§41.26.1Celtiberi in Hispania, qui bello domiti se Ti. Graccho dediderant, pacati manserant M. Titinio praetore obtinente provinciam.
西班牙的凯尔特伊比利亚人,在战争中被征服并向提贝里乌斯·格拉古投降后,在裁判官马尔库斯·蒂蒂尼乌斯管辖该省期间一直保持着和平。
rebellarunt sub adventum Ap. Claudi orsique bellum sunt ab repentina oppugnatione castrorum Romanorum.
但在阿庇乌斯·克劳狄抵达时,他们发动了叛乱,并以对罗马营地的突然袭击开始了战争。
§41.26.2prima lux ferme erat, cum vigiles in vallo quique in portarum stationibus erant, cum vidissent procul venientem hostem, ad arma conclamaverunt.
大约黎明时分,防线上的哨兵和城门哨所的守军,看到敌人从远处逼近,便大声呼喊拿起武器。
§41.26.3Ap. Claudius, signo proposito pugnae ac paucis adhortatus milites, tribus simul portis eduxit.
阿庇乌斯·克劳狄展示了战斗信号,用寥寥数语鼓励了士兵,并同时从三个城门将队伍领出。
obsistentibus ad exitum Celtiberis primo par utrimque proelium fuit, quia propter angustias non omnes in faucibus pugnare poterant Romani; §41.26.4urguentes deinde alii alios secuti ubi evaserunt extra vallum, ut pandere aciem et exaequari cornibus hostium, quibus circumibantur, possent, ita repente inruperunt, ut sustinere impetum eorum Celtiberi nequirent.
由于凯尔特伊比利亚人在出口处阻击,起初双方势均力敌,因为由于通道狭窄,并非所有罗马人都能在狭隘处交战;随后,他们互相推挤、紧随其后,当他们冲出防线外,以便展开战线、与试图包围他们的敌军两翼抗衡时,他们突然发起了如此猛烈的冲击,以至于凯尔特伊比利亚人无法承受其攻势。
§41.26.5ante horam secundam pulsi sunt; ad quindecim milia caesa aut capta, signa adempta duo et triginta.
在第二时以前,他们便被击溃;约有一万五千人被杀或被俘,三十二面军旗被缴获。
castra etiam eo die expugnata debellatumque; nam qui superfuere proelio, in oppida sua dilapsi sunt.
当天营地也被攻克,战争宣告结束;因为在战斗中幸存下来的人都逃散到了各自的城镇。
quieti deinde paruerunt imperio.
此后,他们便顺从地服从了统治。