- 底本
- Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.5-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.humanitext-lat2:1-4
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-24
ネロの先祖であるドミティウス氏族アヘノバルブス家の起源と名前の由来、および共和政末期から帝政期にかけて活躍した歴代の先祖たちの傲慢で苛烈な経歴を辿り、その血統がネロへと受け継がれたことを示す。
Ex gente Domitia duae familiae claruerunt, Caluinorum et Ahenobarborum. Ahenobarbi auctorem originis itemque cognominis habent L. Domitium, cui rure quondam reuertenti iuuenes gemini augustiore forma ex occursu imperasse traduntur, nuntiaret1 senatui ac populo uictoriam, de qua incertum adhuc erat; atque in fidem maiestatis adeo permulsisse malas, ut e nigro rutilum aerique adsimilem capillum redderent. quod insigne mansit et in posteris eius, ac magna pars rutila barba fuerunt.2 functi autem consulatibus septem, triumpho censuraque duplici et inter patricios adlecti perseuerauerunt omnes in eodem cognomine. ac ne praenomina quidem ulla praeterquam Gnaei et Luci usurparunt; eaque ipsa notabili uarietate, modo continuantes unum quodque per trinas personas, modo alternantes per singulas. nam primum secundumque ac tertium Ahenobarborum Lucios, sequentis rursus tres ex ordine Gnaeos accepimus, reliquos non nisi uicissim tum Lucios tum Gnaeos. pluris e familia cognosci referre arbitror,3 quo facilius appareat ita degenerasse a suorum uirtutibus Nero, ut tamen uitia cuiusque quasi tradita et ingenita rettulerit.
ドミティウス氏族からは、カルウィヌス家とアヘノバルブス家という二つの家族が名を馳せた。アヘノバルブス家は、その家系の祖であり、かつ家族名の起源でもある人物としてルキウス・ドミティウスを擁している。彼には、かつて田舎から帰る途中に、出会い頭に神々しい姿をした双子の青年たちが、まだ不確かであった勝利を元老院と民衆に報告するように命じたと伝えられている。そして彼らは、その威光の信憑性を高めるために、彼の頬をひどくなでたので、彼の髪を黒から赤、青銅に似た色へと変えた。この特徴は彼の末裔にも残り、彼らの大部分が赤い髭を蓄えていた。彼らは、7度の執政官職、1度の凱旋式、2度の監察官職を務め、パトリキに列せられてからも、全員が同じ家族名を使い続けた。また、個人名についても、グナエウスとルキウス以外のものは一切用いなかった。そしてそれ自体も著しい変化をもって、ある時はそれぞれを3代連続で使い、ある時は1代ごとに交互に用いた。すなわち、最初、2番目、3番目のアヘノバルブス家の人々はルキウスであり、続く3人は順番にグナエウスであったと我々は受け継いでおり、残りの者は交互にルキウス、グナエウスと名乗るだけであった。この家族の多くの人々について知ることは有意義であると私は考えている。それは、ネロがいかに先祖の美徳から堕落したか、それにもかかわらず各人の欠点をまるで受け継がれ生まれ持ったもののように再現したかが、より容易に明らかになるためである。
ut igitur paulo altius repetam, atauus eius Cn. Domitius in tribunatu pontificibus offensior, quod alium quam se in patris sui locum cooptassent, ius sacerdotum subrogandorum a collegiis ad populum transtulit; at in consulatu Allobrogibus Aruernisque superatis elephanto per prouinciam uectus est turba militum quasi inter sollemnia triumphi prosequente. in hunc dixit Licinius Crassus orator "non esse mirandum, quod aeneam barbam haberet, cui os ferreum, cor plumbeum esset.4" huius filius praetor C. Caesarem abeuntem consulatu, quem aduersus auspicia legesque gessisse existimabatur, ad disquisitionem senatus uocauit; mox consul imperatorem ab exercitibus Gallicis retrahere temptauit successorque ei per factionem nominatus principio ciuilis belli ad Corfinium captus est. unde dimissus Massiliensis obsidione laborantis cum aduentu suo confirmasset, repente destituit acieque demum Pharsalica occubuit; uir neque satis constans et ingenio truci in desperatione rerum mortem timore appetitam ita expauit, ut haustum uenenum paenitentia euomuerit medicumque manumiserit, quod sibi prudens ac sciens minus noxium temperasset. consultante autem Cn. Pompeio de mediis ac neutram partem sequentibus solus censuit hostium numero habendos.
