§42.5.1Perseus bellum iam vivo patre cogitatum in animo volvens omnis non gentes modo Graeciae, sed civitates etiam legationibus mittendis, pollicendo plura quam praestando, sibi conciliabat.
珀尔修斯在心中反复思量着在其父亲生前便已计划好的战争,不仅通过派遣使节,还通过许下多于实际履行的诺言,将希腊的所有民族甚至各城邦都拉拢到自己一边。
§42.5.2erant autem magnae partis hominum ad favorem eius inclinati animi, et aliquanto quam in Eumenem propensiores, cum Eumenis beneficiis muneribusque omnes Graeciae civitates et plerique principum obligati essent, et ita se in regno suo gereret, ut, quae sub dicione eius urbes essent, nullius liberae civitatis fortunam secum mutatam vellent.
此外,大部分人的心意都倾向于支持他,而且比起对尤门尼斯来,他们要热忱得多,尽管希腊的所有城邦以及大多数首领都曾受惠于尤门尼斯的恩德与馈赠,且尤门尼斯在其王国内的统治方式,使得处于其支配下的城市都不愿将自己的命运与任何自由城邦的境遇相交换。
§42.5.4contra Persea fama erat post patris mortem uxorem manu sua occidisse; Apellem, ministrum quondam fraudis in fratre tollendo atque ob id quaesitum a Philippo ad supplicium, exulantem accersitum post patris mortem ingentibus promissis ad praemia tantae perpetratae rei clam interfecisse.
与之相反的是,关于珀尔修斯有传言说,他在父亲死后亲手杀死了自己的妻子;并且秘密杀害了阿佩莱斯——此人曾是在除掉其兄弟的阴谋中充当帮凶,并因此曾被菲利普搜捕以施加惩罚,他在流亡期间于珀尔修斯父亲死后被以巨额承诺召回,仿佛是要为他犯下的如此恶行给予奖赏。
§42.5.5intestinis externisque praeterea multis caedibus infamem nec ullo commendabilem merito praeferebant vulgo civitates tam pio erga propinquos, tam iusto in civis, tam munifico erga omnes homines regi, §42.5.6seu fama et maiestate Macedonum regum praeoccupati ad spernendam originem novi regni, seu mutationis rerum cupidi, seu quia sua non obiecta esse Romanis volebant.
此外,各城邦普遍偏爱这个因国内外多起杀戮而臭名昭著且毫无功绩可赞之人,而冷落了那位对亲属如此虔敬、对公民如此公正、对所有人都如此慷慨的国王,这或是因为他们被马其顿国王们的名声和威严所先入为主,从而鄙视新王国的起源,或是因为他们渴望改变现状,又或是因为他们不希望自己的利益被暴露在罗马人的控制之下。
§42.5.7erant autem non Aetoli modo in seditionibus propter ingentem vim aeris alieni, sed Thessali etiam; et contagione, velut tabes, in Perrhaebiam quoque id pervaserat malum.
然而,由于庞大的债务,不仅埃托利亚人处于内乱之中,萨利人也是如此;而且通过传染,这种恶行如瘟疫般也蔓延到了佩尔莱比亚。
§42.5.8cum Thessalos in armis esse nuntiatum esset, Ap. Claudium legatum ad eas res aspiciendas conponendasque senatus misit.
当有报告称萨利人已武装起来时,元老院派遣使节阿庇乌斯·克劳狄乌斯去察看并平息这些事态。
§42.5.9qui utriusque partis principibus castigatis, cum iniusto faenore gravatum aes alienum, ipsis magna ex parte concedentibus, qui onerarant, levasset, iusti crediti solutionem in decem annorum pensiones distribuit.
他在斥责了双方的首领后,由于债权人自身作出了绝大部分让步,从而减轻了因不当利息而加重的债务,并将正当债权的偿还分配为十年的分期付款。
§42.5.10per eundem Appium eodemque modo conpositae in Perrhaebia res.
通过同一位阿庇乌斯并以同样的方式,佩尔莱比亚的局势得到了平定。
Aetolorum causas M. Marcellus Delphis per idem tempus iisdem hostilibus actas animis, quos intestino gesserant bello, cognovit.
大约在同一时间,马尔库斯·马尔切鲁斯在德尔斐审理了埃托利亚人的诉讼,而这些诉讼是他们以在内战中曾持有的同样敌对态度来进行争辩的。
§42.5.11cum certatum utrimque temeritate atque audacia cerneret, decreto quidem suo neutram partem aut levare aut onerare voluit; communiter ab utrisque petit, abstinerent bello et oblivione praeteritorum discordias finirent.
当他看到双方都在以鲁莽和胆大妄为进行争斗时,他并不希望通过自己的判决来减轻或加重任何一方的负担;他共同要求双方克制战争,并通过忘记过去来结束不和。
§42.5.12huius reconciliationis inter ipsos fides obsidibus ultro citroque datis firmata est.
双方之间这一和解的信义通过互换人质得到了巩固。
Corinthus, ubi deponerentur obsides, convenit.
双方商定以哥林斯作为安置人质的地点。