Humanitext Reader

奥维德 · 鹮 §1-82

对伊比斯的宣战与召唤诸神

第 1 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

诗人多年来一直创作温和的诗歌,但面对在流放地遭受的残酷迫害,他决定拿起诗歌武器,以“伊比斯”为假名对仇敌施加严厉的诅咒,并召唤众神作证。

§1Tempus ad hoc; lustris bis iam mihi quinque peractis, §2Omne fuit Musae carmen inerme meae; §3Nullaque; quae possit; scriptis tot milibus, extat
迄今为止,尽管我已经度过了整整十个五年纪,我的缪斯的所有歌谣一直都是不带武器的;在成千上万的诗作中,也绝不存在任何可以读到的、染有鲜血的纳索之文字。
§4Littera Nasonis sanguinolenta legi: §5Nec quemquam nostri nisi me laesere libelli, §6Artificis periit cum caput Arte sua.
我的小书除了我自己,没有伤害过任何人,哪怕其作者的生命因他自己的《艺术》而毁灭时也是如此。
§7Unus — et hoc ipsum est iniuria magna — perennem §8Candoris titulum non sinit esse mei.
唯独一人——这本身就是极大的侮辱——不容许我的清白之名永远保持下去。
§9Quisquis is est, — nam nomen adhuc utcumque tacebo — §10Cogit inassuetas sumere tela manus.
不论他是谁——因为目前我仍将以某种方式隐去其名—— 他正强迫我那不习惯的双手拿起武器。
§11Ille relegatum gelidos aquilonis ad ortus §12Non sinit exilio delituisse meo; §13Vulneraque inmitis requiem quaerentia vexat, §14Iactat et in toto nomina nostra foro; §15Perpetuoque mihi sociatam foedere lecti §16Non patitur vivi funera flere viri.
他不容许我这被流放到北风寒冷升起之地的人,在我的流放所中安然隐匿;他无情地折磨着那渴望安息的伤口,并在整个广场上宣扬和嘲弄我的名字;他不容许那因床榻之永恒盟约而与我结合的妻子,为她那尚在人世的丈夫之葬礼而哭泣。
§17Cumque ego quassa meae complectar membra carinae, §18Naufragii tabulas pugnat habere mei: §19Et qui debuerat subitas extinguere flammas, §20Hic praedam medio raptor ab igne petit.
当我正紧抱着我那破碎船只的残骸时,他却力图夺走我这海难的木板:而那本该扑灭突发烈火的人,此时却像个劫匪,从火堆中央索取猎物。
§21Nititur, ut profugae desint alimenta senectae.
他极力企图使我那流亡的暮年失去赖以生存的口粮。
§22Heu! quanto est nostris dignior ipse malis!
唉! 他自己是多么更配承受我们的灾难啊!
§23Di melius; quorum longe mihi maximus ille est, §24Qui nostras inopes noluit esse vias.
愿诸神作更好的安排;在他们之中对我而言远为最伟大的一位,是不愿看到我们的旅途陷入困顿的那人。
§25Huic igitur meritas grates, ubicumque licebit, §26Pro tam mansueto pectore semper agam.
因此,只要获准,无论身在何处,对于他那如此慈悲的心怀,我将永远向他致以应得的感谢。
§27Audiat hoc Pontus.
让蓬托斯听听这话。
faciet quoque forsitan idem, §28Terra sit ut propior testificanda mihi.
或许他也会做同样的事,好让一处离我更近的土地来见证我的感激。
§29At tibi, calcasti qui me, violente, iacentem, §30Qua licet ei! misero, debitus hostis ero.
但是,对你这个在我倒地时践踏我的暴虐之徒,在允许的范围内——唉,可怜的我啊! ——我将成为你命定的克星。
§31Desinet esse prius contrarius ignibus umor, §32Iunctaque cum luna lumina solis erunt; §33Parsque eadem caeli zephyros emittet et euros, §34Et tepidus gelido flabit ab axe notus; §35Et nova fraterno veniet concordia fumo, §36Quem vetus accensa separat ira pyra; §37Et ver autumno, brumae miscebitur aestas, §38Atque eadem regio vesper et ortus erit: §39Quam mihi sit tecum positis, quae sumpsimus, armis
水先停止与火相克,太阳的光芒先与月亮结合;天空的同一区域先同时放出西风和东风,而温暖的南风先从寒冷的极地吹来;那在点燃的柴堆上被旧日愤怒隔开的兄弟之烟先迎来新的和解;春天先与秋天融合,夏天先与严冬交织,且同一方位先既是黄昏又是黎明:在我与你放下已拿起的武器、达成和解之前。
§40Gratia, commissis, improbe, rupta tuis.
那和解,恶棍啊,已被你的恶行彻底粉碎。
§43Pax erit haec nobis, donec mihi vita manebit, §44Cum pecore infirmo quae solet esse lupis.
只要我的生命还在,我们之间就会有这样的和平,正如狼群与弱小的牲畜之间通常具有的那种和平。
§45Prima quidem coepto committam proelia versu, §46Non soleant quamvis hoc pede bella geri: §47Utque petit primo plenum flaventis harenae §48Nondum calfacti militis hasta solum, §49Sic ego te nondum ferro iaculabor acuto, §50Protinus invisum nec petet hasta caput; §51Et neque nomen in hoc, nec dicam facta libello, §52Teque brevi, qui sis, dissimulare sinam.
当然,我将先用我开始创作的诗句发起第一场战斗,尽管人们通常不用这种格律来打仗:正如尚未热身的士兵的标枪,首先击中的只是满是黄沙的地面,同样,我还不会用锐利的铁器刺向你,我的标枪也不会立刻去夺取你那令人憎恶的头颅;在这本小书里,我既不提你的名字,也不说你的劣迹,我将容许你暂时隐瞒你究竟是谁。
§53Postmodo, si perges, in te mihi liber iambus §54Tincta Lycambeo sanguine tela dabit.
此后,若你执迷不悟,自由的雅姆体将为我提供染有吕坎贝斯之血的武器来对付你。
§55Nunc quo Battiades inimicum devovet Ibin, §56Hoc ego devoveo teque tuosque modo.
现在,如同巴蒂奥斯之子诅咒他的仇敌伊比斯那样,我用这种方式诅咒你和你的亲族。
§57Utque ille, historiis involvam carmina caecis: §58Non soleam quamvis hoc genus ipse sequi.
并且像他一样,我将用隐晦的历史典故包裹我的诗句:尽管我自己通常并不习惯追求这种风格。
§59Illius ambages imitatus in Ibide dicar §60Oblitus moris iudiciique mei.
效仿他在《伊比斯》中的隐语,我将被说成是忘记了我自己的习惯和判断力。
§61Et quoniam; qui sis, nondum quaerentibus edo, §62Ibidis interea tu quoque nomen habe; §63Utque mei versus aliquantum noctis habebunt, §64Sic vitae series tota sit atra tuae.
既然我还没有向询问的人透露你到底是谁,在此期间,你也暂且保留着伊比斯这个名字吧;正如我的诗句将带有一些黑暗,愿你整个人生的历程也是一片漆黑。
§65Haec tibi natali facito, Ianique kalendis §66Non mentituro quilibet ore legat.
务必让任何人在你的生日以及雅努斯的月初,用绝无虚言的口,向你宣读这些话。
§67Di maris et terrae, quique his meliora tenetis §68Inter diversos cum Iove regna polos, §69Huc, precor, huc vestras omnes advertite mentes, §70Et sinite optatis pondus inesse meis: §71Ipsaque tu Tellus, ipsum cum fluctibus aequor, §72Ipse meas aether accipe summe preces; §73Sideraque et radiis circumdata solis imago, §74Lunaque, quae numquam quo prius, orbe micas, §75Noxque tenebrarum specie reverenda tuarum; §76Quaeque ratum triplici pollice netis opus, §77Quique per infernas horrendo murmure valles §78Inperiuratae laberis amnis aquae, §79Quasque ferunt torto vittatis angue capillis §80Carceris obscuras ante sedere fores; §81Vos quoque, plebs superum, fauni satyrique laresque §82Fluminaque et nymphae semideumque genus:
海洋和陆地的诸神,以及你们这些在相对的极地之间与朱庇特共同掌管着比这更优越王国的神灵,请到这里来,我祈求,把你们所有的心思转向这里,并让我的诅咒拥有灵验的力量:你,大地母亲,以及带着波涛的海洋本身,还有你,至高无上的以太,亲自接受我的祈祷吧;还有星辰,以及被光芒包围的太阳之象,还有月亮,你从未以先前那样的圆盘闪耀,还有因你的阴影之貌而令人敬畏的黑夜;以及用三只拇指纺织着既定命运的女神们,还有你,带着可怕咆哮在冥界山谷里流淌的誓言不容违背的冥河之水,以及人们传说中,头发缠绕着弯曲之蛇、坐在阴暗牢狱门前的女妖们;还有你们,天上的众神之庶民,法翁、萨堤尔和家神,以及河流、宁芙和半神一族:

