§7.41.1adprobantibus clamore cunctis T. Quinctius ante signa progressus in potestate dictatoris milites fore dixit; oravit, ut causam miserorum civium susciperet susceptamque eadem fide, qua rem publicam administrare solitus esset, tueretur.
在众人齐声赞同中,提图斯·昆克蒂乌斯走到军旗前,说道士兵们将服从独裁官的支配;他恳求独裁官承担起这些可怜公民的诉求,并以他一贯管理国家时的同样忠诚来捍卫这已承担的诉求。
§7.41.2sibi se privatim nihil cavere; nolle alibi quam in innocentia spem habere; militibus cavendum, quod apud patres semel plebi, iterum legionibus cautum sit, ne fraudi secessio esset.
对他个人而言,他不寻求任何保障;他不愿将希望寄托在清白之外的任何地方;但必须为士兵们做好保障,正如以前在贵族中曾一次为平民、第二次为军团所做的那样,使这次脱离不致成为他们的罪责。
§7.41.3Quinctio conlaudato ceteris bonum animum habere iussis dictator equo citato ad urbem revectus auctoribus patribus tulit ad populum in luco Petelino, ne cui militum fraudi secessio esset; oravit etiam bona venia Quirites, ne quis eam rem ioco seriove cuiquam exprobraret.
在赞扬了昆克蒂乌斯并命令其他人保持乐观之后,独裁官骑快马返回城内,在贵族们的赞同下,在佩特里努斯林地向人民大会提交了一项法案,即脱离行为不应对任何士兵造成惩罚;他还恳请罗马公民们宽容,不要让任何人无论是以玩笑还是严肃的方式,拿这件事来指责任何人。
§7.41.4lex quoque sacrata militaris lata est, ne cuius militis scripti nomen nisi ipso volente deleretur; additumque legi, ne quis, ubi ordinum ductor fuisset, postea tribunus militum esset.
还通过了一项神圣的军事法,规定除非本人同意,否则不得删除任何已登记士兵的名字;法律中还增加了规定,凡曾担任过百人队队长的人,此后不得担任军职保民官。
§7.41.5id propter P. Salonium postulatum est ab coniuratis, qui alternis prope annis et tribunus militum et primus centurio erat, quem nunc primi pili appellant.
这是阴谋参与者们针对普布利乌斯·萨洛尼乌斯提出的要求,他几乎隔年交替担任军职保民官和首席百人队长(即现在人们所称的“第一标枪手百人队长”)。
§7.41.6huic infensi milites erant, quod semper adversatus novis consiliis fuisset et, ne particeps eorum esset, ab Lautulis fugisset.
士兵们对他怀有敌意,因为他总是反对他们的新计划,并且为了不参与其中,曾从劳图莱逃走。
§7.41.7itaque cum hoc unum propter Salonium ab senatu non impetraretur, tum Salonius obtestatus patres conscriptos, ne suum honorem pluris quam concordiam civitatis aestimarent, perpulit, ut id quoque ferretur.
因此,当元老院因萨洛尼乌斯而唯独不批准这一项时,萨洛尼乌斯本人恳求元老院议员们不要把他的个人荣誉看得高于国家的和睦,并说服他们也通过了这一条。
aeque inpotens postulatum fuit, §7.41.8ut de stipendio equitur — merebant autem triplex ea tempestate — aera demerentur, quod adversati coniurationi fuissent.
同样无理的要求是,即因为骑兵反对了这次阴谋,就要从他们的薪饷中——当时他们拿的是三倍薪饷——扣除部分津贴。