Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §80.1-80.10

身体锻炼与心灵修养及真正的自由

第 126 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡以体育场的喧嚣为背景,将身体的锻炼与心灵的磨练进行对比,论证了真正的自由与幸福仅在于内在的美德以及对恐惧的解脱。

§80.1Hodierno die non tantum meo beneficio mihi vaco, sed spectaculi, quod omnes molestos ad sphaeromachian avocavit.
\n今天,我不仅由于我自己的缘故,而且由于一场把所有讨厌的人都吸引到球戏那里的景致,而享有了闲暇。
Nemo inrumpet, nemo cogitationem meam impediet, quae hac ipsa fiducia procedit audacius.
没有人会闯入,没有人会阻碍我的思索,这思索由于有了这种确信而进行得更加大胆。
Non crepuit subinde ostium, non adlevabitur velum; licebit tuto vadere, quod magis necessarium est per se eunti et suam sequenti viam.
门没有不时作响,帷幕也不会被拉起;我可以安全地行进,这对于独自前行并遵循自己道路的人来说更为必要。
Non ergo sequor priores? Facio, sed permitto mihi et invenire aliquid et mutare et relinquere.
那么,我难道不追随前人了吗? 我追随,但我允许自己既去发现一些新东西,也去改变和放弃一些东西。
Non servio illis, sed adsentior.
我并不奴役于他们,而是表示赞同。
§80.2Magnum tamen verbum dixi, qui mihi silentium promittebam et sine interpellatore secretum.
\n\n然而,我刚才说了大话,我这个曾向自己许诺静谧以及没有打扰者之隐秘的人。
Ecce ingens clamor ex stadio perfertur et me non excutit mihi, sed in huius ipsius rei contentionem transfert.
瞧,体育场传来了巨大的呐喊声,它虽未把我从自我中震离,却将我带入对这件事情本身的思索之中。
Cogito mecum, quam multi corpora exerceant, ingenia quam pauci; quantus ad spectaculum non fidele et lusorium fiat concursus, quanta sit circa artes bonas solitudo; quam inbecilli animo sint, quorum lacertos umerosque miramur.
我在心中思考,有多少人在锻炼身体,而锻炼心智的人又是多么稀少;对那虚幻而纯属娱乐的演出,涌去了多么庞大的群众,而在高尚的艺术周围,又是多么冷清寂寞;我们所赞叹的那些拥有强壮臂膀和双肩的人,他们的心灵是多么软弱。
§80.3Illud maxime revolvo mecum: si corpus perduci exercitatione ad hanc patientiam potest, qua et pugnos pariter et calces non unius hominis ferat, qua solem ardentissimum in ferventissimo pulvere sustinens aliquis et sanguine suo madens diem ducat; quanto facilius animus conroborari possit, ut fortunae ictus invictus excipiat, ut proiectus, ut conculcatus exsurgat.
\n\n我在心中反复盘算着这件事:如果身体通过锻炼可以达到如此坚忍,以至于能同样承受不止一个人的拳打脚踢,能让人在最炽热的尘土中忍受烈日暴晒,浑身浸透着自己的鲜血度过一日;那么心灵要强健起来该是多么容易,从而能不屈地承受命运的打击,即使被抛弃、被践踏,也能重新站立。
Corpus enim multis eget rebus, ut valeat; animus ex se crescit, se ipse alit, se exercet.
因为身体要健康需要许多东西;而心灵则是自我成长、自我滋养、自我锻炼。
Illis multo cibo, multa potione opus est, multo oleo, longa denique opera; tibi continget virtus sine apparatu, sine inpensa.
他们需要大量的食物、大量的饮水、大量的橄榄油,以及最终长期的劳作;而你获得美德则无需准备,无需开销。
Quicquid facere te potest bonum, tecum est.
任何能使你变好的东西,都与你同在。
§80.4Quid tibi opus est, ut sis bonus? Velle.
\n\n要使你变好,你需要什么? 意愿。
Quid autem melius potes velle quam eripere te huic servituti, quae omnes premit, quam mancipia quoque condicionis extremae et in his sordibus nata omni modo exuere conantur? Peculium suum, quod conparaverunt ventre fraudato, pro capite numerant; tu non concupisces qualiacumque ad libertatem pervenire, qui te in illa putas natum?
然而,有什么比把你从这压迫着所有人的奴役中解救出来更好的追求呢? 这种奴役,甚至连那些处于最底层、出生在如此污秽环境中的奴隶们,也在设法以一切方式摆脱。 他们用克扣肚子省下来的私蓄来赎取自己的头颅;而你,这个自认为出生在自由之中的人,难道不渴望通过任何方式去达到自由吗?
§80.5Quid ad arcam tuam respicis? Emi non potest.
\n\n你为什么看着你的钱箱? 它是买不来的。
Itaque in tabulas vanum coicitur nomen libertatis, quam nec qui emerunt, habent nec qui vendiderunt.
因此,账簿上登记的只是自由的虚名,而买者和卖者都未曾拥有它。
Tibi des oportet istud bonum, a te petas.
你应该自己赋予自己这项福祉,向你自己去寻求。
Libera te primum metu mortis: illa nobis iugum inponit; deinde metu paupertatis.
