Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §43.7.1-43.7.11

对克里特使节的要求与卡尔基斯对暴政的控诉

第 1664 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

元老院要求克里特使节从柏修斯的守备队中撤回其士兵,随后接见了坐担架前来的卡尔基斯首领米居提翁,后者控诉了罗马法务官卢克雷蒂乌斯和霍尔滕西乌斯在其城邦进行的残酷掠夺与暴政。

§43.7.1Cretensium legatis commemorantibus se, quantum sibi imperatum a P. Licinio consule esset sagittariorum, §43.7.2in Macedoniam misisse, cum interrogati non infitiarentur apud Persea maiorem numerum sagittariorum suorum quam apud Romanos militare, responsum est, §43.7.3si Cretenses bene ac naviter destinarent potiorem populi Romani quam regis Persei amicitiam habere, senatum quoque Romanum iis tamquam certis sociis responsum daturum esse.
当克里特人的使节提到,他们已将执政官普布利乌斯·利基尼乌斯所命令的全部弓箭手派遣到马其顿,并且在受到质问时,他们并未否认在柏修斯麾下服役的克里特弓箭手人数多于在罗马人麾下的人数,于是罗马人答复道:如果克里特人真诚且积极地决定要选择罗马人民的友好关系,而非柏修斯国王的友好关系,那么罗马元老院也将把他们当作可靠的盟友给予答复。
§43.7.4interea nuntiarent suis placere senatui dare operam Cretenses, ut, quos milites intra praesidia regis Persei haberent, eos primo quoque tempore domum revocarent.
在此期间,他们应当转告其同胞,元老院希望克里特人努力争取在最早的时间将那些在柏修斯国王守备队中服役的士兵召回本国。
§43.7.5Cretensibus cum hoc responso dimissis Chalcidenses vocati, quorum legatio ipso introitu movit, quod Micythion, princeps eorum, pedibus captus lectica est introlatus; §43.7.6ultimae necessitatis extemplo visa res, in qua ita adfecto excusatio valetudinis aut ne ipsi quidem petenda visa foret aut data petenti non esset.
在克里特人带着这一答复被送走后,卡尔基斯人被召入。 他们的使节团仅在入场时就使人动容,因为他们的首领米居提翁双脚残疾,是用担架抬进来的;这立刻被视为一件极其迫切的事态,在其中,对于一个身体状况如此严重的人来说,因健康原因而请假不仅他本人不会去请求,而且即使他请求了,也不会获得批准。
§43.7.7cum sibi nihil vivi relicum praeterquam linguam ad deplorandas patriae suae calamitates praefatus esset, exposuit civitatis primum suae benefacta et vetera et ea, quae Persei bello praestitissent ducibus exercitibusque Romanis; §43.7.8tum quae primo C. Lucretius in populares suos praetor Romanus superbe, avare, crudeliter fecisset; deinde quae tum cum maxime L. Hortensius faceret.
他在开场白中说,除了用以控诉祖国灾难的舌头之外,自己身上已没有活着的生命,接着他首先阐明了自己城邦的功绩,包括古老的功绩,以及在对柏修斯的战争中为罗马将领和军队所提供的功绩;然后,他指出了罗马法务官盖乌斯·卢克雷蒂乌斯起初对他的同胞所犯下的傲慢、贪婪和残酷的行径;接着是指出了路奇乌斯·霍尔滕西乌斯此时此刻正在犯下的行径。
§43.7.9quem ad modum omnia sibi, etiam iis, quae patiantur, tristiora, patienda esse ducant potius, quam fide decedant, sic, quod ad Lucretium Hortensiumque attineret, scire tutius fuisse claudere portas quam in urbem eos accipere.
正如他们认为自己应当忍受一切,甚至是比他们现在所遭受的更为悲惨的境遇,而不愿背弃忠诚,同样,就卢克雷蒂乌斯和霍尔滕西乌斯而言,他们深知,关闭城门要比把他们接纳进城安全得多。
§43.7.10qui exclusissent eos, Emathiam, Amphipolim, Maroneam, Aenum incolumes esse.
那些将他们拒之门外的人——埃马提亚、安菲波利斯、马罗内亚、埃诺斯——都安然无恙。
apud se templa omnibus ornamentis spoliata; conpilataque sacrilegiis C. Lucretium navibus Antium devexisse; libera corpora in servitutem abrepta; fortunas sociorum populi Romani direptas esse et cotidie diripi.
但在他们自己的城邦里,神殿被剥夺了所有的装饰,盖乌斯·卢克雷蒂乌斯用船只将亵渎神明抢夺来的财物运往安提乌姆;自由人被掳掠去当奴隶,罗马人民同盟者的财产遭到掠夺,且每日都在遭受掠夺。
§43.7.11nam ex instituto C. Lucreti Hortensium quoque in tectis hieme pariter atque aestate navalis socios habere, et domos suas plenas turba nautica esse; versari inter se, coniuges liberosque suos, quibus nihil neque dicere pensi sit neque facere.
因为根据盖乌斯·卢克雷蒂乌斯确立的规矩,霍尔滕西乌斯也同样在冬天和夏天将水兵安置在民房中,他们的家园充满了水兵的喧扰;这些水兵与他们自己、他们的妻子和孩子生活在一起,而对这些水兵来说,说话和做事都没有任何顾忌。

词汇与语法注释

  1. 43.7.2militare — 隶属于表示不否认的 `non infitiarentur` 的“对格加不定式”结构(间接引语)中的不定式,其逻辑主语为对格的 `maiorem numerum`。
  2. 43.7.6visa foret — `foret` 是虚拟式未完成过去时 `esset` 的替代形式。作为关系从句 `in qua` 中过去反事实条件句的主动词(意为:如果是那样状态的人,因病请假这事既不会被认为该去请求,即使请求了也不会被批准)。它与后半句的 `data... non esset` 构成并列。
  3. 43.7.11pensi — 源自形容词性分词 `pensus` 中性单数属格的部分属格。与 `nihil` 连用构成惯用词组 `nihil pensi`(意为“毫无顾忌、毫无顾虑”),与与格 `quibus`(对他们而言)搭配,表示这些水兵对于自己所说所做的一切都完全不加顾忌。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §43.7.1-43.7.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:43.7.1-43.7.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。