§33.1Desideras his quoque epistulis sicut prioribus adscribi aliquas voces nostrorum procerum.
你希望在这些信中也像在以前的信中一样,写上一些我们导师的话。
Non fuerunt circa flosculos occupati; totus contextus illorum virilis est.
他们并不关注于华丽的词藻;他们的整个脉络都是强健有力的。
Inaequalitatem scias esse, ubi quae eminent, notabilia sunt.
你应当知道,在那些杰出事物显眼的地方,就存在着不平衡。
Non est admirationi una arbor, ubi in eandem altitudinem tota silva surrexit.
在整个森林都长到相同高度的地方,单一的一棵树是不会令人惊叹的。
§33.2Eiusmodi vocibus referta sunt carmina, refertae historiae.
这种话语充斥于诗歌,充斥于历史。
Itaque nolo illas Epicuri existimes esse; publicae sunt et maxime nostrae.
因此,我不希望你认为这些话是属于伊壁鸠鲁的;它们是公共财产,尤其是属于我们的。
Sed in illo magis adnotantur, quia rarae interim interveniunt, quia inexpectatae, quia mirum est fortiter aliquid dici ab homine mollitiam professo.
但在他那里,这些话更被注意到,因为它们只是偶尔夹杂其间,因为它们出人意料,因为一个宣称软弱的人口中说出勇敢的话是令人惊奇的。
Ita enim plerique iudicant.
事实上,大多数人都是这样判断的。
Apud me Epicurus est et fortis, licet manuleatus sit.
在我看来,伊壁鸠鲁即使穿着长袖也是勇敢的。
Fortitudo et industria et ad bellum prompta mens tam in Persas quam in alte cinctos cadit.
勇气、勤勉和随时准备战斗的心态,既适用于波斯人,也适用于那些束装待发的人。
§33.3Non est ergo quod exigas excerpta et repetita; continuum est apud nostros quicquid apud alios excerpitur.
因此,你没有理由要求摘录和重复;在别人那里被摘录的东西,在我们这里是一个连续的整体。
Non habemus itaque ista ocliferia nec emptorem decipimus nihil inventurum, cum intraverit, praeter illa, quae in fronte suspensa sunt.
因此,我们没有那些用来吸引眼球的招牌货,当买主走进来时,我们也不会因为他除了门口悬挂的东西之外什么也找不到而欺骗他。
Ipsis permittimus, unde velint sumere exemplaria.
我们允许他们自己从他们想拿的地方去取样本。
§33.4Puta nos velle singulares sententias ex turba separare;
假设我们想从人群中分离出单独的格言;我们将这些格言归于谁呢?
cui illas adsignabimus? Zenoni an Cleanthi an Chrysippo an Panaetio an Posidonio? Non sumus sub rege; sibi quisque se vindicat.
归于芝诺、克莱安西斯、克律西波斯、巴奈提乌斯,还是波塞多尼乌斯? 我们不在国王统治之下;每个人都为自己声张主权。
Apud istos quicquid Hermarchus dixit, quicquid Metrodorus, ad unum refertur.
在那些人中间,赫尔马科斯所说的任何话,大都会所说的任何话,都归于一人。
Omnia quae quisquam in illo contubernio locutus est, unius ductu et auspiciis dicta sunt.
在那个同伴圈子里任何人所说的一切,都是在单一的领导和庇护下说出的。
Non possumus, inquam, licet temptemus, educere aliquid ex tanta rerum aequalium multitudine.
我说,即使我们尝试,我们也无法从如此巨大且对等的事物中提取出任何东西。
Pauperis est numerare pecus.
数数羊群是穷人的事。
Quocumque miseris oculum, id tibi occurret, quod eminere posset, nisi inter paria legeretur.
无论你把目光投向哪里,都会遇到那本来可以突出、除非是在同等事物中被阅读的东西。
§33.5Quare depone istam spem, posse te summatim degustare ingenia maximorum virorum; tota tibi inspicienda sunt, tota tractanda.
因此,放弃那种认为你可以概括地品味最伟大人物天赋的希望吧;你必须整体地审视它们,整体地对待它们。
Res geritur et per lineamenta sua ingenii opus nectitur, ex quo nihil subduci sine ruina potest.
事情正在进行,而才智的杰作正是通过其自身的轮廓编织在一起的,从中任何东西都不能在不造成毁灭的情况下被抽离。
Nec recuso, quo minus singula membra, dummodo in ipso homine, consideres.
而且我并不拒绝你观察个别的部分,只要是在人本身的整体中。
Non est formonsa, cuius crus laudatur aut brachium, sed illa, cuius universa facies admirationem partibus singulis abstulit.
脚或手臂被赞美的人并不美丽,只有那整体的容貌夺去了人们对个别部分赞美的人才是美丽的。
§33.6Si tamen exegeris, non tam mendice tecum agam, sed plena manu fiet; ingens eorum turba est passim iacentium, sumenda erunt, non colligenda.
