§84Funere indicto rogus extructus est in Martio campo iuxta Iuliae tumulum et pro rostris aurata aedes ad simulacrum templi Veneris Genetricis collocata; intraque lectus eburneus auro ac purpura stratus et ad caput tropaeum cum ueste, in qua fuerat occisus.
葬礼宣布后,在马尔斯广场上临近尤里娅墓穴的地方建起了一座柴堆,在演道台前放置了一座模仿生母维纳斯神庙的镀金小神殿;神殿内安放着一张用金和紫色织物铺设的象牙寝台,并在床头放置了一件战利品装饰,连同他遇害时穿的那件衣服。
praeferentibus munera, quia suffecturus dies non uidebatur, praeceptum, ut omisso ordine, quibus quisque uellet itineribus urbis, portaret in Campum.
对于那些携带祭品的人,因为一天的时间似乎不够用,所以命令他们无需排队,各自从自己喜欢的城市街道将祭品运往马尔斯广场。
inter ludos cantata sunt quaedam ad miserationem et inuidiam caedis eius accommodata, ex Pacuui Armorum iudicio:
men seruasse, ut essent qui me perderent?
et ex Electra Acili ad similem sententiam.
在竞技会期间,人们唱起了一些适合对他的谋杀产生同情和愤怒的歌词,这些歌词选自帕库维乌斯的《武具的裁判》: “难道我拯救他们,就是为了让他们来毁灭我吗? ” 还有阿基利乌斯的《埃勒克特拉》中类似寓意的歌词。
laudationis loco consul Antonius per praeconem pronuntiauit senatus consultum, quo omnia simul ei diuina atque humana decreuerat, item ius iurandum, quo se cuncti pro salute unius astrinxerant; quibus perpauca a se uerba addidit.
执政官安东尼没有发表悼词,而是通过传令官宣读了元老院决议,该决议同时授予了他所有神圣和人间的荣誉,同样宣读了所有人为了他一个人的安全而约束自己的誓言;对此,他自己只增加了极少的话语。
lectum pro rostris in forum magistratus et honoribus functi detulerunt.
政务官和担任过荣誉职的人将寝台抬到演道台前的广场上。
quem cum pars in Capitolini Iouis cella cremare pars in curia Pompei destinaret, repente duo quidam gladiis succincti ac bina iacula gestantes ardentibus cereis succenderunt confestimque circumstantium turba uirgulta arida et cum subselliis tribunalia, quicquid praeterea ad donum aderat, congessit.
当一部分人打算在卡皮托林朱庇特神殿的内殿火化,另一部分人打算在庞培议事堂火化时,突然有两个佩带宝剑、各自手持两支标枪的男子,用燃烧着的蜡烛点燃了它,周围的群众立刻把干燥的柴草、法庭的审判席和长凳,以及现场其他可作为礼物的物品堆积了上去。
deinde tibicines et scaenici artifices uestem, quam ex triumphorum instrumento ad praesentem usum induerant, detractam sibi atque discissam iniecere flammae et ueteranorum militum legionarii arma sua, quibus exculti funus celebrabant; matronae etiam pleraeque ornamenta sua, quae gerebant, et liberorum bullas atque praetextas.
随后,笛手和舞台艺人们将他们因凯旋式装备而为此时穿上的衣服脱下并撕碎,扔进火焰之中;退役的军团士兵们也将自己用来装饰并参加葬礼的武器扔了进去;许多已婚妇女也扔下了她们戴着的饰物,以及孩子们的护身符和宽边红条托加。
In summo publico luctu exterarum gentium multitudo circulatim suo quaeque more lamentata est praecipueque Iudaei, qui etiam noctibus continuis bustum frequentarunt.
在这极度公哀之中,大批异国民族围成一圈,各自按照自己的习俗进行哀悼,尤其是犹太人,他们甚至连续几个夜晚聚集在火化处。
§85plebs statim a funere ad domum Bruti et Cassi cum facibus tetendit atque aegre repulsa obuium sibi Heluium Cinnam per errorem nominis, quasi Cornelius is esset, quem grauiter pridie contionatum de Caesare requirebat, occidit caputque eius praefixum hastae circumtulit.
民众在葬礼后立刻手持松明奔向布鲁图斯和卡西乌斯的住所,在好不容易被击退后,他们在路上遇到了赫尔维乌斯·秦纳,由于名字的错误,民众将他误认为是前一天曾对恺撒发表严厉谴责演说而正在被搜寻的科尔内利乌斯,于是将他杀死,并把他的头颅钉在矛尖上四处游街。
postea solidam columnam prope uiginti pedum lapidis Numidici in foro statuit inscripsitque
"parenti patriae"
.
