Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §6.40.1-6.40.20

阿庇乌斯·克劳狄乌斯谴责护民官的演说

第 354 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

面对护民官的强硬态度,贵族阿庇乌斯·克劳狄乌斯·克拉苏发表讲演,谴责护民官的专横行径及其强行捆绑通过法案的做法。

§6.40.1adversus tam obstinatam orationem tribunorum cum prae indignitate rerum stupor silentiumque inde ceteros patrum defixisset, §6.40.2Ap. Claudius Crassus, nepos decemviri, dicitur odio magis iraque quam spe ad dissuadendum processisse et locutus in hanc fere sententiam esse: §6.40.3“neque novum neque inopinatum mihi sit, Quirites, si, quod unum familiae nostrae semper obiectum est ab seditiosis tribunis, id nunc ego quoque audiam, Claudiae genti iam inde ab initio nihil antiquius in re publica patrum maiestate fuisse, semper plebis commodis adversatos esse.
面对护民官如此顽固的演说,由于事态的极不公正,其余的贵族都因惊愕与沉默而呆立在原地,据说十人委员会成员的孙子阿庇乌斯·克劳狄乌斯·克拉苏,出于仇恨和愤怒多于希望,走上前去进行劝阻,并发表了大致如下内容的讲话: “罗马公民们,如果煽动性的护民官一直以来唯独针对我们家族指责的那件事,如今我也同样听到,这对我来说既不新奇也不意外:即克劳狄乌斯氏族自始至终在国家中都把贵族的威严看得最重,并且始终反对平民的利益。
§6.40.4quorum alterum neque nego neque infitias eo, nos, ex quo adsciti sumus simul in civitatem et patres, enixe operam dedisse, ut per nos aucta potius quam inminuta maiestas earum gentium, inter quas nos esse voluistis, dici vere posset; §6.40.5illud alterum pro me maioribusque meis contendere ausim, Quirites, nisi, quae pro universa re publica fiant, ea plebi tamquam aliam incolenti urbem adversa quis putet, nihil nos neque privatos neque in magistratibus, quod incommodum plebi esset, scientes fecisse, nec ullum factum dictumve nostrum contra utilitatem vestram, etsi quaedam contra voluntatem fuerint, vere referri posse.
在这两点指责中,前者我既不否认也不规避,那就是:自从我们被同时接纳为公民和贵族以来,我们一直竭力尽责,以便在那些你们希望我们列身其中的贵族氏族里,通过我们使他们的威严可以说确实得到了提高,而不是削弱;至于后者,罗马公民们,我敢为我和我的先祖们申辩——除非有人认为,为整个国家所做的事对平民是不利的,仿佛他们居住在另一个城市似的——我们无论是在私人身份还是在担任政务官期间,从未故意做过任何有损于平民的事,我们的任何行为和言论,虽然有些可能违背了你们的意愿,但也绝不能被真实地汇报为违背了你们的利益。
§6.40.6an hoc, si Claudiae familiae non sim nec ex patricio sanguine ortus, sed unus Quiritium quilibet, qui modo me duobus ingenuis ortum et vivere in libera civitate sciam, §6.40.7reticere possim, L. illum Sextium et C. Licinium, perpetuos si dis placet tribunos, tantum licentiae novem annis, quibus regnant, sumpsisse, ut vobis negent potestatem liberam suffragii non in comitiis, non in legibus iubendis se permissuros esse?
或者,如果我不是克劳狄乌斯家族的人,也不是贵族的后裔,而只是罗马公民中随便哪一个,只要我知道自己是由两个自由民所生并生活在一个自由的国家,难道我能对此保持沉默吗:那个卢基乌斯·塞克斯蒂乌斯和盖乌斯·利基尼乌斯,如果神明允许的话,这些‘永久的’护民官,在他们统治的九年里,竟然狂妄到了如此地步,以至于宣称他们不会允许你们在选举中、在通过法律时拥有自由投票的权力?
§6.40.8“sub condicione” inquit “nos reficietis decimum tribunos.
他说:‘在某种条件下,你们要第十次选举我们为护民官。
” quid est aliud dicere “quod petunt alii, nos adeo fastidimus, ut sine mercede magna non accipiamus?” sed quae tandem ista merces est,
’这与说‘别人追求的东西,我们如此鄙视,以至于没有丰厚的回报我们就不接受’有什么两样?
§6.40.9qua vos semper tribunos plebis habeamus? “ut rogationes” inquit “nostras, seu placent seu displicent, seu utiles seu inutiles sunt, omnes coniunctim accipiatis.
但是,那到底是什么回报,能让我们必须始终让你们担任平民护民官? 他说:‘那就是,无论我们的法案是让你们满意还是不满意,是有益还是无益,你们都要全部一并接受。
§6.40.10obsecro vos, Tarquinii tribuni plebis, putate me ex media contione unum civem succlamare: “bona venia vestra liceat ex his rogationibus legere, quas salubres nobis censemus esse,
’ 我请求你们,行为像塔克文一样的平民护民官们,假设我是集会中间大声疾呼的一个普通公民:‘在你们的宽大允准下,是否允许我们从这些法案中挑选那些我们认为对我们有益的,而否决其余的?
§6.40.11antiquare alias;
’他说:‘不允许。
