augustiore forma ex occursu imperasse traduntur, nuntiaret senatui ac populo uictoriam, de qua incertum adhuc erat; atque in fidem maiestatis adeo permulsisse malas, ut e nigro rutilum aerique adsimilem capillum redderent.
阿黑诺巴尔布斯家族尊路奇乌斯·多米提乌斯为其始祖及家族姓氏的起源。 据传,当他有一次从乡下返回时,遇到了两位容貌庄严的孪生青年,命令他向元老院和人民宣告一场当时尚不确定的胜利;而且,为了证明其神圣的威严,他们抚摸了他的面颊,以至于使他的头发由黑色变成了红褐色,类似于青铜的颜色。
quod insigne mansit et in posteris eius, ac magna pars rutila barba fuerunt.
这一特征在他的后代中保留了下来,他们中的很大一部分人都留着红褐色的胡须。
functi autem consulatibus septem, triumpho censuraque duplici et inter patricios adlecti perseuerauerunt omnes in eodem cognomine.
他们在担任了七次执政官、一次凯旋式、两次监察官并被列入贵族阶层之后,所有人仍然坚持使用相同的家族姓氏。
ac ne praenomina quidem ulla praeterquam Gnaei et Luci usurparunt; eaque ipsa notabili uarietate, modo continuantes unum quodque per trinas personas, modo alternantes per singulas.
而且他们除了格奈乌斯和路奇乌斯之外,不使用任何其他个人名;甚至这两个名字的使用也有着显著的变化,有时是每三个世代连续使用同一个名字,有时是每个世代轮流交替。
nam primum secundumque ac tertium Ahenobarborum Lucios, sequentis rursus tres ex ordine Gnaeos accepimus, reliquos non nisi uicissim tum Lucios tum Gnaeos.
因为我们得知,阿黑诺巴尔布斯家族的第一、第二和第三代是路奇乌斯,接下来的三代依次是格奈乌斯,其余的则不过是交替使用,一会儿是路奇乌斯,一会儿是格奈乌斯。
pluris e familia cognosci referre arbitror, quo facilius appareat ita degenerasse a suorum uirtutibus Nero, ut tamen uitia cuiusque quasi tradita et ingenita rettulerit.
我认为,了解这个家族的更多成员是有益的,这样可以更容易地看出,尼禄虽然从他祖先的德行中堕落了,但仍然重现了每个人的缺点,仿佛这些缺点是承袭下来、与生俱来的一样。
§2ut igitur paulo altius repetam, atauus eius Cn. Domitius in tribunatu pontificibus offensior, quod alium quam se in patris sui locum cooptassent, ius sacerdotum subrogandorum a collegiis ad populum transtulit; at in consulatu Allobrogibus Aruernisque superatis elephanto per prouinciam uectus est turba militum quasi inter sollemnia triumphi prosequente.
因此,为了追溯得更远一点,他的高祖父格奈乌斯·多米提乌斯在担任护民官时,因祭司们选了别人而非他自己来接替他父亲的位置而感到愤怒,便将增补祭司的权力从祭司团转移到了人民手中;但在他担任执政官时,在击败阿洛布罗基人和阿维尔尼人之后,他骑着大象穿过省份,士兵的队伍随行其后,宛如在举行凯旋式的庆典。
in hunc dixit Licinius Crassus orator
"non esse mirandum, quod aeneam barbam haberet, cui os ferreum, cor plumbeum esset.
针对此人,雄辩家利基尼乌斯·克拉苏曾说:“一个有着铁石面孔、铅造心肠的人,拥有一把青铜胡须,这并不足为奇。
"
huius filius praetor C. Caesarem abeuntem consulatu, quem aduersus auspicia legesque gessisse existimabatur, ad disquisitionem senatus uocauit; mox consul imperatorem ab exercitibus Gallicis retrahere temptauit successorque ei per factionem nominatus principio ciuilis belli ad Corfinium captus est.
”他的儿子在担任裁判官时,将任满卸任的盖乌斯·凯撒召至元老院接受质询(当时人们认为凯撒违背了神兆和法律履行了执政官职责);随后,在担任执政官期间,他试图将身为统帅的凯撒从高卢军队中召回,并因其派系的支持而被提名为凯撒的继任者,在内战开始之初于科尔菲尼乌姆被俘。
unde dimissus Massiliensis obsidione laborantis cum aduentu suo confirmasset, repente destituit acieque demum Pharsalica occubuit; uir neque satis constans et ingenio truci in desperatione rerum mortem timore appetitam ita expauit, ut haustum uenenum paenitentia euomuerit medicumque manumiserit, quod sibi prudens ac sciens minus noxium temperasset.
