§43.12.1principio insequentis anni cum consules novi Q. Marcius et Cn. Servilius de provinciis rettulissent, primo quoque tempore aut conparare eos inter se Italiam et Macedoniam aut sortiri placuit;
翌年の初めに、新執政官のクィントゥス・マルキウスとグナエウス・セルウィリウスが任地について諮問した際、できるだけ早い機会に、彼らが互いに協議するか、あるいは抽選によって、イタリアとマケドニアを分担することが決議された。
§43.12.2priusquam id sors cerneret, in incertum, ne quid gratia momenti faceret, in utramque provinciam, quod res desideraret supplementi decerni. —
抽選がそれを決定する前に、不確実な状態で、好意が何らかの影響を及ぼさないように、それぞれの任地に対して状況が必要とする補充兵力を議決することが決議された。
§43.12.3decernunt in Macedoniam peditum Romanorum sex milia, sociorum nominis Latini sex milia, equites Romanos ducentos quinquaginta, socios trecentos;
元老院はマケドニアに対して、ローマ歩兵6000、ラテン同盟の歩兵6000、ローマ騎兵250、同盟国騎兵300を議決した。
§43.12.4— veteres milites dimitti, ita ut in singulas Romanas legiones ne plus sena milia peditum, treceni equites essent.
古い兵士たちは、ローマの各軍団に歩兵が6000名、騎兵が300名を超えて残らないように除隊させることが決められた。
§43.12.5alteri consuli nullus certus finitus numerus civium Romanorum, quem in supplementum legeret.
もう一人の執政官には、補充として徴募すべきローマ市民の確定的で制限された数は定められなかった。
id modo finitum, ut duas legiones scriberet, quae quina milia peditum et ducenos haberent, equites trecenos.
ただ、それぞれ歩兵5200、騎兵300を擁する二つの軍団を編成することだけが制限された。
§43.12.6Latinorum maior quam collegae decretus numerus, peditum decem milia et sescenti equites.
ラテン同盟兵については、同僚の執政官に与えられたものより多くの数が議決され、歩兵10000と騎兵600であった。
quattuor praeterea legiones scribi iussae, quae, si quo opus esset, educerentur.
さらに、必要が生じた場合に出動させるための4つの軍団の編成が命じられた。
§43.12.7tribunos iis, non permissum, ut consules facerent: populus creavit.
それらの軍団のトリブヌスについては、執政官が任命することは許されず、民衆がこれを選出した。
sociis nominis Latini sedecim milia peditum et mille equites imperati.
ラテン同盟には、歩兵16000と騎兵1000が要求された。
§43.12.8hunc exercitum parari tantum placuit, ut exiret, si quo res posceret.
この軍隊は、状況が要求する場所があれば出動できるよう、準備することのみが決議された。
§43.12.9Macedonia maxime curam praebebat.
マケドニアが最も大きな懸念を抱かせていた。
in classem mille socii navales cives Romani libertini ordinis, ex Italia quingenti scribi iussi; totidem ut ex Sicilia scriberentur;
艦隊のために、被解放自由人身分のローマ市民の海軍同盟兵1000名が、イタリアから500名徴募されるよう命じられ、同数がシキリアから徴募されるようにされた。
et cui ea provincia evenisset, mandatum, ut eos in Macedoniam, ubicumque classis esset, deportandos curaret.
そしてその管区が割り当てられた者には、彼らを艦隊がある場所ならマケドニアのどこへでも輸送させる手配をする任務が与えられた。
§43.12.10in Hispaniam tria milia peditum Romanorum in supplementum, trecenti equites decreti.
ヒスパニアには、補充兵としてローマ歩兵3000、騎兵300が議決された。
finitus ibi quoque in legiones militum numerus, peditum quina milia duceni et treceni equites.
そこでもまた軍団内の兵士数が制限され、歩兵5200、騎兵300とされた。
§43.12.11et sociis imperare praetor, cui Hispania obvenisset, iussus quattuor milia peditum et trecentos equites.
そして、ヒスパニアが割り当てられた法務官は、同盟者たちに歩兵4000、騎兵300を要求するよう命じられた。