§42.59.1in hunc modum maxime instructae acies, par ferme utrimque numerus equitum ac levis armaturae, concurrunt, a funditoribus iaculatoribusque, qui praecesserant, proelio orto.
基本上以这种方式部署完毕后,双方的骑兵和轻装步兵人数几乎相等,两军便交锋了,战斗是由先前推进的投石兵和投枪手发起的。
§42.59.2primi omnium Thraces, haud secus quam diu claustris retentae ferae, ita concitati cum ingenti clamore in dextrum cornu, Italicos equites, incurrerunt, §42.59.3ut usu belli et ingenio inpavida gens turbaretur gladiis hastas petere pedites nunc succidere crura equis, nunc ilia suffodere.
在所有人之中,色雷斯人最先冲了上去,他们就像长期被关在笼子里的野兽一样,在巨大的呐喊声中极其兴奋地冲向右翼的意大利骑兵,结果使这个无论在战争经验还是天性上都无所畏惧的民族陷入了混乱;他们的步兵用剑砍向长枪,时而砍断马腿,时而刺穿马腹。
§42.59.4Perseus, in mediam invectus aciem, Graecos primo impetu avertit; quibus fusis cum gravis ab tergo instaret hostis, Thessalorum equitatus, qui a laevo cornu brevi spatio diiunctus in subsidiis fuerat extra concursum, primo spectator certaminis, deinde inclinata re maxumo usui fuit.
斐修斯冲入中央战线,在第一波进攻中就击退了希腊人;当希腊人溃散、敌军从后方步步紧逼时,那支原先驻扎在左翼稍远处、置身于交战之外作为预备队之中的帖撒利亚骑兵,起初只是战斗的旁观者,但随后在局势倾斜时,发挥了极大的作用。
§42.59.5cedentes enim sensim integris ordinibus, postquam se Eumenis auxiliis adiunxerunt, et cum eo tutum inter ordines suos receptum sociis fuga dissipatis dabant et, cum minus conferti hostes instarent, progredi etiam ausi multos fugientium obvios exceperunt.
因为他们保持着完整的队列逐渐退却,在与欧墨奈斯的辅助部队会合之后,他们与欧墨奈斯一同,为那些因溃败而散开的盟友在自己的队列中提供了安全的退避之所;并且,当敌人不再那么密集地步步紧逼时,他们甚至敢于向前推进,接应了许多迎面逃来的士兵。
§42.59.6nec regii, sparsi iam ipsi passim sequendo, cum ordinatis et certo incedentibus gradu manus conserere audebant.
而国王的士兵们此时自己也因到处追击而分散,不敢与那些队列整齐、步履坚定地前进的敌军交锋。
§42.59.7cum victor equestri proelio rex parvo momento si adiuvisset debellatum esse, et opportune adhortanti supervenit phalanx, quam sua sponte, ne audaci coepto deessent, Hippias et Leonnatus raptim adduxerant, postquam prospere pugnasse equitem acceperunt.
当在骑兵战中获胜的国王认为只要再稍加助力战争就能结束时,正当他鼓舞士气之际,方阵恰逢其时地抵达了。 这是希庇亚斯和莱翁纳图斯在得知骑兵交战顺利后,为了不缺席这一大胆的行动,而主动迅速带领前来的。
§42.59.8fluctuante rege inter spem metumque tantae rei conandae Cretensis Euander, quo ministro Delphis ad insidias Eumenis regis usus erat, postquam agmen peditum venientium sub signis vidit, §42.59.9ad regem accurrit et monere institit, ne elatus felicitate summam rerum temere in non necessariam aleam daret; §42.59.10si contentus bene re gesta quiesset eo die, vel pacis honestae condicionem habiturum vel plurimos belli socios, qui fortunam sequerentur, si bellare mallet.
在国王于尝试如此重大行动的希望与恐惧之间摇摆不定时,克里特人埃万德——即国王曾在德尔斐企图谋害欧墨奈斯国王时所使用的帮凶——在看到步兵队列打着军旗走来后,奔向国王,极力劝告他不要因一时的幸运而忘乎所以,草率地将国家的前途寄托于不必要的冒险之中;他说,如果国王满足于已取得的战果并在当天按兵不动,他要么能获得体面的和平条件,要么,如果他更愿意继续战争,他将获得大批随顺其好运的战争盟友。
§42.59.11in hoc consilium pronior erat animus regis.
国王的心意更倾向于这一建议。
itaque conlaudato Euandro signa referri peditumque agmen redire in castra iubet, equitibus receptui canere.
因此,他在赞扬了埃万德之后,下令调转军旗,让步兵队列返回营地,并向骑兵吹响撤退的号角。