§43.1.1eadem aestate, qua in Thessalia haec gesta sunt, legatus in Illyricum a consule missus opulenta duo oppida oppugnavit.
在塞萨利进行这些活动的同一夏天,被执政官派往伊利里库姆的副将攻打了两座富庶的城镇。
§43.1.2Ceremiam vi atque armis coegit in deditionem; omniaque iis sua concessit, ut opinione clementiae eos, qui Carnuntem, munitam urbem, incolebant, adliceret.
他武力逼迫塞雷米亚投降;并允许他们保留自己的全部财产,以便凭借其仁慈的声誉,吸引那些居住在卡尔农斯这座设防城市的人。
§43.1.3postquam nec, ut dederent se, conpellere neque capere obsidendo poterat, ne duabus oppugnationibus nequiquam fatigatus miles esset, quam prius intactam urbem reliquerat, diripuit.
在既不能强迫他们投降、又不能通过围攻夺取之后,为了不让士兵因两次围攻而徒劳疲惫,他便洗劫了先前未予触动的城市。
§43.1.4alter consul C. Cassius nec in Gallia, quam sortitus erat, memorabile quicquam gessit et per Illyricum ducere legiones in Macedoniam vano incepto est conatus.
另一位执政官盖乌斯·卡西乌斯既未在他抽签分得的高卢做出任何值得纪念的事,又企图进行一次徒劳的尝试,率领军团穿过伊利里库姆进入马其顿。
§43.1.5ingressum hoc iter consulem senatus ex Aquileiensium legatis cognovit, qui querentes coloniam suam novam et infirmam necdum satis munitam inter infestas nationes Histrorum et Illyriorum esse,
元老院是从阿奎莱亚人的使节那里获悉执政官已踏上这一旅程的,他们抱怨说他们的新殖民地不仅脆弱,而且尚未得到足够的防卫,处于敌对的希斯特里人和伊利里亚人诸部落之中。
§43.1.6cum peterent, ut senatus curae haberet, quomodo ea colonia muniretur, interrogati, vellentne eam rem C. Cassio consuli mandari, responderunt Cassium Aquileiam indicto exercitu profectum per Illyricum in Macedoniam esse.
当他们请求元老院设法防卫该殖民地时,被问及是否希望将此事委托给执政官盖乌斯·卡西乌斯,他们回答说,卡西乌斯已在阿奎莱亚召集军队,并已穿过伊利里库姆前往马其顿。
§43.1.7ea res primo incredibilis visa, et pro se quisque credere Carnis forsitan aut Histris bellum inlatum.
这件事起初显得不可思议,每个人都自以为是地认为,或许是向卡尔尼人或希斯特里人发动了战争。
§43.1.8tum Aquileienses: nihil se ultra scire nec audere adfirmare, quam triginta dierum frumentum militi datum et duces, qui ex Italia itinera in Macedoniam nossent, conquisitos abductosque.
随后阿奎莱亚人说:除了给士兵发放了三十天的粮食,以及寻找并带走了熟悉从意大利到马其顿路线的向导之外,他们对其他事情一无所知,也不敢断言。
§43.1.9enimvero senatus indignari tantum consulem ausum, ut suam provinciam relinqueret, in alienam transiret, exercitum novo periculosoque itinere inter exteras gentes duceret, viam tot nationibus in Italiam aperiret.
事实上,元老院对执政官竟敢做出如此胆大妄为的事感到十分愤慨:他放弃了自己的行省,越境进入他人的领地,率领军队沿着一条全新而危险的路线穿行于外邦部族之间,并为如此多的部族开辟了通往意大利的道路。
§43.1.10decernunt frequentes, ut C. Sulpicius praetor tris ex senatu nominet legatos, qui eo die proficiscantur ex urbe et, quantum adcelerare possint, Cassium consulem, ubicumque sit, persequantur; §43.1.11nuntient, ne bellum cum ulla gente moveat, nisi cum qua senatus gerendum censuerit.
议员们纷纷赞同并决议,由法官盖乌斯·苏尔皮基乌斯从元老院中提名三位使节,让他们在当天出城,并尽可能快地去追赶执政官卡西乌斯,无论他在何处;并向他传达,不得与任何部族开战,除非是元老院已决定必须与之交战的部族。
§43.1.12legati hi profecti M. Cornelius Cethegus, M. Fulvius, P. Marcius Rex.
出发的使节是马尔库斯·科尔内利乌斯·塞特古斯、马尔库斯·富尔维乌斯和普布利乌斯·马尔基乌斯·雷克斯。
metus de consule atque exercitu distulit eo tempore muniendae Aquileiae curam.
对执政官和军队的担忧,在当时推迟了防守阿奎莱亚的工作。