§42.53.1cum per omnem orationem satis frequenti adsensu succlamatum esset, tum vero ea vociferatio simul indignantium minitantiumque, partim iubentium bonum animum habere regem, exorta est, ut finem dicendi faceret, tantum iussis ad iter se parare;
演説の全体を通じて、かなり頻繁な賛同を伴う歓声が上がっていたが、そのとき、憤慨し脅す人々、また一部には王に勇気を持つよう促す人々の叫び声が一斉に沸き起こったため、彼は語るのをやめ、ただ行軍の準備をするようにとだけ命じた。
§42.53.2iam enim dici movere castra ab Nymphaeo Romanos.
というのも、ローマ軍がニュンパイウムから移動を開始したとすでに噂されていたからである。
contione dimissa ad audiendas legationes civitatium Macedoniae se contulit.
集会が解散されると、彼はマケドニアの諸都市からの使節団の意見を聞くために身を転じた。
§42.53.3venerant autem ad pecunias pro facultatibus quaeque suis et frumentum pollicendum ad bellum.
彼らは、それぞれ自分たちの資力に応じて資金を、また戦争のための穀物を提供することを約束するために来ていた。
§42.53.4omnibus gratiae actae, remissum omnibus;
全員に感謝が表明され、全員に対して免除された。
satis regios apparatus ad ea dictum sufficere.
これらのことには王の準備だけで十分であると語られたからである。
vehicula tantum imperata, ut tormenta telorumque missilium ingentem vim praeparatam bellicumque aliud instrumentum veherent.
ただ、準備された膨大な量の弩砲や投射兵器、およびその他の軍用機材を運ぶための車両だけが要求された。
§42.53.5profectus inde toto exercitu, Eordaeam petens, ad Begorritim, quem vocant, lacum positis castris, postero die in Elimeam ad Haliacmona fluvium processit.
そこから全軍を率いて出発し、エオルダイアを目指して、彼らがベゴリティスと呼ぶ湖の傍らに陣を張った後、翌日にはエリメアのハリアクモン川へと進んだ。
§42.53.6deinde saltu angusto superatis montibus, quos Cambunios vocant, descendit ad Azorum, Pythoum, Dolichen:
それから、彼らがカンブニイと呼ぶ山々を狭い峠道で越え、アゾルス、ピュトウム、ドリケへと下った。
§42.53.7Tripolim vocant incolentes.
住民はこれらをトリポリスと呼んでいる。
haec tria oppida paulisper cunctati, quia obsides Larisaeis dederant, victi tamen praesenti metu in deditionem concesserunt.
これら三つの町は、ラリサ人に人質を差し出していたために、しばらくの間躊躇していたが、眼前の恐怖に屈して降伏した。
§42.53.8benigne his appellatis, haud dubius Perrhaebos quoque idem facturos, urbem nihil cunctatis, qui incolebant, primo adventu recipit.
彼らに親切に言葉をかけた後、ペライボイ人たちも同様にすることに疑問を抱かず、彼は、住人たちが全く躊躇しなかったその都市を、到着してすぐに手に入れた。
§42.53.9Cyretias oppugnare coactus primo die acri concursu ad portas armatorum est repulsus; postero die omnibus copiis adortus in deditionem omnes ante noctem accepit.
キュレティアイを攻撃せざるを得なくなった彼は、初日には門での武装兵たちの激しい衝突によって撃退されたが、翌日には全軍を率いて攻撃し、夜になる前に全員を降伏させた。