§45.43.1haerente adhuc non in animis modo, sed paene in oculis memoria Macedonici triumphi L. Anicius Quirinalibus triumphavit de rege Gentio Illyrisque.
マケドニアの凱旋式の記憶がまだ心の中だけでなく、ほぼ目の前にもこびりついている中で、ルキウス・アニキウスはクィリナリア祭の日に、ゲンティウス王とイリュリア人に対する凱旋式を挙げた。
§45.43.2similia omnia magis visa hominibus quam paria: minor ipse imperator, et nobilitate Anicius cum Aemilio et iure imperii praetor cum consule conlatus;
すべてが、人々には匹敵するというよりはむしろ、似ている(小規模な模倣である)ように見えた。 将軍自身がより格下であり、アニキウスはアイミリウスと家柄の面で比べられ、また法的権限の面でも法務官が執政官と比べられた。
non Gentius Perseo, non Illyrii Macedonibus, non spolia spoliis, non pecunia pecuniae, non dona donis conparari poterant.
ゲンティウスはペルセウスに、イリュリア人はマケドニア人に、戦利品は戦利品に、金銭は金銭に、贈り物は贈り物に、比較されるべくもなかった。
§45.43.3itaque sicut praefulgebat huic triumphus recens, ita apparebat ipsum per se intuentibus nequaquam esse contemnendum.
それゆえ、最近のあの凱旋式がこれを圧倒していたとはいえ、この式それ自体を偏見なしに見る者にとっては、これが決して軽視されるべきではないことは明らかであった。
§45.43.4perdomuerat intra paucos dies terra marique ferocem, locis munimentisque fretam gentem Illyriorum;
彼は数日のうちに、陸に海に、獰猛で、地勢や要塞を頼みとしていたイリュリア人の民族を完全に征服していた。
regem regiaeque omnes stirpis ceperat.
王と王家の系統のすべての者を捕らえていた。
transtulit in triumpho multa militaria signa spoliaque alia et supellectilem regiam,
彼は凱旋式において、多くの軍旗、その他の戦利品、指示された王室の調度品を展示した。
§45.43.5auri pondo viginti et septem, argenti decem et novem pondo, denarium decem tria milia et centum viginti milia Illyrici argenti.
金27ポンド、銀19ポンド、デナリウス銀貨1万3千、そしてイリュリア銀貨12万。
§45.43.6ante currum ducti Gentius rex cum coniuge et liberis et Caravantius, frater regis, et aliquot nobiles Illyrii.
戦車の前を、ゲンティウス王が妻と子供たちを伴って、また王の兄弟カラワンティウス、および幾人かのイリュリアの貴族たちが引かれて歩いた。
§45.43.7de praeda militibus in singulos quadragenos quinos denarios, duplex centurioni, triplex equiti, sociis nominis Latini quantum civibus, et sociis navalibus dedit quantum militibus.
戦利品から、兵士たちに一人あたり 45デナリウスを、百人隊長にはその2倍を、騎兵には3倍を、ラティウム名の同盟兵には市民と同額を、そして海軍同盟兵には陸軍兵士と同額を、彼は与えた。
§45.43.8laetior hunc triumphum est secutus miles, multisque dux ipse carminibus celebratus.
兵士たちは、より喜ばしい気分でこの凱旋式に従い、指揮官自身が多くの歌で称えられた。
sestertium ducentiens ex ea praeda redactum esse auctor est Antias, praeter aurum argentumque, quod in aerarium sit latum; quod quia unde redigi potuerit non apparebat, auctorem pro re posui.
その戦利品から、国庫に納められた金銀に加えて、2000万セステルティウスが得られたとアンティアスが主張しているが、この額がどこから回収され得たのかが判然としなかったため、私は事実の代わりに著者の名を挙げた。
§45.43.9rex Gentius cum liberis et coniuge et fratre Spoletium in custodiam ex senatus consulto ductus, ceteri captivi Romae in carcerem coniecti;
ゲンティウス王は子供たち、妻、そして兄弟とともに、元老院議決に基づき、監禁のためにスポレティウムへと護送され、他の捕虜たちはローマの牢獄に投獄された。
recusantibusque custodiam Spoletinis Iguvium reges traducti.
そして、スポレティウムの人々が彼らの監視を拒絶したため、王たちはイグウィウムへと移送された。
§45.43.10relicum ex Illyrico praedae ducenti viginti lembi erant;
イリュリアの戦利品のうち、残されていたものは220隻の快速船であった。
de Gentio rege captos eos Corcyraeis et Apolloniatibus et Dyrrhachinis Q. Cassius ex senatus consulto tribuit.
ゲンティウス王から鹵獲されたこれらの船を、クィントゥス・カッシウスが元老院議決に基づいてコルキュラ人、アポロニア人、そしてデュッラキウム人たちに分配した。