§40.58.1primum ingressi sunt pacato agmine.
起初,他们以和平的队伍行进。
digressu deinde Cottonis et Antigoni et haud multo post fama mortis Philippi neque Thraces commercio faciles erant, neque Bastarnae empto contenti esse poterant aut in agmine contineri, ne decederent via.
然而,随着科托和安提柯的离开,以及不久后关于腓力死讯的传闻传开,色雷斯人不再易于交易,而巴斯塔奈人也无法满足于所购之物,或无法被约束在队伍中而不偏离道路。
§40.58.2inde iniuriae ultro citroque fieri, quarum in dies incremento bellum exarsit.
因此,双方开始互相侵犯,且侵犯行为与日俱增,最终燃起了战火。
postremo Thraces cum vim ac multitudinem sustinere hostium non possent, relictis campestribus vicis in montem ingentis altitudinis — Donucam vocant — concesserunt.
最后,色雷斯人因无法抵挡敌人的力量和大军,放弃了平原上的村庄,撤退到一座极高的大山里——他们称之为多努卡山。
§40.58.3quo cum subire Bastarnae vellent, quali tempestate Gallos spoliantes Delphos fama est peremptos esse, talis tum Bastarnas nequiquam ad iuga montium appropinquantes oppressit.
当巴斯塔奈人企图登上此山时,一场暴风雨袭击了他们,正如传说中那些掠夺德尔斐的高卢人被消灭时所遭遇的暴风雨一样,当时正徒劳地接近山脊的巴斯塔奈人就这样被击溃了。
§40.58.4neque enim imbre tantum effuso, dein creberrima grandine obruti sunt cum ingenti fragore caeli tonitribusque et fulguribus praestringentibus aciem oculorum, §40.58.5sed fulmina etiam sic undique micabant, ut peti viderentur corpora, nec solum milites sed etiam principes icti caderent.
因为他们不仅被倾盆大雨和随之而来的密集冰雹所压倒,伴随着天空中巨大的轰鸣,雷电也刺痛了他们的双眼,而且四处的闪电如此频繁地闪烁,以至于他们的身体仿佛成了被攻击的目标,不仅普通士兵,连首领们也因被击中而倒地。
§40.58.6itaque cum praecipiti fuga per rupes praealtas improvidi sternerentur ruerentque, instabant quidem perculsis Thraces, sed ipsi deos auctores fugae esse caelumque in se ruere aiebant.
因此,当他们毫无防备地在陡峭的悬崖间仓皇逃窜、纷纷跌落时,色雷斯人固然对这些惊恐万状的人步步紧逼,但他们自己却说,神明才是这场逃亡的始作俑者,天正在向他们塌下来。
§40.58.7dissipati procella cum tamquam ex naufragio plerique semermes in castra, unde profecti erant, redissent, consultari, quid agerent, coeptum.
在暴风雨中被驱散后,大多数人像遭遇海难一般、几乎丧失了武器地回到了他们出发的营地,于是开始商议下一步该怎么做。
inde orta dissensio, aliis redeundum aliis penetrandum in Dardaniam censentibus: §40.58.8triginta ferme milia hominum Clondico duce, quo profecti erant, pervenerunt, cetera multitudo retro, qua venerat, Apolloniam Mesembriamque repetit.
由此产生了分歧,一些人主张回去,另一些人则主张侵入达尔达尼亚:在大约三万人在克隆迪库斯的带领下抵达了他们出发前往的目的地,其余的人群则沿着来路返回,退往阿波罗尼亚和梅森布里亚。
§40.58.9Perseus potitus regno interfici Antigonum iussit; et dum firmaret res, legatos Romam ad amicitiam paternam renovandam petendumque, ut rex ab senatu appellaretur, misit.
珀尔修斯夺得王位后,下令处死安提柯;在巩固政权期间,他向罗马派遣了使节,以更新其父辈的友好关系,并请求元老院承认他为国王。
haec eo anno in Macedonia gesta.
这一年在马其顿发生的事情便是如此。