Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §12.11.22-12.11.31

前人的典范与学习的益处及全书结语

第 366 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者列举柏拉图、亚里士多德、加图等人的伟业,指出由于过去的积累,现代的学习更为有利。他还论证了即使无法达到最高峰,追求雄辩术也极具价值,并最终将本书献给马尔凯鲁斯·维克托作为全书的结语。

§12.11.22quae tandem ars digna litteris Platoni defuit? quot sacculis Aristoteles didicit, ut non solum, quae ad philosophos atque oratores pertinent, scientia complecteretur, sed animalium satorumque naturas omnes perquireret? illis haec invenienda fuerunt, nobis cognoscenda sunt.
请问,有什么配得上学术的艺术是柏拉图所缺乏的呢? 亚里士多德花了多少个世纪学习,以至于他不仅用知识包揽了属于哲学家和演说家的事物,而且还探究了动物和植物的一切本性? 对他们而言,这些事物是需要去发现的;对我们而言,则是需要去认识的。
tot nos praeceptoribus, tot exemplis instruxit antiquitas, ut possit videri nulla sorte nascendi aetas felicior quam nostra, cui docendae priores elaborarunt.
过去用如此多的教师和如此多的范例武装了我们,以至于在出生的运命上,似乎没有哪个时代比我们的时代更幸福,先人们为了教育这个时代而付出了艰苦的努力。
§12.11.23M. igitur Cato idem summus imperator, idem sapiens, idem orator, idem historiae conditor, idem iris, idem rerum rusticarum peritissimus fuit inter tot operas militiae, tantas domi contentiones, rudi saeculo, litteras Graecas aetate iam declinata;
因此,那个马尔克斯·加图,他既是卓越的统帅,又是贤哲,又是演说家,又是历史的奠基者,又极其精通法律,极其擅长农事,在如此多的军务和国内如此巨大的斗争之中,在粗野的时代,竟然在年华已逝之时学习了希腊文学。
didicit, ut esset hominibus documento ea quoque percipi posse quae senes concupissent.
他学习这些,是为了给人们提供一个证明:老人所渴望的事物也是可以掌握的。
§12.11.24quam multa, paene omnia, tradidit Varro! quod instrumentum dicendi M. Tullio defuit? quid plura? cum etiam Cornelius Celsus, mediocri vir ingenio, non solum de his omnibus conscripserit artibus, sed amplius rei militaris et rusticae et medicinae praecepta reliquerit, dignus vel ipso proposito, ut eum scisse omnia illa credamus.
瓦罗传授了多么丰富、几乎是包罗万象的内容啊! 马尔克斯·图里乌斯缺乏什么辩论的工具吗? 还用多说什么呢? 因为甚至连才华平庸的科尔内留斯·凯尔苏斯,不仅写下了关于所有这些艺术的著作,而且还留下了关于军事、农业和医学的更广泛的教诫,单凭他的这一意图,就足以配得上让我们相信他懂得所有那些事物。
§12.11.25at perficere tantum opus arduum et nemo perfecit.
然而,完成如此伟大的事业是艰难的,而且也没有人完成过。
ante omnia sufficit ad exhortationem studiorum, capere id rerum naturam nec, quidquid non est factum, ne fieri quidem posse; tum omnia, quae magna sunt atque admirabilia, tempus aliquod quo primum efficerentur habuisse.
首要的是,为了对研究进行勉励,只要理解这一点就足够了:事物的本性允许这样做,并且凡是尚未做成的事,并非就是不能做成的;其次,一切伟大而令人赞叹的事物,都有一个它们首次被实现的时间。
§12.11.26nam et poesis ab Homero et Vergilio tantum fastigium accepit et eloquentia a Demosthene atque Cicerone.
因为诗歌从荷马和维吉尔那里获得了如此的高度,雄辩术从德摩斯梯尼和西塞罗那里获得了如此的高度。
denique quidquid est optimum, ante non fuerat.
总之,任何最美好的事物,在以前都是不曾存在的。
verum etiam si quis summa desperet (quod cur faciat, cui ingenium, valetudo, facultas, praeceptores non deerunt?), tamen est, ut Cicero ait, pulchrum ad secundis tertiisque consistere.
但是,即使有人对最高峰感到绝望(对于一个不缺乏才华、健康、机会和教师的人来说,他为什么要绝望呢? ),然而正如西塞罗所说,停留在第二等和第三等的位置上也是美好的。
§12.11.27neque enim, si quis Achillis gloriam ad bellicis consequi non potest, Aiacis aut Diomedis laudem aspernabitur, nec qui Homeri non fuerunt, Tyrtaei.
因为,如果有人在战事上不能获得阿基琉斯的荣耀,他难道会鄙视埃阿斯或狄奥墨德斯的名望吗? 那些不能成为荷马的人,也不会鄙视成为泰尔泰乌斯。
