Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §43.8.1-43.8.10

卢克雷蒂乌斯的受审与定罪

第 1665 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

盖乌斯·卢克雷蒂乌斯被召集至元老院并受到护民官的指控,元老院向卡尔基斯人承诺了救济措施,最终卢克雷蒂乌斯在公民大会上被判有罪并处以罚款。

§43.8.1accersere in senatum Lucretium placuit, ut disceptaret coram purgaretque sese.
元老院决定召集卢克雷蒂乌斯,以便他当面辩论并为自己辩解。
§43.8.2ceterum multo plura praesens audivit, quam in absentem iacta erant; et graviores potentioresque accessere accusatores duo tribuni plebis, M’. Iuventius Talna et Cn. Aufidius.
然而,他亲临现场时听到的指控,比在他缺席时针对他提出的要多得多;而且有两位分量更重、更有权势的起诉人也加入了进来,即平民护民官马尼乌斯·尤文蒂乌斯·塔尔纳和格奈乌斯·奥菲迪乌斯。
§43.8.3ii non in senatu modo eum lacerarunt, sed in contionem etiam pertracto multis obiectis probris diem dixerunt.
他们不仅在元老院中对他进行痛斥,甚至在将他拖入市民大会、当众百般羞辱之后,还确定了审判他的日期。
§43.8.4senatus iussu Chalcidensibus Q. Maenius praetor respondit, quae bene meritos sese et ante et in eo bello, quod geratur, de populo Romano dicant, ea et scire vera eos referre senatum et perinde ac debeant grata esse.
根据元老院的命令,法务官昆图斯·麦尼乌斯对卡尔基斯人答复道:关于他们所说在过去和在目前正在进行的这场战争中,他们对罗马人民立下的功勋,元老院既知道他们所报告的是事实,也正如应当的那样对此表示感谢。
§43.8.5quae facta a C. Lucretio fierique ab L. Hortensio praetoribus Romanis querantur, ea neque facta neque fieri voluntate senatus quem non posse existimare, qui sciat bellum Persei et ante Philippo, patri eius, intulisse populum.
至于他们所抱怨的、由罗马法务官盖乌斯·卢克雷蒂乌斯所做以及由路奇乌斯·霍尔滕西乌斯正在做的事情,这些既非出自元老院的意愿而做,也非出自元老院的意愿而正在做;因为任何知道罗马人民为了希腊的自由而对柏修斯、以及在此之前对其父亲菲利普发动战争的人,谁会想不到这一点呢?
§43.8.6Romanum pro libertate Graeciae, non ut ea a magistratibus suis socii atque amici paterentur?
罗马人民发动战争绝不是为了让自己的盟友和朋友遭受其官员们的这种对待。
§43.8.7litteras se ad L. Hortensium praetorem daturos esse, quae Chalcidenses querantur acta, ea senatui non placere; si qui in servitutem liberi venissent, ut eos conquirendos primo quoque tempore restituendosque in libertatem curaret; sociorum navalium neminem praeter magistros, in hospitia deduci aequum censere.
他们将给法务官路奇乌斯·霍尔滕西乌斯写信,告知他卡尔基斯人所抱怨的那些行为并不令元老院满意;如果有什么自由人被降为奴隶,他应负责在最早的时间将他们搜寻出来并恢复自由;同时,他们认为除船长外,任何海军盟友都不应被安置到私人住宅中寄宿。
§43.8.8haec Hortensio iussu senatus scripta.
这些内容是根据元老院的命令写给霍尔滕西乌斯的。
munera binum milium aeris legatis missa et vehicula Micythioni publice locata, quae eum Brundisium commode perveherent.
给使节们每人赠送了二千阿斯的礼物,并由公家为米居提翁安排了车辆,以便将他舒适地送往布伦迪西乌姆。
§43.8.9C. Lucretium, ubi dies, quae dicta erat, venit, tribuni ad populum accusarunt multamque deciens centum milium aeris dixerunt.
当指定的日期到来时,护民官们在人民面前指控盖乌斯·卢克雷蒂乌斯,并课以一百万阿斯的罚款。
§43.8.10comitiis habitis omnes quinque et triginta tribus eum condemnarunt.
大会召开后,所有三十五个特里布斯都判定他有罪。

词汇与语法注释

  1. 43.8.1placuit — 作为无人称动词使用,其主语是整个不定式短语 `accersere...`,表示“(元老院)决定……”。
  2. 43.8.4quae bene meritos sese... dicant, ea et scire vera eos referre senatum — 间接引语中复杂的嵌套关系。`quae` 从句由 `dicant` 支配,其中 `sese bene meritos [esse]` 是宾格加不定式结构。接下来的 `ea` 是 `quae` 从句的先行词(中性复数宾格,修饰省略的 `merita`)。`scire` 的主语是 `senatum`,它支配着作宾语的宾格加不定式 `eos referre`(他们所报告的)和谓语形容词 `vera`(真实的),意为“元老院知道他们报告的是事实”。
  3. 43.8.5quem non posse existimare, qui sciat... — 嵌入在间接引语(麦尼乌斯的答复)中的修辞性疑问句。直接引语中的 `quis non potest existimare?`(谁想不到呢?)根据间接引语的规则,变为了宾格 `quem` 加不定式 `posse` 的形式。`qui` 从句表示条件(“如果是知道……的人”),因而采用虚拟式 `sciat`。
  4. 43.8.5bellum Persei et ante Philippo, patri eius, intulisse — 一种非对称的配分结构。在 `bellum inferre`(发动战争)这一结构中,对柏修斯使用的是属格 `Persei`(柏修斯的战争,即针对柏修斯的战争)来修饰 `bellum`;而对菲利普则直接使用了由 `intulisse` 支配的与格 `Philippo`。
  5. 43.8.7si qui in servitutem liberi venissent, ut eos conquirendos... curaret — 使用了带有使役或义务语气的 `curaret` 加上动形词(`conquirendos`, `restituendos`)的结构,意为“他应当设法使他们被搜寻并被恢复”(即“他应负责搜寻并恢复他们”),用以表达命令的具体内容。
  6. 43.8.8binum milium aeris — `binum` 是分配数词 `bini`(每人两个)的古风属格复数形式(代替 `binorum`)。意为“(使节每人)各两千阿斯的(属格)”。
  7. 43.8.9multamque deciens centum milium aeris dixerunt — `multam dicere` 是“判处罚金”的法律习语。`deciens centum milia`(字面意为“十次十万”)是拉丁语中表示“一百万”的标准大数表达方式,`aeris`(铜币/阿斯的属格)指定了其货币单位。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §43.8.1-43.8.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:43.8.1-43.8.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。