§41.13.1prodigia eo anno nuntiata: in Crustumino avem sanqualem, quam vocant, sacrum lapidem rostro cecidisse, §41.13.2bovem in Campania locutam, vaccam aeneam Syracusis ab agresti tauro, qui a pecore aberrasset, initam ac semine adspersam.
该年报告的异兆如下:在克鲁斯图梅里乌姆境内,一只被称为圣鸟的鸟用喙啄击了圣石;在坎帕尼亚有一头牛开口说话;在叙拉古,一头从牛群中走失的野公牛与一尊青铜母牛像交配并洒上了精液。
§41.13.3in Crustumino diem unum in ipso loco supplicatio fuit, et in Campania bos alenda publice data, Syracusanumque prodigium expiatum editis ab haruspicibus dis, quibus supplicaretur.
在克鲁斯图梅里乌姆,就在事发地点举行了一天的祈愿祭;在坎帕尼亚,那头牛被交由公费饲养;叙拉古的异兆也得到了净化,哈鲁斯佩克斯指定了应当向其祈祷的神明。
§41.13.4pontufex eo anno mortuus est M. Claudius Marcellus, qui consul censorque fuerat. in eius locum suffectus est pontifex filius eius M. Marcellus.
同年,曾任执政官和监察官的大祭司马尔库斯·克劳狄乌斯·马尔凯鲁斯去世;其子马尔库斯·马尔凯鲁斯被选补为其继任大祭司。
et Lunam colonia eodem anno duo milia civium Romanorum sunt deducta.
同年,两千名罗马公民作为殖民者被安置到卢纳。
§41.13.5triumviri deduxerunt P. Aelius M. Aemilius Lepidus Cn. Sicinius; quinquagena et singula iugera et semisses agri in singulos dati sunt.
负责建立殖民地的三委员是普布利乌斯·埃利乌斯、马尔库斯·埃米利乌斯·雷皮杜斯和格奈乌斯·西基尼乌斯;每人分得五十一又二分之一尤格的土地。
de Liguribus captus ager erat; Etruscorum ante quam Ligurum fuerat.
这片土地是从利古里亚人手中夺取的,而在属于利古里亚人之前,它曾属于埃特鲁里亚人。
§41.13.6C. Claudius consul ad urbem venit; cui, cum in senatu de rebus in Histria Liguribusque prospere gestis disseruisset, postulanti triumphus est decretus.
执政官盖乌斯·克劳狄乌斯来到罗马城前;当他在元老院阐述了在伊斯特拉和利古里亚取得的顺利战功后,根据他的请求,元老院决议赐予他凯旋式。
§41.13.7triumphavit in magistratu de duabus simul gentibus.
他在任期内同时对两个民族举行了凯旋式。
tulit in eo triumpho denarium trecenta septem milia et victoriatum octoginta quinque milia septingentos duos.
在那次凯旋式中,他展示了三十万七千个第纳里乌斯银币和八万五千七百零二个维克托里亚图斯银币。
militibus in singulos quini deni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti.
给士兵每人分发了十五个第纳里乌斯,百夫长得到双倍,骑兵得到三倍。
§41.13.8sociis dimidio minus quam civibus datum.
给同盟兵分发的是公民的一半。
itaque taciti, ut iratos esse sentires, secuti sunt currum.
因此,他们默默地跟在凯旋车后面,让人能明显感觉到他们的愤怒。