” “non” inquit “licebit, ut de faenore atque agris, quod ad vos omnes pertinet, iubeas, et hoc portenti non fiat in urbe Romana, uti L. Sextium atque hunc C. Licinium consules, quod indignaris, quod abominaris, videas; aut omnia accipe, aut nihil fero. ”
为了让你们赞成关系到你们所有人的关于利息和土地的法案,同时又不能在罗马城中发生这种怪事——即你们看到卢基乌斯·塞克斯蒂乌斯和这位盖乌斯·利基尼乌斯成为执政官,而这正是你们所愤恨和忌讳的;要么全部接受,要么我什么也不提出。
§6.40.12ut si quis ei, quem urgeat fames, venenum ponat cum cibo et aut abstinere eo, quod vitale sit, iubeat aut mortiferum vitali admisceat.
’ 这就像有人在饥饿难耐的人面前,把毒药和食物放在一起,要么命令他不要吃那维持生命的东西,要么把致命的毒药混入维持生命的东西里。
ergo si esset libera haec civitas, non tibi frequentes succlamassent: “abi hinc cum tribunatibus ac rogationibus tuis!” quid? si tu non tuleris, quod commodum est populo accipere, nemo erit, qui ferat?
因此,如果这个国家是自由的,难道你们不会有成群的人朝他大喊:‘带着你的护民官职位和法案滚开吧! ’怎么? 如果你不提出对人民接受有利的东西,难道就没有别人来提出吗?
§6.40.13illud si quis patricius, si quis — quod illi volunt invidiosius esse Claudius diceret: “aut omnia accipite, aut nihil fero,” quis vestrum, Quirites, ferret?
如果某个贵族,如果某个——像他们所希望的那样更令人反感的——克劳狄乌斯说:‘要么全部接受,要么我什么也不提出,’罗马公民们,你们中谁能容忍?
§6.40.14numquamne vos res potius quam auctores spectabitis, sed omnia semper, quae magistratus ille dicet, secundis auribus, quae ab nostrum quo dicentur, adversis accipietis?
难道你们永远不去看事情本身,而只看提案者,却总是用顺从的耳朵听取那个政务官所说的一切,而用敌视的耳朵听取我们中任何人所说的话吗?
§6.40.15at hercule sermo est minime civilis; quid? rogatio qualis est, quam a vobis antiquatam indignantur? sermoni, Quirites, simillima.
但说实在的,这种言论极其不符合公民的身份;那么,他们因被你们否决而感到愤怒的那个法案到底是什么样的? 罗马公民们,它与这种言论极其相似。
“consules” inquit, “rogo, ne vobis, quos velitis, facere liceat. ”
他说:‘我提议,不许你们选举你们所期望的人做执政官。
§6.40.16an aliter rogat, qui utique alterum ex plebe fieri consulem iubet nec duos patricios creandi potestatem vobis permittit?
’ 难道那个硬要平民中的一人成为执政官、而不允许你们拥有选举两位贵族之权力的人,提议的有什么不同吗?
§6.40.17si hodie bella sint, quale Etruscum fuit, cum Porsinna Ianiculum insedit, quale Gallicum modo, cum praeter Capitolium atque arcem omnia haec hostium erant, et consulatum cum hoc M. Furio et quolibet alio ex patribus L. ille Sextius peteret, possetisne ferre Sextium haud pro dubio consule esse, Camillum de repulsa dimicare? hocine est in commune honores vocare, §6.40.18ut duos plebeios fieri consules liceat, duos patricios non liceat? et alterum ex plebe creari necesse sit, utrumque ex patribus praeterire liceat? quaenam ista societas, quaenam consortio est? parum est, si, cuius pars tua nulla adhuc fuit, in partem eius venis, nisi partem petendo totum traxeris?
如果今天发生战争,就像当年波尔希纳占领雅尼库鲁姆时的伊特鲁里亚战争,或者像最近的加利战役——当时除了卡皮托利乌斯和要塞之外,所有这些地方都属于敌人——而那个卢基乌斯·塞克斯蒂乌斯要与这位马尔库斯·富里乌斯以及贵族中的任何其他人一起竞争执政官,你们能容忍塞克斯蒂乌斯毫无疑问地当选执政官,而卡米鲁斯却要在落选的边缘挣扎吗? 这就是所谓的将名誉公职共有吗,以至于允许两个平民成为执政官,却不允许两个贵族成为执政官? 而且必须从平民中选出一人,却允许两位贵族都被排除在外? 这到底是什么样的共同体,什么样的伙伴关系? 如果对于你至今未占任何份额的东西,你参与其中还不够,除非在寻求份额时把整体都夺走?
§6.40.19“timeo” inquit, “ne, si duos licebit creari patricios, neminem creetis plebeium.
他说:‘我害怕,如果允许选举两位贵族,你们就一个平民也不选了。
” quid est dicere aliud “quia indignos vestra voluntate creaturi non estis, necessitatem vobis creandi, quos non vultis, inponam?” quid sequitur,
’这与说‘因为你们不会凭自己的意愿选出不配的人,所以我将强加给你们选举那些你们不想要的人的必然性’有什么两样?
§6.40.20nisi ut ne beneficium quidem debeat populo, si cum duobus patriciis unus petierit plebeius et lege se, non suffragio, creatum dicat?
接下来会发生什么,除了:如果一个平民和两个贵族一起竞选,并声称自己是根据法律而不是通过投票当选的,他甚至不需要对人民承担任何恩情? ”

