§45.6.1ceterum tanto facinore in unicum relictum amicum admisso, per tot casus expertum proditumque, quia non prodiderat, omnium ab se abalienavit animos.
しかし、唯一残された友に対してこれほど大きな犯罪が犯されたことにより ── その友は多くの試練を通じて試され、(王を)裏切らなかったというまさにその理由で(王に)裏切られたのであるが ──、彼はすべての人々の心を自分から遠ざけてしまった。
§45.6.2pro se quisque transire ad Romanos; fugaeque consilium capere solum prope relictum coegerunt;
めいめいが競ってローマ人の側へと寝返り、ほぼ一人取り残された彼に逃亡の計画を立てることを余儀なくさせた。
Oroandem denique Cretensem, cui nota Threciae ora erat, quia mercaturas in ea regione fecerat, appellat, ut se sublatum in lembum ad Cotym deveheret.
そこで彼はついに、その地方で商売をしていてトラキアの海岸に通じていたクレタ人オロアンデスに呼びかけ、自分を小舟に乗せてコテュスのもとへと運んでくれるように頼んだ。
§45.6.3Demetrium est portus in promunturio quodam Samothracae; ibi lembus stabat.
デメトリオンはサモトラケのある岬にある港であり、そこに小舟が停泊していた。
sub occasum solis deferuntur, quae ad usum necessaria erant; defertur et pecunia, quanta clam deferri poterat.
日没近くに、使用に必要な物資が運び下ろされ、密かに運び下ろすことができる限りの金銭も運び下ろされた。
§45.6.4rex ipse nocte media cum tribus consciis fugae per posticum aedium in propincum cubiculo hortum atque inde maceriam aegre transgressus ad mare pervenit.
王自身は、真夜中に逃亡の共謀者である三人とともに、邸宅の裏門を通って寝室に隣接する庭へ出て、そこから石壁を辛うじて乗り越えて海にたどり着いた。
§45.6.5Oroandes tantum moratus, dum pecunia deferretur, primis tenebris solverat navem ac per altum Cretam petebat.
オロアンデスは金銭が運び下ろされるのを待っただけで、宵の口には船を出帆させ、公海を通ってクレタ島を目指していた。
§45.6.6postquam in portu navis non inventa est, vagatus Perseus aliquamdiu in litore, postremo timens lucem iam adpropinquantem, in hospitium redire non ausus in latere templi prope angulum obscurum delituit.
港に船が見つからなかった後、ペルセウスはしばらく海岸をさまよったが、やがて近づきつつある夜明けを恐れ、宿舎に戻る勇気も出ないまま、神殿の脇の暗い角の近くに身を隠した。
§45.6.7pueri regii apud Macedonas vocabantur principum liberi ad ministerium electi regis;
マケドニア人の間では、王の奉仕のために選ばれた有力者たちの子弟が「王の少年たち」と呼ばれていた。
ea cohors persecuta regem fugientem ne tum quidem abscedebat, donec iussu Cn. Octavi pronuntiatum est per praeconem regios pueros Macedonasque alios, §45.6.8qui Samothracae essent, si transirent ad Romanos, incolumitatem libertatemque et sua omnia servaturos, quae aut secum haberent aut in Macedonia reliquissent.
この近侍の集団は、逃亡する王に付き従ってその時でさえ立ち去らなかったが、ついにグナエウス・オクタウィウスの命令により、伝令官を通じて「王の少年たち」や他のマケドニア人でサモトラケにいる者たちが、もしローマ人の側へと投降するならば、安全と自由、そして彼らが携えているかマケドニアに残してきたすべての財産を守ることができるだろう、と布告された。
§45.6.9ad hanc vocem transitio omnium facta est, nominaque dabant ad C. Postumium tribunum militum.
この呼びかけに応じてすべての者が投降し、軍事トリブヌスのガイウス・ポストゥミウスのもとで名を登録した。
liberos quoque parvos regios Ion Thessalonicensis Octavio tradidit, nec quisquam praeter Philippum, maximum natu e filiis, cum rege relictus.
テサロニケ人イオンも王の幼い子供たちをオクタウィウスに引き渡し、息子のうち最年長であるピリッポスを除いては、誰も王のもとに残されなかった。
§45.6.10tum sese filiumque Octavio tradidit, fortunam deosque, quorum in templo erat, nulla ope supplicem iuvantis accusans.
その時、彼は自身と息子をオクタウィウスに引き渡し、自分がその神殿に身を置いていた神々と運命が、いかなる助力によっても哀願者を助けてくれないと非難した。
§45.6.11in praetoriam navem inponi iussus, eodem et pecunia, quae superfuit, delata est;
彼は旗艦に乗せられるよう命じられ、残された金銭も同じ場所へと運び込まれた。
§45.6.12extemploque classis Amphipolim repetit.
そして直ちに艦隊はアンピポリスへと戻った。
inde Octavius regem in castra ad consulem misit praemissis litteris, ut in potestate cum esse et adduci sciret.
そこからオクタウィウスは、彼が捕らえられて連行されつつあることを執政官が知るようにと、あらかじめ手紙を送った上で、王を陣営の執政官のもとへと送った。