词汇与语法注释

  1. 1lustris bis iam mihi quinque peractis — 由名词 lustrum(五年期)的复数夺格与数词 bis... quinque(两次五)以及过去分词 peractis 组成的夺格绝对结构,并带有表示关系或施事者的与格 mihi。字面意思是“对我而言,两次五个五年期已经度过”,诗意地表达了诗人已满五十岁。
  2. 1Littera Nasonis sanguinolenta legi — 此处的 legi 是动词 legere(阅读)的现在时被动不定式。在语法上,它作为前面关系从句中助动词性质的虚拟式动词 possit(能够)的补足不定式,与关系代名词 quae 所指代的主语 littera 连用,意为“可被读到的、染血的文字”。
  3. 2Di melius — 这是古典拉丁语中典型的省略了动词(如 duint 或 velint)的祈愿或避邪惯用句。字面意为“愿诸神(带来)更好的事情”,用以表达强烈的否定或愿望。
  4. 2Quam mihi sit tecum positis, quae sumpsimus, armis Gratia — 这是一个倒装与离隔结构,第39行中的 quam 与第31行中的 prius 相呼应,共同构成 priusquam(在……之前 / 较……更早)。其核心结构是 quam gratia sit mihi tecum(在我与你达成和解之前),中间插入了夺格绝对结构 positis armis(放下武器)和关系从句 quae sumpsimus(我们所拿起的)。

引用这一段

奥维德, 鹮 §1-82. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi010.humanitext-lat2:1-82

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。