§69.1Mutare te loca et aliunde alio transilire nolo; primum, quia tam frequens migratio instabilis animi est.
我不希望你改变地方,也不希望你从一个地方跳到另一个地方;首先,因为如此频繁的搬迁是不稳定心灵的体现。
Coalescere otio non potest, nisi desit circumspicere et errare.
除非停止东张西望和四处游荡,否则无法在闲暇中安顿下来。
Ut animum possis continere, primum corporis tui fugam siste.
为了能够控制你的心灵,首先请停止你身体的逃跑。
§69.2Deinde plurimum remedia continuata proficiunt.
其次,持续不断的治疗能取得最大的成效。
Interrumpenda non est quies et vitae prioris oblivio.
闲适以及对以往生活的忘却不应被中断。
Sine dediscere oculos tuos, sine aures adsuescere sanioribus verbis.
让你的眼睛忘却,让你的耳朵习惯于更健康的语言。
Quotiens processeris, in ipso transitu aliqua, quae renovent cupiditates tuas, tibi occurrent.
每当你走出门去,在路途之中就会遇到一些重新勾起你欲望的事物。
§69.3Quemadmodum ei, qui amorem exuere conatur, evitanda est omnis admonitio dilecti corporis, nihil enim facilius quam amor recrudescit, ita qui deponere vult desideria rerum omnium, quarum cupiditate flagravit, et oculos et aures ab iis, quae reliquit, avertat.
正如力图摆脱爱情的人必须避开对所爱之肉体的一切回想——因为没有什么比爱情更容易死灰复燃——同样,想要放下对曾经热烈渴望之万物的欲念之人,也应当将眼睛和耳朵从他所留下来的事物上移开。
Cito rebellat adfectus.
情感很快就会反叛。
§69.4Quocumque se verterit, pretium aliquod praesens occupationis suae aspiciet.
无论他转向何处,他都会看到自己所从事的事情眼前的某种报酬。
Nullum sine auctoramento malum est.
没有哪种邪恶是没有报酬的。
Avaritia pecuniam promittit, luxuria multas ac varias voluptates, ambitio purpuram et plausum et ex hoc potentiam et quicquid potest potentia.
贪婪许诺金钱,奢侈许诺许多且多样的快乐,野心许诺紫衣和掌声,并由此带来权力和权力所能做的一切。
Mercede te vitia sollicitant; hic tibi gratis vivendum est.
恶癖用报酬来引诱你;而在这里,你必须无偿地生活。
§69.5Vix effici toto saeculo potest, ut vitia tam longa licentia tumida subigantur et iugum accipiant, nedum, si tam breve tempus intervallis caedimus.
即使耗费一整生,也几乎无法使因长期放纵而膨胀的恶癖被征服并接受束缚,更不用说我们还用间隔把如此短暂的时间切得粉碎。
Unam quamlibet rem vix ad perfectum perducit adsidua vigilia et intentio.
即使是持之以恒的警惕和专注,也几乎无法将任何单一的事情带向完美。
§69.6Si me quidem velis audire, hoc meditare et exerce, ut mortem et excipias et, si ita res suadebit, accersas.
如果你确实愿意听我的话,就请思考并练习这件事:既要迎接死亡,如果情况如此建议,也要召唤死亡。
Interest nihil, illa ad nos veniat an ad illam nos.
死走向我们,还是我们走向死,这毫无区别。
Illud imperitissimi cuiusque verbum falsum esse tibi ipse persuade: "Bella res est mori sua morte.
请让自己相信,那些最无知之人的话是错误的:“以自己的方式(寿终正寝)死去是一件美妙的事。
"Nemo moritur nisi sua morte.
”除了以自己的方式死去,没有人是以别的方式死去的。
Illud praeterea tecum licet cogites: nemo nisi suo die moritur.
此外,你也可以在心中思考:除了在属于自己的那一天,没有人会死去。
Nihil perdis ex tuo tempore;
你没有损失任何属于你自己的时间;因为你所留下的,是属于别人的。
nam quod relinquis, alienum est VALE.
愿你健康。