后来,他们在广场上立起了一根将近二十英尺高的、由一整块努米底亚石料制成的石柱,并刻上: “致祖国之父”。
apud eam longo tempore sacrificare, uota suscipere, controuersias quasdam interposito per Caesarem iure iurando distrahere perseuerauit.
在石柱旁,他们长期坚持献祭、许愿,并通过引入以恺撒之名的誓言来解决某些争议。
§86Suspicionem Caesar quibusdam suorum reliquit neque uoluisse se diutius uiuere neque curasse quod ualitudine minus prospera uteretur, ideoque et quae religiones monerent et quae renuntiarent amici neglexisse.
恺撒给他的某些亲信留下了这样的怀疑:他既不想活得更久,也不在乎自己身体状况欠佳,因此忽视了神灵的警告和朋友们的报告。
sunt qui putent, confisum eum nouissimo illo senatus consulto ac iure iurando etiam custodias Hispanorum cum gladiis †adinspectantium se remouisse.
也有人认为,他信任最新的元老院决议和誓言,甚至撤销了那些佩剑护卫他的西班牙侍卫。
alii e diuerso opinantur insidias undique imminentis subire semel quam cauere solitum ferunt: non tam sua quam rei publicae interesse, uti saluus esset: se iam pridem potentiae gloriaeque abunde adeptum; rem publicam, si quid sibi eueniret, neque quietam fore et aliquanto deteriore condicione ciuilia bella subituram.
另一些人则持相反的看法,认为他习惯于一次性面对四面八方逼近的阴谋,而不是不断地防范:他安全与否,与其说是他个人的利益,不如说是国家的利益;他早已获得了充裕的权力和荣耀;而国家如果他有什么不测,既不会平静,也会在更恶劣的条件下遭受内战。
§87illud plane inter omnes fere constitit, talem ei mortem paene ex sententia obtigisse.
在几乎所有人中,有一点是显而易见的,那就是他几乎是按照自己的心愿得到了这样的死亡。
nam et quondam, cum apud Xenophontem legisset Cyrum ultima ualitudine mandasse quaedam de funere suo, aspernatus tam lentum mortis genus subitam sibi celeremque optauerat; et pridie quam occideretur, in sermone nato super cenam apud Marcum Lepidum, quisnam esset finis uitae commodissimus, repentinum inopinatumque praetulerat.
因为有一次,当他在色诺芬的著作中读到居鲁士在临终前曾对自己的葬礼做过某些交代时,他鄙视如此缓慢的死法,希望自己能得到突然而迅速的死亡;而在他被杀的前一天,在马尔库斯·雷皮杜斯家中共进晚餐时产生的一场关于“什么样的生命终结最合适”的谈话中,他曾表示更喜欢突然且意想不到的死亡。
§88Periit sexto et quinquagensimo aetatis anno atque in deorum numerum relatus est, non ore modo decernentium, sed et persuasione uolgi.
他在五十六岁时去世,并被列入神明之列,这不仅是通过投票决定者的口头决议,也是由于民众的坚信。
siquidem ludis, quos primos consecrato ei heres Augustus edebat, stella crinita per septem continuos dies fulsit exoriens circa undecimam horam, creditumque est animam esse Caesaris in caelum recepti; et hac de causa simulacro eius in uertice additur stella.
因为在他的继承人奥古斯特为他举行神圣化后的第一场竞技会时,一颗彗星连续七天闪耀,在大约第十一时升起,人们相信那是被接纳上天的恺撒的灵魂;由于这个原因,在他的雕像头部也加上了一颗星。
Curiam, in qua occisus est, obstrui placuit Idusque Martias Parricidium nominari, ac ne umquam eo die senatus ageretur.
他被杀的议事堂被决定封闭,三月十五日被命名为“杀亲日”,并且在那一天绝不举行元老院会议。
§89percussorum autem fere neque triennio quisquam amplius superuixit neque sua morte defunctus est.
而那些行刺者几乎没有一个活过了三年,也没有一个是自然死亡的。
damnati omnes alius alio casu periit, pars naufragio, pars proelio; nonnulli semet eodem illo pugione, quo Caesarem uiolauerant, interemerunt.
被判罪的所有人都因各种不同的灾祸而死,部分死于海难,部分死于战斗;还有一些人用他们曾用来伤害恺撒的同一把短剑自尽。