§42.43.1haec dicenti ei cum adsensum esset, Marcius auctor fuit mittendi Romam legatos; cum experienda omnia ad ultimum nec praetermittendam spem ullam censuisset rex, reliqua consultatio erat, quonam modo tutum iter legatis esset.
当他这样说并得到赞同后,马尔基乌斯建议向罗马派遣使节;由于国王认为必须尽一切努力到最后,不应放弃任何希望,剩下的协商便是如何为使节们确保一条安全的旅途。
§42.43.2ad id cum necessaria petitio indutiarum videretur cuperetque Marcius neque aliud conloquio petisset, gravate et in magnam gratiam petentis concessit.
为此,请求停战似乎是必要的,而马尔基乌斯也渴望如此,且在会谈中别无他求,于是(培尔修斯)面带难色地准许了,以此作为对请求者的一大恩惠。
§42.43.3nihil enim satis paratum ad bellum in praesentia habebant Romani, non exercitum, non ducem, cum Perseus, ni spes vana pacis occaecasset consilia, omnia praeparata atque instructa haberet, et suo maxime tempore atque alieno hostibus incipere bellum posset.
因为罗马人当时对战争没有做任何充分的准备,既没有军队,也没有将领;而培尔修斯,若非对和平的虚幻希望蒙蔽了他的谋略,本来一切都已准备就绪、装备齐全,并且可以在对自己最有利、对敌人最不利的时刻发动战争。
§42.43.4ab hoc conloquio, fide indutiarum interposita, legati Romani in Boeotiam † §42.43.5comparati sunt.
会谈结束后,在确立了停战协议后,罗马使节们前往波奥蒂亚† †被派遣。
ibi iam motus coeperat esse discedentibus a societate communis concilii Boeotorum quibusdam populis, ex quo renuntiatum erat respondisse legatos appariturum, quibus populis proprie societatem cum rege iungi displicuisset.
在那里,由于有消息传回,称使节们已做出答复——究竟哪些城邦个人不愿与国王结盟,这将会显现出来——因此一些城邦开始脱离波奥蒂亚共同会议的联盟,骚乱已经开始发生。
§42.43.6primi a Chaeronia legati, deinde a Thebis in ipso itinere occurrerunt, adfirmantes non interfuisse se, quo societas ea decreta esset, concilio; quos legati, nullo in praesentia responso dato, Chalcidem se sequi iusserunt.
最先是来自凯罗尼亚的使节,接着是来自底比斯的使节在旅途中迎面遇到他们,断言他们并未参加决定该结盟的会议;罗马使节当时没有给他们任何答复,只命令他们跟随自己前往哈尔基斯。
§42.43.7Thebis magna contentio orta erat ex alio certamine.
在底比斯,由于另一场争斗而引起了巨大的纷争。
comitiis praetoris et Boeotarcharum victa pars iniuriam persequens coacta multitudine decrevit, ne Boeotarchae urbibus reciperentur.
在执政官和波奥塔赫的选举中,失败的一派为了报复这一不公,聚集了民众,决议不让波奥塔赫们进入城邦。
§42.43.8exules Thespias universi concesserunt; inde — recepti enim sine cunctatione erant — Thebas iam mutatis animis revocati decretum faciunt, ut duodecim, qui privati coetum et concilium habuissent, exilio multarentur.
被流放的人全部退往塞斯皮埃;从那里——因为他们毫无迟疑地被接纳了——随着心意转变,他们被召回底比斯,并做出一项决议:将那十二个以私人身份举行集会和会议的人处以流放。
§42.43.9novus deinde praetor — Ismenias is erat, vir nobilis ac potens — capitalis poenae absentis eos decreto damnat.
随后,新任执政官——即伊斯梅尼亚斯,一个高贵且有权势的人——通过决议缺席判处他们死刑。
Chalcidem fugerant; inde ad Romanos Larisam profecti causam cum Perseo societatis in Ismeniam contulerant;
他们此前已逃往哈尔基斯;从那里,他们前往拉里萨的罗马人那里,将与培尔修斯结盟的责任推给伊斯梅尼亚斯。
§42.43.10ex ea contentione ortum certamen.
这一争端引发了冲突。
utriusque partis legati ad Romanos venerunt, et exules accusatoresque Ismeniae et Ismenias ipse.
两派的使节都来到了罗马人面前,既有作为伊斯梅尼亚斯告发者的流亡者,也有伊斯梅尼亚斯本人。