Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §111.1-111.5

诡辩之术的无益与崇高心灵的养成

第 222 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡支持西塞罗将“诡辩”(sophisms)翻译为“cavillations”,并指出这种微末的技巧对于锻炼灵魂毫无益处。他主张,真正的哲学家能超越命运并保持坚定的心灵,且必须在尝试主宰生命之前先学会蔑视它。

§111.1Quid vocentur Latine sophismata, quaesisti a me.
你曾问我,“诡辩”用拉丁语怎么说。
Multi temptaverunt illis nomen inponere, nullum haesit, videlicet, quia res ipsa non recipiebatur a nobis nec in usu erat, nomini quoque repugnatum est.
许多人曾试图给它们冠以名称,但没有一个固定下来;显然,因为这件事物本身不被我们接受、也不常用,所以其名称也遭到了抵制。
Aptissimum tamen videtur mihi, quo Cicero usus est: cavillationes vocat.
然而,在我觉得最合适的,是西塞罗所使用的那个词:他称之为“诡辩”。
§111.2Quibus quisquis se tradidit, quaestiunculas quidem vafras nectit, ceterum ad vitam nihil proficit, neque fortior fit neque temperantior neque elatior.
凡是投身于这些事物的人,固然能编织出一些狡黠的琐碎问题,但对人生却毫无益处,既不会变得更勇敢,也不会更节制,亦不会更高尚。
At ille, qui philosophiam in remedium suum exercuit, ingens fit animo, plenus fiduciae, inexsuperabilis et maior adeunti.
反之,那些为了治疗自身而实践哲学的人,心灵会变得伟大,充满自信,不可战胜,且在接近他的人看来更加高大。
§111.3Quod in magnis evenit montibus, quorum proceritas minus apparet longe intuentibus; cum accesseris, tunc manifestum fit, quo in arduo summa sint;
这就像发生在崇山峻岭中的情形一样:对于从远处眺望的人来说,它们的高度显得不那么明显;当你走近时,它们顶峰所处的高峻险峭才变得清晰可见。
talis est, mi Lucili, verus et rebus, non artificiis philosophus.
我的卢基里乌斯,在实际上而非在技巧上成为哲学家的真哲学家,就是如此。
In edito stat admirabilis, celsus, magnitudinis verae.
他站在高处,令人赞叹,高耸,具有真正的伟大。
Non exsurgit in plantas nec summis ambulat digitis eorum more, qui mendacio staturam adiuvant longioresque quam sunt, videri volunt; contentus est magnitudine sua.
他不会踮起脚跟,也不会像那些用谎言来增加身高、希望显得比实际更高的人那样用脚尖走路;他满足于自己的高度。
§111.4Quidni contentus sit eo usque crevisse, quo manus fortuna non porrigit? Ergo et supra humana est et par sibi in omni statu rerum, sive secundo cursu vita procedit, sive fluctuatur et it per adversa ac difficilia; hanc constantiam cavillationes istae, de quibus paulo ante loquebar, praestare non possunt.
既然已经成长到了命运之手无法企及的高度,他怎能不满足呢? 因此,他超越了人类的事物,并且在任何境遇下都始终如一,无论生活是顺风顺水地前进,还是动荡起伏、经历逆境与艰难;我刚才谈到的那些诡辩,无法提供这种坚定不移。
Ludit istis animus, non proficit, et philosophiam a fastigio suo deducit in planum.
心灵因那些东西而嬉戏,却无所长进,并将哲学从其巅峰拉入平地。
§111.5Nec te prohibuerim aliquando ista agere, sed tunc, cum voles nihil agere.
我并非禁止你有时从事那些事物,但那是在你想无所事事的时候。
Hoc tamen habent in se pessimum: dulcedinem quandam sui faciunt et animum specie subtilitatis inductum tenent ac morantur, cum tanta rerum moles vocet, cum vix tota vita sufficiat, ut hoc unum discas, vitam contemnere.
然而,它们自身带有这种最坏的特征:它们会产生某种关于自身的甜蜜感,并将被精致假象所诱惑的心灵牵绊、延宕,而在此时,有如此众多的重大事务在召唤,且即便用尽一生,也几乎不够用来学习这一件事——蔑视生命。
"Quid? Regere," inquis.
“什么? 去主宰生命? ”你问。
Secundum opus est; nam nemo illam bene rexit nisi qui contempserat.
那是第二位的任务;因为没有人能管理好生命,除非他已经蔑视了它。
VALE.
愿你健康。

词汇与语法注释

  1. §111.1quo — 关系代名词 `qui` 的中性单数夺格形式。因为动词 `utor`(`usus est`)支配夺格,所以采用此格。先行词是省略的 `id` 或语义上相关的 `nomen`,意为“西塞罗所使用的(名称)”。
  2. §111.2adeunti — 动词 `adeo`(接近)的现在分词主动力量性单数与格形式。在此作名词性使用,与比较级 `maior` 连用,作为关系与格(dative of reference),表示“对于接近(他)的人而言,显得更为高大”。
  3. §111.5prohibuerim — 完成时虚拟语气主动第一人称单数。此处用作“潜在虚拟语气”(potential subjunctive),以委婉、缓和的语气表达自己的主张:“我并不打算禁止”。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §111.1-111.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:111.1-111.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。