原文中文翻译
§299Saepe refer tecum sceleratae facta puellae,
§300Et pone ante oculos omnia damna tuos.
你要常在心中回忆那恶劣女子的所作所为,并将所有的损失都呈现在你的眼前。
§301'Illud et illud habet, nec ea contenta rapina est:
§302Sub titulum nostros misit avara lares.
'她要了这,又要了那,却对那些掠夺仍不满足:那贪婪的女人将我们的家神送到了竞标牌下。
§303Sic mihi iuravit, sic me iurata fefellit,
§304Ante suas quotiens passa iacere fores!
她曾对我这样起誓,起誓后却又这样欺骗我,她曾多少次任由我躺在她的门前!
§305Diligit ipsa alios, a me fastidit amari;
§306Institor, heu, noctes, quas mihi non dat, habet!'
她自己爱着别人,却厌恶被我所爱;哀哉,一个行商人占有了她不愿给我的夜晚!
§307Haec tibi per totos inacescant omnia sensus:
§308Haec refer, hinc odii semina quaere tui.
' 让这一切在你的整个感官中变得酸楚:回忆这些,从这里寻找你仇恨的种子。
§309Atque utinam possis etiam facundus in illis
但愿你在这些事上也能变得口若悬河!
§310Esse! dole tantum, sponte disertus eris.
只要感到痛苦,你便会自成辩才。
§311Haeserat in quadam nuper mea cura puella:
§312Conveniens animo non erat illa meo:
§313Curabar propriis aeger Podalirius herbis,
§314Et, fateor, medicus turpiter aeger eram.
最近,我的爱意曾依附于一个女子:她并不适合我的心意:我像个病中的波达里里乌斯,用自己的草药治疗自己,而且,我承认,我是一个病得可耻的医生。
§315Profuit adsidue vitiis insistere amicae,
§316Idque mihi factum saepe salubre fuit.
不断坚持恋人的缺点是有益的,这种做法常常对我的健康大有裨益。
§317'Quam mala' dicebam 'nostrae sunt crura puellae!'
'我们女子的腿真难看啊! '我曾这样说。
§318Nec tamen, ut vere confiteamur, erant.
然而,说实话,它们并非如此。
§319'Brachia quam non sunt nostrae formosa puellae!'
'我们女子的手臂真不美丽啊!
§320Et tamen, ut vere confiteamur, erant.
' 然而,说实话,它们其实很美。
§321'Quam brevis est!' nec erat; 'quam multum poscit amantem!'
'她真矮啊! '(她其实不矮);'她对情人要求真多啊!
§322Haec odio venit maxima causa meo.
' 这成了我产生怨恨的最大原因。
§323Et mala sunt vicina bonis; errore sub illo
§324Pro vitio virtus crimina saepe tulit.
恶与善是相邻的;在那般错误之下,美德常常代替缺点承受指责。
§325Qua potes, in peius dotes deflecte puellae,
§326Iudiciumque brevi limite falle tuum.
尽你所能,将女子的长所往坏处曲解,并用狭窄的界线欺骗你自己的判断。
§327Turgida, si plena est, si fusca est, nigra vocetur:
§328In gracili macies crimen habere potest.
丰满则称她为'臃肿',肤色深则称她为'黝黑':在纤细的女子身上,消瘦可以被当作罪状。
§329Et poterit dici petulans, quae rustica non est:
§330Et poterit dici rustica, siqua proba est.
不粗野的女子可以说她是'放荡':贞洁的女子则无论谁都可以被称为'粗俗'。
§331Quin etiam, quacumque caret tua femina dote,
§332Hanc moveat, blandis usque precare sonis.
此外,无论你的女人缺乏什么才能,你都要用温柔的声音不断祈求,催促她展现这个。
§333Exige uti cantet, siqua est sine voce puella:
§334Fac saltet, nescit siqua movere manum.
如果女子没有好嗓子,就要求她唱歌:如果她不知道如何舞动双手,就让她跳舞。
§335Barbara sermone est? fac tecum multa loquatur;
§336Non didicit chordas tangere? posce lyram.
