§43.14.1censoribus deinde creandis comitia edicta sunt.
随后,宣布召集选举监察官的民会。
petierunt censuram principes civitatis, C. Valerius Laevinus, L. Postumius Albinus, P. Mucius Scaevola, M. Iunius Brutus, C. Claudius Pulcher, Ti. Sempronius Gracchus.
国家显贵盖乌斯·瓦莱里乌斯·莱维努斯、卢基乌斯·波斯图米乌斯·阿尔比努斯、普布利乌斯·穆基乌斯·斯凯沃拉、马尔库斯·尤尼乌斯·布鲁图斯、盖乌斯·克劳狄乌斯·普尔克、提贝里乌斯·塞姆普罗尼乌斯·格拉古竞选监察官职。
hos duos censores creavit populus Romanus.
罗马人民选出这(最后)两位为监察官。
§43.14.2cum dilectus habendi maior quam alias propter Macedonicum bellum cura esset, consules plebem apud senatum accusabant, quod iuniores non responderent.
由于马其顿战争的缘故,比平时更需费心进行征兵,执政官们在元老院前指控平民,因为年轻人们不应召。
§43.14.3adversus quos C. Sulpicius et M. Claudius praetores plebis causam egerunt: non consulibus, sed ambitiosis consulibus dilectum difficilem esse; neminem invitum militem ab iis fieri.
对此,法务官盖乌斯·苏尔皮基乌斯和马尔库斯·克劳狄乌斯为平民辩护说:征兵困难并非针对执政官,而是针对那些迎合民意的执政官;他们没有违背任何人的意愿将其强征为兵。
§43.14.4id ut ita esse scirent et patres conscripti, praetores se, quibus vis imperii minor et auctoritas esset, dilectum, si ita senatui videretur, perfecturos esse.
为了让元老们也确知事实如此,法务官们表示,尽管他们的执政权力与权威较小,但如果元老院认为可行,他们将完成征兵工作。
§43.14.5id praetoribus magna patrum approbatione, non sine suggillatione consulum mandatum est.
元老们对此极大赞同,在不无对执政官讽刺的情况下,将此任务委派给了法务官们。
censores, ut eam rem adiuvarent, ita in contione edixerunt: legem censui censendo dicturos esse, ut praeter commune omnium civium ius iurandum haec adiurarent: §43.14.6“tu minor annis sex et quadraginta es tuque ex edicto C. Claudi Ti.
监察官们为了协助此事,在集会上发布布告如下:他们将为国税调查的进行制定规章,以便除所有公民的共同誓言外,还应宣誓以下内容: “你是否未满四十六岁,并且根据监察官盖乌斯·克劳狄乌斯和提贝里乌斯·塞姆普罗尼乌斯的布告前来应征?
Semproni censorum ad dilectum prodisti et, quotienscumque dilectus erit, quoad hi censores magistratum habebunt, si miles factus non eris, in dilectum prodibis?”
并且,只要这些监察官在任,每当举行征兵时,若你未被征召为兵,你是否会前来应征?
§43.14.7item, quia fama erat multos ex Macedonicis legionibus incertis commeatibus per ambitionem imperatorum ab exercitu abesse, edixerunt de militibus P. Aelio C. Popilio consulibus postve eos consules in Macedoniam scriptis, ut, qui eorum in Italia essent, intra dies triginta, censi prius apud sese, in provinciam redirent; §43.14.8qui in patris aut avi potestate essent, eorum nomina ad se ederentur.
” 同样,因为有传言称由于将领们迎合讨好,许多来自马其顿军团的士兵因不明假期而擅离军队,他们对在执政官普布利乌斯·埃利乌斯和盖乌斯·波皮利乌斯任内或在其后征募到马其顿的士兵发布布告:他们中身在意大利的人,应在先在监察官处完成户口登记后,于三十日内返回行省;至于那些处于父亲或祖父家父权之下的人,他们的名字应向监察官申报。
§43.14.9missorum quoque causas sese cognituros esse; et quorum ante emerita stipendia gratiosa missio sibi visa esset, eos milites fieri iussuros.
他们还表示将审查退伍者的原因;若发现有人在服役期满前因人情获准退伍,他们将命令其重新当兵。
§43.14.10hoc edicto litterisque censorum per fora et conciliabula dimissis tanta multitudo iuniorum Romam convenit, ut gravis urbi turba insolita esset.
随着这一布告和监察官们的信件传达至各广场和集落,大批年轻人聚集到罗马,以至于这股非同寻常的人流对城市造成了沉重的负担。