词汇与语法注释

  1. 6.40.3nihil antiquius in re publica patrum maiestate fuisse — 表示“没有比……更重要”的惯用表达。对于比较级 `antiquius`,`patrum maiestate` 起到了比较夺格的作用。
  2. 6.40.4nos, ex quo adsciti sumus simul in civitatem et patres, enixe operam dedisse — `nos` 是宾格加不定式结构中不定式 `operam dedisse` 的主格/宾格主语。
  3. 6.40.5nisi, quae pro universa re publica fiant, ea plebi tamquam aliam incolenti urbem adversa quis putet — `fiant` 使用虚拟式是因为它嵌套在条件从句 `nisi... putet` 之中(虚拟式的同化作用或虚拟描述)。
  4. 6.40.7L. illum Sextium et C. Licinium ... tantum licentiae novem annis ... sumpsisse, ut vobis negent — 这是由主句动词 `reticere possim`(我怎能对……保持缄默)所引导的宾格加不定式结构。其中 `L. illum Sextium et C. Licinium` 是主语宾格,`sumpsisse` 是不定式。
  5. 6.40.11non... licebit, ut de faenore atque agris... iubeas, et hoc portenti non fiat — `ut... iubeas` 和 `et... non fiat` 作为名词性结果从句,构成了非人称动词 `licebit` 的实际主语(意为“将不被允许赞成……且不发生此怪异之事”)。
  6. 6.40.12ut si quis ei, quem urgeat fames, venenum ponat... — `ut si` 引导比喻性的假设从句(意为“正如某人如果……”),伴有虚拟式 `ponat`。
  7. 6.40.18parum est, si, cuius pars tua nulla adhuc fuit, in partem eius venis, nisi partem petendo totum traxeris? — `parum est, si... nisi...` 是一种表示抗议或不满的修辞结构:“如果……,难道还不够吗?除非在寻求份额时把整体都夺走”。
  8. 6.40.20quid sequitur, nisi ut ne beneficium quidem debeat populo... — 在紧接 `quid sequitur`(接下来会发生什么)的 `nisi ut...` 结构中,形成了一个表示“除了……之外(还会发生什么)”的结果从句,并在其中使用了具有否定意图的 `ne`。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §6.40.1-6.40.20. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:6.40.1-6.40.20

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。