首先要把你自己从对死亡的恐惧中解放出来:是它给我们套上了枷锁;其次是从对贫困的恐惧中解放出来。
§80.6Si vis scire, quam nihil in illa mali sit, compara inter se pauperum et divitum vultus; saepius pauper et fidelius ridet; nulla sollicitudo in alto est; etiam si qua incidit cura, velut nubes levis transit.
\n\n如果你想知道贫穷中如何毫无恶处,就把穷人和富人的面容相互对比吧;穷人笑得更频繁、更真诚;他们心底没有焦虑;即使有什么忧虑降临,也像轻云一样转瞬即逝。
Horum, qui felices vocantur, hilaritas ficta est at gravis et subpurata tristitia, eo quidem gravior, quia interdum non licet palam esse miseros, sed inter aerumnas cor ipsum exedentes necesse est agere felicem.
至于这些被称为幸福的人,他们的欢愉是虚假的,而他们的悲哀却是沉重且在内部溃烂的,而且正因为他们有时不被允许公开表露自己的不幸,反而在噬咬心灵的痛苦折磨中必须扮演幸福的人,这痛苦才更加沉重。
§80.7Saepius hoc exemplo mihi utendum est, nec enim ullo efficacius exprimitur hic humanae vitae mimus, qui nobis partes, quas male agamus, adsignat.
\n\n我应当更频繁地使用这个比喻,因为没有别的东西能比这更有效地表现出人生的这场哑剧,它分配给我们那些我们演得很糟的角色。
Ille, qui in scaena latus incedit et haec resupinus dicit " En impero Argis; regna mihi liquit Pelops, Qua ponto ab Helles atque ab Ionio mari Urgetur Isthmos, " servus est, quinque modios accipit et quinque denarios;
在舞台上迈着大步、昂首挺胸说着这些话的人:\n“瞧,我统治着阿尔戈斯;佩洛普斯留给我王位,那里的地峡被赫勒之海与伊奥尼亚之海所夹逼,”\n他其实是个奴隶,只领到五斗谷物和五枚银币。
ille qui superbus atque inpotens et fiducia virium tumidus ait: §80.8Quod nisi quieris, Menelae, hac dextra occides, diurnum accipit, in centunculo dormit.
还有那个傲慢无礼、因对力量的确信而膨胀地说道:\n\n“迈内劳斯,你若不罢手,必死在这只右手里,”\n他领着日薪,睡在破烂的拼接被单上。
Idem de istis licet omnibus dicas, quos supra capita hominum supraque turbam delicatos lectica suspendit; omnium istorum personata felicitas est.
对于那些被轿子高高抬起、凌驾于众人的头顶和人群之上的骄奢之辈,你也可以说同样的话;所有这些人的幸福都是戴着假面的。
Contemnes illos, si despoliaveris.
如果你剥下他们的外衣,你就会轻视他们。
§80.9Equum empturus solvi iubes stratum, detrahis vestimenta venalibus, ne qua vitia corporis lateant; hominem involutum aestimas? Mangones quicquid est, quod displiceat, aliquo lenocinio abscondunt, itaque ementibus ornamenta ipsa suspecta sunt.
\n\n当你打算买马时,你命令解开马鞍;你剥去待售奴隶的衣服,免得身体的任何缺陷隐藏起来;而你却去评价一个包裹严实的人吗? 奴隶贩子用某种粉饰来掩盖任何令人不快的地方,因此,对于买主来说,那些装饰本身就是可疑的。
Sive crus alligatum sive brachium aspiceres, nudari iuberes et ipsum tibi corpus ostendi.
无论你看到绑着绷带的腿还是手臂,你都会命令将其裸露,并向你展示身体本身。
§80.10Vides illum Scythiae Sarmatiaeve regem insigni capitis decorum? Si vis illum aestimare totumque scire, qualis sit, fasciam solve; multum mali sub illa latet.
\n\n你看到那个因头戴王冠而显得尊贵的斯基泰或萨尔马提亚国王了吗? 如果你想评估他并完整地了解他是怎样的人,那就解开那条发带吧;在它下面隐藏着许多丑恶。
Quid de aliis loquor? Si perpendere te voles, sepone pecuniam, domum, dignitatem, intus te ipse considera.
我为什么要谈论别人呢? 如果你想衡量你自己,请放开金钱、房屋、地位,在内心审视你自己。
Nunc qualis sis, aliis credis.
如今,你竟听信别人来判定自己是怎样的人。
VALE
再见。

词汇与语法注释

  1. §80.1spectaculi — 属格名词 spectaculi 修饰省略的 beneficio,与前文的 meo beneficio 形成平行结构,应理解为“由于(一场景致的)缘故”。
  2. §80.1quod magis necessarium est — 关系代词 quod 为中性单数,其先行词并非特定的名词,而是指前述主句的整项内容(tuto vadere:“安全地行进”)。
  3. §80.3qua et pugnos pariter et calces non unius hominis ferat — 关系词 qua 是指代先行词 patientiam 的手段夺格(或关系副词),随后的 ferat 是表示特征的现在时虚拟式。
  4. §80.6at gravis et subpurata tristitia — 在连词 at 之后,名词 tristitia 后面省略了动词 est,与前文的 hilaritas ficta est 形成对照。
  5. §80.7latus incedit — 形容词 latus(宽广的、宏大的)用作修饰主语动态的谓语性形容词,在副词意义上译为“迈着大步、神气活现地”。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §80.1-80.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:80.1-80.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。