然而,如果你一定要这样要求,我不会对你如此吝啬,而是会满手给予;到处躺着极多的这些话,它们只需要被拿取,而不需要被搜集。
Non enim excidunt, sed fluunt.
因为它们不是掉落出来的,而是流淌出来的。
Perpetua et inter se contexta sunt.
它们是连续的且相互交织的。
Nec dubito, quin multum conferant rudibus adhuc et extrinsecus auscultantibus; facilius enim singula insidunt circumscripta et carminis modo inclusa.
我也不怀疑它们对那些仍处于粗浅阶段和在门外听讲的人大有裨益;因为被界定并以诗歌形式包裹起来的单条格言,更容易深入人心。
§33.7Ideo pueris et sententias ediscendas damus et has quas Graeci chrias vocant, quia conplecti illas puerilis animus potest, qui plus adhuc non capit.
因此,我们给孩子们学习并背诵格言以及希腊人称之为“实用格言”的东西,因为还不能容纳更多东西的幼稚心灵能够理解这些。
Certi profectus viro captare flosculos turpe est et fulcire se notissimis ac paucissimis vocibus et memoria stare; sibi iam innitatur.
对于一个已经有确定进步的成年男子来说,追求华丽的词藻,用最广为人知和最少的话语支撑自己,并依靠记忆而立,是可耻的;让他现在依仗自己吧。
Dicat ista, non teneat.
让他说出这些话,而不是仅仅记住它们。
Turpe est enim seni aut prospicienti senectutem ex commentario sapere.
因为对于一个老人或正面临老年的人来说,靠笔记来显现聪明是可耻的。
"Hoc Zenon dixit";
“芝诺这样说过”;那你呢?
tu quid? "Hoc Cleanthes";
“克莱安西斯这样说过”;那你呢?
tu quid? Quousque sub alio moveris? Impera et dic, quod memoriae tradatur.
你还要在别人的支配下活动多久? 发号施令并说出可以流传于后世记忆的话吧。
§33.8Aliquid et de tuo profer.
也从你自己的东西中拿出一些来。
Omnes itaque istos, numquam auctores, semper interpretes sub aliena umbra latentes, nihil existimo habere generosi, numquam ausos aliquando facere, quod diu didicerant.
因此,我认为所有那些从未成为创造者、总是作为阐释者、隐藏在别人阴影之下的人,都没有任何高贵之处,他们从未敢于在某个时候付诸实践他们长期学习的东西。
Memoriam in alienis exercuerunt.
他们在别人的财产上锻炼了记忆。
Aliud autem est meminisse, aliud scire.
然而,记住和知道是两回事。
Meminisse est rem commissam memoriae custodire.
记住是保管委托给记忆的东西。
At contra scire est et sua facere quaeque nec ad exemplar pendere et totiens respicere ad magistrum.
相反,知道是既要把每件事变成自己的,又不悬挂在模板上,也不必频繁地回头看老师。
" §33.9Hoc dixit Zenon, hoc Cleanthes! "Aliquid inter te intersit et librum.
“芝诺这样说过,克莱安西斯这样说过! ” 让你和书本之间有一些区别。
Quousque disces? Iam et praecipe.
你还要学习到什么时候? 现在也该教导了。
"Quid est quare et audiam, quod legere possum?" "Multum," inquit, "viva vox facit.
“为什么我还要听那些我自己就能读到的东西呢? ”“生动的声音,”他说,“大有作用。
"Non quidem haec, quae alienis verbis commodatur et actuari vice fungitur.
”当然,这不包括那借用别人的话、只起到记录员作用的声音。
§33.10Adice nunc quod isti, qui numquam tutelae suae fiunt, primum in ea re secuntur priores, in qua nemo non a priore descivit; deinde in ea re secuntur, quae adhuc quaeritur.
再加上现在这些人,他们从未处于自己的监护之下,首先在每个人都偏离了先贤的那些事情上追随先贤;其次,他们在至今仍在被探索的事情上追随先贤。
Numquam autem invenietur si contenti fuerimus inventis.
但是,如果我们满足于已发现的东西,就永远不会有新的发现。
Praeterea qui alium sequitur, nihil invenit, immo nec quaerit.
此外,追随他人的人一无所获,甚至根本不作寻找。
§33.11Quid ergo? Non ibo per priorum vestigia? Ego vero utar via vetere, sed si propiorem planioremque invenero, hanc muniam.
那么,难道我不走先辈们的足迹吗? 我确实会使用旧路,但如果我找到了一条更近、更平坦的路,我会铺设这条路。
Qui ante nos ista moverunt, non domini nostri, sed duces sunt.
那些在我们之前提出这些问题的人,不是我们的主人,而是我们的引路人。
Patet omnibus veritas, nondum est occupata.
真理对所有人开放,它还没有被占领。
Multum ex illa etiam futuris relictum est.
真理中还有很多留给后人的东西。
VALE.
祝你健康。