§98.1Numquam credideris felicem quemquam ex felicitate suspensum.
千万不要相信任何因外在好运而悬心的人是幸福的。
Fragilibus innititur, qui adventicio laetus est; exibit gaudium, quod intravit.
凡是因外来事物而快乐的人,所依凭的都是脆弱之物;那进来的快乐,终将离去。
At illud ex se ortum fidele firmumque est et crescit et ad extremum usque prosequitur; cetera, quorum admiratio est vulgo, in diem bona sunt.
然而,那源于自身的快乐是忠实而坚固的,它不断增长,并一直陪伴到生命的终点;至于其他那些为世人所赞叹的事物,不过是一日之善。
"Quid ergo? Non usui ac voluptati esse possunt? "Quis negat? Sed ita, si illa ex nobis pendent, non ex illis nos.
“那么,难道它们不能带来用处和快乐吗? ”谁会否定这一点呢? 但必须是在它们依赖我们,而不是我们依赖它们的前提下。
§98.2Omnia, quae fortuna intuetur, ita fructifera ac iucunda fiunt, si qui habet illa, se quoque habet nec in rerum suarum potestate est.
凡是命运所关注的一切,只有在拥有它们的人同时也拥有自己、而不受制于自己财产的前提下,才会变得如此丰盈和令人愉悦。
Errant enim, Lucili, qui aut boni aliquid nobis aut malum iudicant tribuere fortunam; materiam dat bonorum ac malorum et initia rerum apud nos in malum bonumve exiturarum.
卢基里ウス啊,因为那些认为命运给我们带来善或恶的人是错误的;命运只是提供了善与恶的原材料,以及在我们这里将以恶或善告终的事物的开端。
valentior enim omni fortuna animus est et in utramque partem ipse res suas ducit beataeque ac miserae vitae sibi causa est.
因为心灵比任何命运都更强大,它自己将自己的事物引向任何一个方向,并且是自己幸福或悲惨生活的起因。
§98.3Malus omnia in malum vertit, etiam quae cum specie optimi venerant; rectus atque integer corrigit prava fortunae et dura atque aspera ferendi scientia mollit, idemque et secunda grate excipit modesteque et adversa constanter ac fortiter.
恶人把一切都变成恶,甚至是那些以极好面目出现的事物;而正直且纯洁的人则纠正命运的歪曲,并通过忍受的智慧来缓和艰难和粗砺的事物,并且同一个人既能感激且谦逊地接受顺境,又能坚定且勇敢地面对逆境。
Qui licet prudens sit, licet exacto faciat cuncta iudicio, licet nihil supra vires suas temptet, non continget illi bonum illud integrum et extra minas positum, nisi certus adversus incerta est.
这样的人,即使他充满智慧,即使他以精确的判断做一切事,即使他从不尝试超出自己力量的事,除非他在面对不确定事物时能确定不移,否则那完整的、置于威胁之外的善是不会降临到他身上的。
§98.4Sive alios observare volueris—liberius enim inter aliena iudicium est, sive te ipsum favore seposito—et senties hoc et confiteberis, nihil ex his optabilibus et caris utile esse, nisi te contra levitatem casus rerumque casum sequentium instruxeris, nisi illud frequenter et sine querella inter singula damna dixeris: "dis aliter visum est.
无论你是想观察别人——因为在别人的事情中判断更为自由,还是想摒除偏私来观察你自己——你都会感受到并承认这一点:在这些令人向往和珍贵的事物中,没有任何东西是有益的,除非你武装自己以对抗偶然性的易变以及随偶然性而来的事物的易变,除非你在每一次具体的损失中经常且毫无怨言地说:“神明的意愿与此不同。
" §98.5Immo mehercules ut carmen fortius ac iustius petam, quo animum tuum magis fulcias, hoc dicito, quotiens aliquid aliter quam cogitabas evenerit: "di melius.
” 不仅如此,誓天作证,为了让我寻求一句更强有力、更公正的诗句来让你的心灵得到更多的支撑,每当事情的发生与你所想的不同时,你就这样说:“神明有更好的安排。
"
Sic composito nihil accidet.
” 对于这样做好准备的人,什么也不会发生。
Sic autem conponetur, si, quid humanarum rerum varietas possit, cogitaverit, antequam senserit, si et liberos et coniugem et patrimonium sic habuerit tamquam non utique semper habiturus et tamquam non futurus ob hoc miserior, si habere desierit.
然而,只有在感受到之前就思考人类事物的多样性能做什么,只有在拥有孩子、妻子和财产时,就像不会永远拥有它们一样,也像如果不再拥有它们自己也不会因此变得更加悲惨一样,心灵才会得到这样的准备。
Calamitosus est animus futuri anxius et ante miserias miser, qui sollicitus est, ut ea, quibus delectatur, ad extremum usque permaneant.
为未来焦虑、在悲惨到来之前就感到悲惨的心灵是可怜的,它总是忧心忡忡于自己所喜爱的事物能否一直维持到最后。
§98.6Nullo enim tempore conquiescet et expectatione venturi praesentia, quibus frui poterat, amittet.
因为这样的大脑在任何时候都不会安宁,由于对未来的期盼,它会失去原本可以享受的眼前事物。
In aequo est autem amissae rei miseratio et timor amittendae.
然而,对失去之物的哀悼和对将要失去之物的恐惧是同等程度的。
§98.7Nec ideo praecipio tibi neglegentiam.
我也并非因此而教导你懈怠。
Tu vero metuenda declina.
相反,你应当避开那些令人畏惧的事物。
Quidquid consilio prospici potest, prospice.
凡是能通过深思熟虑来预见的,都要预见。
Quodcumque laesurum est, multo ante quam accidat, speculare et averte.
凡是会带来伤害的,要在它发生很久以前就予以监视并避开。
In hoc ipsum tibi plurimum conferet fiducia et ad tolerandum omne obfirmata mens.
在这件事情本身上,信心和一颗为忍受一切而坚强起来的心灵将对你大有裨益。
Potest fortunam cavere, qui potest ferre.
能够承受命运的人,才能够防范命运。
Certe in tranquillo non tumultuatur.
当然,在平静中他不会慌乱。
Nihil est nec miserius nec stultius quam praetimere.
没有什么比提前害怕更悲惨、更愚蠢的了。
Quae ista dementia est malum suum antecedere?
先于自己的灾难而痛苦,这是何等的疯狂?
§98.8Denique ut breviter includam quod sentio, et istos satagios ac sibi molestos describam tibi, tam intemperantes in ipsis miseriis quam sunt ante illas.
最后,为了简要地概括我的想法,并向你描绘那些自找麻烦、给自己带来痛苦的人,他们在实际的悲惨中就像在悲惨到来之前一样无节制。
Plus dolet quam necesse est, qui ante dolet quam necesse est; eadem enim infirmitate dolorem non aestimat, qua non exspectat; eadem intemperantia fingit sibi perpetuam felicitatem suam, fingit crescere debere quaecumque contigerunt, non tantum durare; et oblitus huius petauri, quo humana iactantur, sibi uni fortuitorum constantiam spondet.
在需要痛苦之前就痛苦的人,其痛苦超过了必要的程度;因为他以同样的软弱既不预期痛苦,也不评估痛苦;他以同样的无节制为自己虚构了永恒的幸福,虚构了凡是降临的事物不仅应该持续、还应该增长;他忘记了人世事物在其上被抛掷的这一跳板,只为自己一人担保偶然事物的恒常性。