Humanitext Reader

奥维德 · 爱经 §3.8.1-3.8.66

叹才华见轻与世人唯利是图

第 45 段,共 53 段 · 拉丁语

内容简介

诗人感叹在当今时代,诗歌才华与教养被冷落,而通过战争发财的粗俗骑士却更受情人青睐。他批判了黄金主宰一切的现状,并怀念萨图尔努斯统治下的和平黄金时代,那时金属还深埋地底。

§3.8.1Et quisquam ingenuas etiamnunc suspicit artes, §3.8.2Aut tenerum dotes carmen habere putat?
现在是否还有人仰视高贵的技艺,或者认为温柔的诗歌拥有价值?
§3.8.3Ingenium quondam fuerat pretiosius auro; §3.8.4At nunc barbaria est grandis, habere nihil.
才能曾经比黄金更为珍贵;但如今一无所有便是极大的野蛮。
§3.8.5Cum pulchrae dominae nostri placuere libelli, §3.8.6Quo licuit libris, non licet ire mihi; §3.8.7Cum bene laudavit, laudato ianua clausa est.
虽然我那小小的诗集取悦了美丽的女士,书本获准前去的地方,我却不准前去;尽管她大加赞赏,门却对被赞美者紧闭。
§3.8.8Turpiter huc illuc ingeniosus eo.
才华横溢的我,却耻辱地四处徘徊。
§3.8.9Ecce, recens dives parto per vulnera censu §3.8.10Praefertur nobis sanguine pastus eques!
看啊,一个因伤口获得财产而新近致富的人,一个吸血饱食的骑士,竟然比我们更受青睐!
§3.8.11Hunc potes amplecti formosis, vita, lacertis?
我的生命啊,你怎能用美丽的双臂拥抱这个人?
§3.8.12Huius in amplexu, vita, iacere potes?
我的生命啊,你怎能躺在他的怀抱之中?
§3.8.13Si nescis, caput hoc galeam portare solebat; §3.8.14Ense latus cinctum, quod tibi servit, erat; §3.8.15Laeva manus, cui nunc serum male convenit aurum, §3.8.16Scuta tulit; dextram tange — cruenta fuit!
若你不知,这颗头颅昔日经常戴着头盔;那侍奉于你的身躯,昔日曾佩戴利剑;这只左手,如今极不相称地套着金戒指,昔日曾举着盾牌;摸摸他的右手吧——它曾沾满鲜血!
§3.8.17Qua periit aliquis, potes hanc contingere dextram?
某人因它而丧命,你怎能触碰这只右手?
§3.8.18Heu, ubi mollities pectoris illa tui?
唉,你昔日那温柔的心胸去哪儿了?
§3.8.19Cerne cicatrices, veteris vestigia pugnae — §3.8.20Quaesitum est illi corpore, quidquid habet.
看看这些伤疤,旧日战斗的痕迹—— 他所拥有的一切,都是用那具肉体换来的。
§3.8.21Forsitan et, quotiens hominem iugulaverit, ille
甚至,或许他还会数说自己曾多少次割断他人的喉咙!
§3.8.22Indicet! hoc fassas tangis, avara, manus?
贪财的女人啊,你竟去抚摸这样一双承认罪行的手?
§3.8.23Ille ego Musarum purus Phoebique sacerdos §3.8.24Ad rigidas canto carmen inane fores?
而我,那位缪斯与福玻斯的纯洁祭司,却要在冰冷紧闭的门前唱着空洞的歌?
§3.8.25Discite, qui sapitis, non quae nos scimus inertes, §3.8.26Sed trepidas acies et fera castra sequi §3.8.27Proque bono versu primum deducite pilum!
明智的人啊,去学习吧,不要学我们这些无用之人所懂的,而是去追随令人战栗的战线和凶猛的营房,并以一首好诗的代价,去统领第一长枪小队!
§3.8.28Nox tibi, si belles, possit, Homere, dari.
荷马啊,如果你去参战,夜晚或许就能赐予你。
§3.8.29Iuppiter, admonitus nihil esse potentius auro, §3.8.30Corruptae pretium virginis ipse fuit.
朱庇特,在得知没有什么比黄金更强大之后,亲自成为了那被诱惑的少女的代价。
§3.8.31Dum merces aberat, durus pater, ipsa severa, §3.8.32Aerati postes, ferrea turris erat; §3.8.33Sed postquam sapiens in munere venit adulter, §3.8.34Praebuit ipsa sinus et dare iussa dedit.
在没有酬金的时候,父亲严厉,她自己也冷酷,门柱是青铜做的,塔楼是铁打的;然而,当精明的通奸者带着礼物到来,她自己便敞开了胸怀,顺从地给出了所要求的一切。
§3.8.35At cum regna senex caeli Saturnus haberet, §3.8.36Omne lucrum tenebris alta premebat humus.
然而,当老迈的萨图尔努斯统治天国之时,深邃的大地将所有的私利都压在黑暗之中。
§3.8.37Aeraque et argentum cumque auro pondera ferri §3.8.38Manibus admorat, nullaque massa fuit.
青铜、白银、以及与黄金同在的沉重铁器,她都推向了阴间,世上并无任何矿块。
§3.8.39At meliora dabat — curvo sine vomere fruges §3.8.40Pomaque et in quercu mella reperta cava.
但大地给予了更好的东西——无需弯曲的犁铧即有庄稼,还有果实,以及在空心橡树中发现的蜂蜜。
§3.8.41Nec valido quisquam terram scindebat aratro, §3.8.42Signabat nullo limite mensor humum, §3.8.43Non freta demisso verrebant eruta remo; §3.8.44Ultima mortali tum via litus erat.
没有人用强力的犁割开土地,测量员不用任何界限来标记土地,桨叶未曾落下,划破并拂过大海;在那时,海岸便是凡人行途的终点。
§3.8.45Contra te sollers, hominum natura, fuisti §3.8.46Et nimium damnis ingeniosa tuis.
相反地,人类的天性啊,你对自己太过精明,在招致自身损失上,你才智过人。
§3.8.47Quo tibi, turritis incingere moenibus urbes?
为城市围上带塔楼的城墙,对你有何用处?
§3.8.48Quo tibi, discordes addere in arma manus?
让不和的双手握起武器,对你有何用处?
§3.8.49Quid tibi cum pelago — terra contenta fuisses!
你与海洋有什么关系? ——要是你满足于土地该有多好!
§3.8.50Cur non et caelum, tertia regna, petis?
你为何不连天空——那第三个王国——也一起追求?
§3.8.51Qua licet, adfectas caelum quoque — templa Quirinus, §3.8.52Liber et Alcides et modo Caesar habent.
只要有可能,你连天空也想染指——奎里努斯、利贝尔、阿尔喀得斯,以及最近的凯撒,都已经拥有了神庙。
§3.8.53Eruimus terra solidum pro frugibus aurum.
我们从大地中掘出坚硬的黄金,代替了庄稼。
§3.8.54Possidet inventas sanguine miles opes.
士兵占有了用鲜血换来的财富。
§3.8.55Curia pauperibus clausa est — dat census honores; §3.8.56Inde gravis iudex, inde severus eques!
元老院的大门对穷人关闭——财产决定了荣耀;由此产生了威严的法官,由此产生了冷酷的骑士!
§3.8.57Omnia possideant; illis Campusque forumque §3.8.58Serviat, hi pacem crudaque bella gerant — §3.8.59Tantum ne nostros avidi liceantur amores, §3.8.60Et — satis est — aliquid pauperis esse sinant!
让他们占有一切吧;让战神广场和广场都为他们服务,让他们主导和平与残酷的战争—— 只要贪婪的他们不来竞价买下我们的爱人,并且——这便够了——允许留下一些属于穷人的东西!
§3.8.61At nunc, exaequet tetricas licet illa Sabinas, §3.8.62Imperat ut captae qui dare multa potest; §3.8.63Me prohibet custos, in me timet illa maritum.
然而现在,哪怕她能与严苛的萨宾妇女并驾齐驱,那个能给很多钱的人,就像对待俘虏一般支配着她;看守阻挡着我,因我之故,她惧怕着丈夫。
§3.8.64Si dederim, tota cedet uterque domo!
如果我能给出钱财,这两个人都会让出整个屋子!
§3.8.65O si neclecti quisquam deus ultor amantis §3.8.66Tam male quaesitas pulvere mutet opes!
啊,但愿哪位神明作为被冷落情人的复仇者,能将这般不义之财化为尘土!