quin immo si hanc cogitationem homines habuissent, ut nemo se meliorem fore eo qui optimus fuisset, arbitraretur, ii ipsi, qui sunt optimi, non fuissent, neque post Lucretium ac Macrum Vergilius nec post Crassum et Hortensium Cicero, sed nec illi, qui post eos fuerunt.
相反,如果人们曾抱有这种想法,认为没有人能比曾经是最优秀的人更好,那么这些最优秀的人本身也就不会存在了;在卢克莱修和马克尔之后不会有维吉尔,在克拉苏和奥尔坦西乌斯之后不会有西塞罗,在他们之后出现的人也不会存在。
§12.11.28verum ut transeundi spes non sit, magna tamen est dignitas subsequendi.
即使没有超越的希望,但追随的尊严依然是伟大的。
an Pollio et Messala, qui iam Cicerone arcem tenente eloquentiae agere coeperunt, parum ad vita dignitatis habuerunt, parum ad posteros gloriae tradiderunt? alioqui pessime de rebus humanis perductae ad summum artes mererentur, si, quod optimum, idem ultimum fuisset.
难道在西塞罗已经占据雄辩术之堡垒时开始活动的波利奥和梅萨拉,在其一生中就缺乏尊严,或者给后代留下的荣耀太少了吗? 否则,那些被带向巅峰的艺术对人类事务来说将是极坏的惩罚,如果那最美好的事物同时也是最后的事物的话。
§12.11.29adde quod magnos modica quoque eloquentia parit fructus ac, si quis haec studia utilitate sola metiatur, paene illi perfectae par est.
此外,即使是适度的雄辩也会带来巨大的果实,而且,如果有人仅以实用性来衡量这些研究,它几乎与完美的雄辩相当。
neque erat difficile vel veteribus vel novis exemplis palam facere, non aliunde maiores opes, honores, amicitias, laudem praesentem, futuram hominibus contigisse, nisi indignum litteris esset, ab opere pulcherrimo, cuius tractatus atque ipsa possessio plenissimam studiis gratiam refert, hanc minorem exigere mercedem, more eorum, qui a se non virtutes sed voluptatem, quae fit ex virtutibus, peti dicunt.
而且,无论是用古老的还是现代的例子来表明,人们获得更大的财富、荣誉、友谊、眼前和未来的赞誉,并非来自其他地方,而是来自雄辩术,这并不困难。 只要这不至于玷污学术,即:从这项最美丽的、其实践和拥有本身就给研究带来最充实回报的行业中,去索取这种较小的报酬,就像那些宣称人们向他们寻求的不是美德,而是由美德产生的快乐的人的做法一样。
§12.11.30ipsam igitur orandi maiestatem, qua nihil dii immortales melius homini dederunt et qua remota muta sunt omnia et luce praesenti ac memoria posteritatis carent, toto animo petamus nitamurque semper ad optima, quod facientes aut evademus ad summum aut certe multos infra nos videbimus.
因此,让我们全身心地追求雄辩术本身的威严吧,不死的神明没有赐予人类比这更好的东西,一旦失去它,一切都将归于沉寂,失去眼前的光明和后世的记忆。 让我们永远向着最优秀的目标努力,这样做我们要么会达到顶峰,要么至少会看到许多人在我们之下。
§12.11.31haec erant, Marcelle Victori, quibus praecepta dicendi pro virili parte adiuvari posse per nos videbantur, quorum cognitio studiosis iuvenibus si non magnam utilitatem adferet, at certe, quod magis petimus, bonam voluntatem.
马尔凯鲁斯·维克托,这些就是在我看来,能够尽我个人绵薄之力来辅助雄辩教诫的事物。 这些知识如果不能给勤奋的青年带来巨大的实用价值,至少会带来我们更希望得到的,那就是良善的志向。

词汇与语法注释

  1. 12.11.23iris — 抄本中的拼写错误。根据上下文和加图的生平,应将其理解为表示法律的 iuris(ius 的属格),译为“极其精通法律”。
  2. 12.11.25capere id rerum naturam — 动词不定式 capere 引导宾格加不定式结构(ACI),其主语是前面的宾格代词 id。该 id 起到先行指代(prolepsis)的作用,预示了随后 dependent clauses(nec quidquid... posse)的内容。
  3. 12.11.26ad secundis tertiisque — 介词 ad 通常支配宾格,但此处后接夺格 secundis tertiisque。这应被理解为手稿传抄或后期拉丁语的混淆,用以表达古典拉丁语中的 in secundis tertiisque(居于第二或第三等位置)。
  4. 12.11.27qui Homeri non fuerunt — 属格 Homeri 是性质或所有格属格,意为“未能成为荷马(那样水准的诗人)的人”,与前文关于阿基琉斯的对比结构相对应。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §12.11.22-12.11.31. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:12.11.22-12.11.31

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。