她言语粗俗吗? 就让她与你多说话;她没有学会拨动琴弦吗? 就索要竖琴。
§337Durius incedit? fac inambulet; omne papillae
§338Pectus habent? vitium fascia nulla tegat.
她走路太僵硬吗? 就让她走动;如果乳房占满了整个胸口,就不要用任何胸带来遮掩这个缺点。
§339Si male dentata est, narra, quod rideat, illi;
§340Mollibus est oculis? quod fleat illa, refer.
如果她牙齿不好,就给她讲个能逗笑的故事;如果她眼睛多泪,就重提让她哭泣的事。
§341Proderit et subito, cum se non finxerit ulli,
§342Ad dominam celeres mane tulisse gradus.
此外,在出其不意之时,当她还未为任何人梳妆,清晨向女主人快步走去,也将是有益的。
§343Auferimur cultu; gemmis auroque teguntur
§344Omnia; pars minima est ipsa puella sui.
我们被衣饰所迷惑;珠宝与黄金遮盖了一切;女子自己成了她自身最小的一部分。
§345Saepe ubi sit, quod ames, inter tam multa requiras;
§346Decipit hac oculos aegide dives Amor.
你常会在众多事物中寻找你所爱的究竟在哪里;富有的阿摩尔用这面神盾欺骗了眼睛。
§347Improvisus ades, deprendes tutus inermem:
§348Infelix vitiis excidet illa suis.
不期而至吧,你将安全地发现她毫无防备:不幸的是,她将在自己的缺点中跌落。
§349Non tamen huic nimium praecepto credere tutum est:
§350Fallit enim multos forma sine arte decens.
然而,过分相信这一教诲并不安全:因为不加雕琢的得体美貌欺骗了许多人。
§351Tum quoque, compositis cum collinet ora venenis,
§352Ad dominae vultus (nec pudor obstet) eas.
届时,当她正用调配的毒药涂抹面容,你也要走近女主人的脸(不要让羞耻阻碍你)。
§353Pyxidas invenies et rerum mille colores,
§354Et fluere in tepidos oesypa lapsa sinus.
你将发现化妆盒与千百种颜色的物品,以及融化的羊毛脂流淌在温热的胸怀中。
§355Illa tuas redolent, Phineu, medicamina mensas:
§356Non semel hinc stomacho nausea facta meo est.
菲内乌斯啊,那些药剂闻起来就像你的餐桌:我的胃因此呕吐不止一次。
§357Nunc tibi, quae medio veneris praestemus in usu,
§358Eloquar: ex omni est parte fugandus amor.
现在我将告诉你,在我们处于亲密中时,应该向你提供什么:必须从方方面面驱逐爱意。
§359Multa quidem ex illis pudor est mihi dicere; sed tu
§360Ingenio verbis concipe plura meis.
固然,说出其中许多事让我感到羞耻;但你要用你的聪慧,从我的话语中领悟更多。
§361Nuper enim nostros quidam carpsere libellos,
§362Quorum censura Musa proterva mea est.
因为最近有人指责我的小著,根据他们的评判,我的缪斯是放荡的。
§363Dummodo sic placeam, dum toto canter in orbe,
§364Quamlibet impugnent unus et alter opus.
只要我能以此取悦世人,只要我在全世界被歌颂,就随一两个人任意攻击我的作品吧。
§365Ingenium magni livor detractat Homeri:
§366Quisquis es, ex illo, Zoile, nomen habes.
嫉妒贬低了伟大荷马的才华:无论你是谁,佐伊罗斯,你的名声都是从他那里得来的。
§367Et tua sacrilegae laniarunt carmina linguae,
§368Pertulit huc victos quo duce Troia deos.
亵渎神圣的舌头也曾撕碎你的诗作,在那个人的引领下,特洛伊将战败的神灵带到了此地。
§369Summa petit livor; perflant altissima venti:
嫉妒直指巅峰;狂风吹拂着最高之处。