Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §32.1-32.5

避开无益社交与在死前完成生命

第 42 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡为关于卢基里乌斯近况的沉默感到高兴,视其为避开不必要社交的迹象,并敦促他在生命结束前完成生命。他建议卢基里乌斯拒绝父母所期盼的世俗欲望,获得对自我的主宰,并在超越必然性的自由状态中生活。

§32.1Inquiro de te et ab omnibus sciscitor, qui ex ista regione veniunt, quid agas, ubi et cum quibus moreris.
我向你打听,并向所有从那个地区来的人询问你在做什么、你在哪里以及和谁在一起。
Verba dare non potes; tecum sum.
你无法欺骗我;我与你同在。
Sic vive, tamquam quid facias auditurus sim, immo tamquam visurus.
你要这样生活,就好像我将要听闻你在做什么,不,甚至就好像我将要看见一样。
Quaeris quid me maxime ex iis, quae de te audio, delectet? Quod nihil audio, quod plerique ex his, quos interrogo, nesciunt quid agas.
你问在我所听到的关于你的事情中,什么最让我高兴? 那就是我什么也没听到,我询问的大多数人都不知道你在做什么。
§32.2Hoc est salutare, non conversari dissimilibus et diversa cupientibus.
不与那些不同类且追求不同事物的人交往,这是有益的。
Habeo quidem fiduciam non posse te detorqueri mansurumque in proposito, etiam si sollicitantium turba circumeat.
我确信你不会被扭转,并且会坚持你的初衷,即使有一群诱惑者包围着你。
Quid ergo est? Non timeo, ne mutent te, timeo, ne inpediant.
那么问题是什么? 我不怕他们改变你,我怕他们阻碍你。
Multum autem nocet etiam qui moratur, utique in tanta brevitate vitae, quam breviorem inconstantia facimus aliud eius subinde atque aliud facientes initium.
然而,即使是拖延你的人也会带来很大的危害,尤其是在生命如此短暂的情况下,而我们却因反复无常,不断地给生命制造一个又一个不同的开端,使其变得更加短暂。
Diducimus illam in particulas ac lancinamus.
我们将生命分割成碎片并撕碎它。
§32.3Propera ergo, Lucili carissime, et cogita quantum additurus celeritati fueris, si a tergo hostis instaret, si equitem adventare suspicareris ac fugientium premere vestigia.
因此,赶快行动吧,我最亲爱的卢基里乌斯,想想如果敌人从后方逼近,如果你怀疑骑兵正在逼近并踩着逃跑者的足迹,你会增加多少速度。
Fit hoc, premeris; accelera et evade, perduc te in tutum et subinde considera, quam pulchra res sit consummare vitam ante mortem, deinde expectare securum reliquam temporis sui partem, nihil sibi, in possessione beatae vitae positum, quae beatior non fit, si longior.
这件事正在发生,你正被紧迫追赶;加速并逃脱,把你带到安全的地方,并不断思考,在死前完成生命,然后安然地等待自己余下的光阴,这是一件多么美丽的事情——对于一个置身于幸福生活的占有之中、对自己一无所求的人来说,而这种幸福生活如果更长,也不会变得更幸福。
§32.4O quando illud videbis tempus, quo scies tempus ad te non pertinere, quo tranquillus placidusque eris et crastini neglegens ut in summa tui satietate! Vis scire, quid sit, quod faciat homines avidos futuri? Nemo sibi contigit.
哦,你何时才能看到那个时刻,那时你将知道时间与你无关,那时你将宁静安详,不关心明天,就像处于你极大的满足之中一样! 你想知道是什么让人们渴望未来吗? 因为没有人得到了自己。
Optaverunt itaque tibi alia parentes tui; sed ego contra omnium tibi eorum contemptum opto, quorum illi copiam.
因此,你的父母为你期盼了别的事物;但我相反,我期盼你轻视他们期盼你拥有的所有那些丰足之物。
Vota illorum multos conpilant, ut te locupletent.
他们的誓愿掠夺了许多人,以使你富足。
Quicquid ad te transferunt, alicui detrahendum est.
他们转移给你的任何东西,都必须从别人那里夺走。
§32.5Opto tibi tui facultatem, ut vagis cogitationibus agitata mens tandem resistat et certa sit, ut placeat sibi et intellectis veris bonis, quae, simul intellecta sunt, possidentur, aetatis adiectione non egeat.
我期盼你拥有自己,以便那被漂泊不定的思想所扰乱的心灵终于能够停下并坚定,以便它能取悦自己,并且在理解了真正的善(这些善一旦被理解就已被占有)之后,不需要增加年龄。
Ille demum necessitates supergressus est et exauctoratus ac liber, qui vivit vita peracta.
只有那个在生命完成后生活的人,才最终超越了必然性,得到了解脱和自由。
VALE.
祝你健康。

词汇与语法注释

  1. 32.1Verba dare — 字面意思是“给予言词”,在口语中转用作“欺骗、蒙蔽”的习语。
  2. 32.3fueris — 在间接疑问从句 "quantum... fueris" 中用作虚拟式完成时主动周流叙述式(-urus fueris),表示虚拟条件句 "si... instaret, si... suspicareris"(未完成过去时虚拟式)的归结。
  3. 32.3nihil sibi — 修饰分词 positum(“一个被置于……[的人]”),隐含类似于 [deesse sentientem](“感到自己一无所缺”)或 [poscentem](“不为自己渴求任何东西”)的意思,用以表达智者的自足状态。
  4. 32.4Nemo sibi contigit — contingere 的主动完成时。在此并非作为非人称的“(事情发生于某人/与格)”使用,而是与反身代词与格 sibi 连用,表示哲学意义上的“没有人达到了自我(即:未曾真正拥有或确立自我)”。
  5. 32.5tui facultatem — 名词短语,人称代词属格 tui 用作宾格性属格,意为“支配你自己的能力(自我主宰)”。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §32.1-32.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:32.1-32.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。