そこで、少し遡って説明すると、彼の高祖父グナエウス・ドミティウスは、護民官の職にあるとき、神官たちが自分の父親の後任として自分以外の者を共同選出したことに怒り、神官を補充選出する権利を神官会から民衆へと移した。しかし執政官のときには、アロブロゲス族とアルウェルニ族を破った後、兵士の群れがまるで凱旋式の儀式のように付き従う中、象に乗って属州を進んだ。この男に対して、弁論家リキニウス・クラッススは、「青銅の髭を持つ者が、鉄の顔と鉛の心臓を持っていることは、少しも驚くべきことではない」と言った。この男の息子は、法務官として、執政官の職を辞そうとしていたガイウス・カエサルを(彼は不吉な兆候や法律に反して執政官職を遂行したと考えられていたが)、元老院の審問へと召喚した。その後、執政官として、彼はカエサル将軍をガリアの軍隊から撤退させようと試み、派閥によってその後継者に指名されたが、内乱の初めにコルフィニウムで捕らえられた。そこから解放されると、包囲戦に苦しんでいたマッシリアの人々を自分の到着によって奮起させたものの、突然見捨てて立ち去り、ついにファルサルスの戦いで戦死した。彼は十分に首尾一貫しておらず、残忍な気性の持ち主であり、絶望的な状況の中で、恐怖から求めたはずの死をひどく恐れるあまり、飲み干した毒薬を後悔して吐き出し、医師を解放した。医師が彼のために、承知の上で意図的にそれほど有害でない毒を調合していたからである。また、グナエウス・ポンペイウスが中立を保ちどちらの側にもつかない者たちについて諮問した際、彼らを敵とみなすべきだと言ったのは彼だけであった。
Reliquit filium omnibus gentis suae procul dubio praeferendum. is inter conscios Caesarianae necis quamquam insons damnatus lege Pedia, cum ad Cassium Brutumque se propinqua sibi cognatione iunctos contulisset, post utriusque interitum classem olim commissam retinuit, auxit etiam, nec nisi partibus ubique profligatis M. Antonio sponte et ingentis meriti loco tradidit. solusque omnium ex iis, qui pari lege damnati erant, restitutus in patriam amplissimos honores percucurrit; ac subinde redintegrata dissensione ciuili, eidem Antonio legatus, delatam sibi summam imperii ab iis, quos Cleopatrae pudebat, neque suscipere neque recusare fidenter propter subitam ualitudinem ausus,5 transiit ad Augustum et in diebus paucis obiit, nonnulla et ipse infamia aspersus. nam Antonius eum desiderio amicae Seruiliae Naidis transfugisse iactauit.
彼は、一族の他のすべての人々よりも間違いなく優れていると言わざるを得ない息子を残した。この人物は、カエサル暗殺の共謀者の一人として、無実であったにもかかわらずペディウス法によって有罪判決を下されたが、自分と近親関係にあったカッシウスとブルトゥスのもとへと赴き、二人の死後も、かつて委ねられていた艦隊を維持し、さらに増強した。そして、いたるところで味方が敗北した後に初めて、マルクス・アントニウスに自発的に、そして多大な恩義を施す形で艦隊を引き渡した。そして、同様の法律によって有罪とされたすべての人々の中で、彼だけが祖国への復帰を許され、最高位の公職を歴任した。その後、内乱が再発すると、彼は同じアントニウスの副官となったが、クレオパトラを恥じる人々から提示された最高指揮権を、突然の病気のために、受諾することも自信を持って辞退することもできず、アウグストゥスのもとに投降し、数日後に死亡した。彼自身もいくらかの不名誉にまみれていた。なぜなら、アントニウスは、彼が愛人セルウィリア・ナイスを恋しがるあまりに脱走したのだと言いふらしたからである。
Ex hoc Domitius nascitur, quem emptorem familiae pecuniaeque6 in testamento Augusti fuisse mox uulgo notatum est, non minus aurigandi arte in adulescentia clarus quam deinde ornamentis triumphalibus ex Germanico bello. uerum arrogans, profusus, immitis censorem L. Plancum uia sibi decedere aedilis coegit; praeturae consulatusque honore equites R. matronasque ad agendum mimum produxit in scaenam. uenationes et in circo et in omnibus urbis regionibus dedit, munus etiam gladiatorium, sed tanta saeuitia, ut necesse fuerit Augusto clam frustra monitum edicto coercere.
この人物からドミティウスが生まれた。彼はアウグストゥスの遺言において遺産および財産の購入者であったと、後に広く噂された人物である。彼は若い頃の戦車競走の技術においても、その後のゲルマニア戦争による凱旋将軍の栄誉によっても、等しく名を馳せた。しかし、傲慢で乱費家で冷酷な彼は、按察官のときに、監察官ルキウス・プランクスに道を譲るよう強要した。また、法務官や執政官の職務にあっては、ローマの騎士や既婚婦人たちを舞台に引きずり出し、パントマイムを演じさせた。彼はキルクスや市内のあらゆる地区で野獣狩りの見世物を催し、剣闘士試合も提供したが、その残酷さは極まり、アウグストゥスが密かに警告したものの無駄に終わったため、勅令によって彼を抑え込まざるを得なくなったほどであった。
- 1nuntiaret
不定詞 imperasse(または暗黙の命令)に依存する間接命令節。通常 ut nuntiaret となるが、接続詞 ut が省略されている。
- 1magna pars rutila barba fuerunt
「意味的一致(synesis)」の典型例。単数の集合名詞である主語 magna pars に対し、動詞は複数形の fuerunt となっている。
- 1pluris e familia cognosci referre arbitror
非人称動詞 referre(重要である)の主語として、対格不定詞句 pluris e familia cognosci(一族のより多くの人々が知られること)が機能している。
- 2cui os ferreum, cor plumbeum esset
関係代名詞 cui が率いる関係節。譲歩または理由(「〜なのだから、〜であるのに」)を表すため、接続法 esset が用いられている。
- 3delatam sibi summam imperii ... neque suscipere neque recusare fidenter propter subitam ualitudinem ausus
半脱言動詞 audere の完了分詞 ausus は主語(ネロの祖父)を修飾し、不定詞 suscipere と recusare を従えている。時制は主動詞 transiit に先立つか同時に起きたことを表す。
- 4emptorem familiae pecuniaeque
古代ローマの遺言執行手続(mancipatio familiae、家産売却)において、遺言者の遺産を形式的に買い取る役割を果たす「家産購入者」を指す法的な専門用語。
翻訳:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 公開)・日本語訳と原文の修正履歴(3 件・最終 2026-11-15)
- 2026-11-15 AI校閲 — 訳文 2 件
- 2026-09-21 AI校閲 — 訳文 1 件