词汇与语法注释

  1. 3.8.4habere nihil — 不定动词短语用作名词,作为系表结构句 `barbaria est grandis`(是极大的野蛮)的主语,意为“一无所有”。
  2. 3.8.21quotiens hominem iugulaverit — 带有虚拟语气完成时 `iugulaverit` 的间接疑问从句,作为主句动词 `indicet`(虚拟语气现在时,表示潜在可能性,“他会指出”)的宾语。
  3. 3.8.38Manibus admorat — `admorat` 是过去完成时 `admoverat` 的缩减形。`Manibus` 是 `Manes`(阴间、亡灵)的与格,表示萨图尔努斯将金属藏于(人类无法触及的)阴间深处。虽也可理解为 `manus`(手)的夺格“用手”,但在深埋地底的语境下,译为“向着阴间”更为合适。
  4. 3.8.47Quo tibi — 省略了动词(如 `proficit` 或 `opus est`)的惯用句式。与格 `tibi` 连用,表示“对你而言有什么用处?”或“你为了什么而……?”。
  5. 3.8.61exaequet ... licet — 无人称动词 `licet` 用作连词,引导让步从句,后接虚拟语气现在时 `exaequet`,意为“即使她能比得上……”。

引用这一段

奥维德, 爱经 §3.8.1-3.8.66. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi001.humanitext-lat2:3.8.1-3.8.66

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。