他从那里获释后,虽然他的到来鼓舞了正处于围城困境中的马西利亚人,但他却突然抛弃了他们,并最终在法萨卢斯战役中战死;他是一个缺乏毅力且性格残忍的人,在绝望的处境中,他因恐惧而极其害怕自己曾主动寻求的死亡,以至于因后悔而吐出了服下的毒药,并释放了他的医生,因为医生深知内情,故意为他配制了毒性较弱的药。
consultante autem Cn. Pompeio de mediis ac neutram partem sequentibus solus censuit hostium numero habendos.
此外,当格奈乌斯·庞培就那些持中立态度、不追随任何一方的人进行咨询时,只有他一人主张应将他们视为敌人。
§3Reliquit filium omnibus gentis suae procul dubio praeferendum.
他留下了一个儿子,毫无疑问,这个儿子比他家族中的所有其他人都要优秀。
is inter conscios Caesarianae necis quamquam insons damnatus lege Pedia, cum ad Cassium Brutumque se propinqua sibi cognatione iunctos contulisset, post utriusque interitum classem olim commissam retinuit, auxit etiam, nec nisi partibus ubique profligatis M. Antonio sponte et ingentis meriti loco tradidit.
此人虽然无辜,却根据《佩迪乌斯法》被列为刺杀凯撒的同谋而被判罪,在投奔了与自己有亲戚关系的卡西乌斯和布鲁图斯之后,在两人死后,他保留了此前委任给他的舰队,甚至予以扩充,直到各处的派系都被彻底击溃后,他才自愿将舰队交给了马克·安东尼,并以此立下了巨大的功劳。
solusque omnium ex iis, qui pari lege damnati erant, restitutus in patriam amplissimos honores percucurrit; ac subinde redintegrata dissensione ciuili, eidem Antonio legatus, delatam sibi summam imperii ab iis, quos Cleopatrae pudebat, neque suscipere neque recusare fidenter propter subitam ualitudinem ausus, transiit ad Augustum et in diebus paucis obiit, nonnulla et ipse infamia aspersus.
而且在所有根据类似法律被判罪的人中,只有他一人被允许重返祖国并历任了最高官职;此后,内战再度爆发,他作为同一个安东尼的副将,当那些为克里奥帕特拉感到羞耻的人将最高指挥权推举给他时,他因为突然生病,既不敢接受,也不敢断然拒绝,于是投奔了奥古斯图斯,并在几天后去世,他自己身上也抹上了一些污名。
nam Antonius eum desiderio amicae Seruiliae Naidis transfugisse iactauit.
因为安东尼宣称他是因为渴望他的情妇塞尔维利亚·奈丝才叛逃的。
§4Ex hoc Domitius nascitur, quem emptorem familiae pecuniaeque in testamento Augusti fuisse mox uulgo notatum est, non minus aurigandi arte in adulescentia clarus quam deinde ornamentis triumphalibus ex Germanico bello.
从此人出生了多米提乌斯,他后来被普遍指出在奥古斯图斯的遗嘱中担任了“家产和钱财的购买者”,他年轻时因驾驭战车的技艺而闻名,其后又因在日耳曼战争中获得凯旋荣衔而同样著称。
uerum arrogans, profusus, immitis censorem L. Plancum uia sibi decedere aedilis coegit; praeturae consulatusque honore equites R. matronasque ad agendum mimum produxit in scaenam.
但他傲慢、挥霍、残酷,在担任市政官时曾强迫监察官路奇乌斯·普兰库斯在街上给他让路;在担任裁判官和执政官期间,他将罗马骑士和已婚妇女推上舞台表演滑稽剧。
uenationes et in circo et in omnibus urbis regionibus dedit, munus etiam gladiatorium, sed tanta saeuitia, ut necesse fuerit Augusto clam frustra monitum edicto coercere.
他在大竞技场和城中所有地区举办了野兽狩猎戏,还举办了角斗士表演,但由于极其残忍,奥古斯图斯在私下警告无效后,不得不通过法令来约束他。