§40.56.1Perseus certior factus omnia detecta esse, potentior quidem erat, quam ut fugam necessariam duceret: tantum ut procul abesset, §40.56.2curabat, interim velut ab incendio flagrantis irae, dum Philippus viveret, se defensurus.
珀尔修斯得知一切都已败露,但他势力过于强大,以至于并不认为有必要逃亡:他仅仅注意使自己保持在远处的距离,以便在腓力在世期间,暂时保护自己免受炽烈怒火之火灾的波及。
is spe potiundi ad poenam corporis eius amissa, quod reliquum erat, id studere, ne super impunitatem etiam praemio sceleris frueretur.
而腓力在失去了惩罚他肉身的希望之后,便致力于仅剩的一件事:绝不让他在免受惩罚之余,还享受其罪行的奖赏。
§40.56.3Antigonum igitur appellat, cui et palam facti parricidii gratia obnoxius erat, et nequaquam pudendum aut paenitendum eum regem Macedonibus propter recentem patrui Antigoni gloriam fore censebat.
因此,他召见了安提柯,因其揭露弑亲阴谋而对其心存感激,并且认为,鉴于其叔父安提柯最近的荣耀,马其顿人绝不会为安提柯做他们的国王而感到羞耻或后悔。
§40.56.4“quando in eam fortunam veni,” inquit “Antigone, ut orbitas mihi, quam alii detestantur parentes, optabilis esse debeat, regnum, quod a patruo tuo forti, non solum fideli, tutela eius custoditum et auctum etiam accepi, id tibi tradere in animo est.
“安提柯啊,”他说,“既然我已落入如此境地,以至于其他父母所痛恨的无子状态,对我来说竟成了值得期盼的事,那么,我打算将这个从你那不仅忠诚而且勇敢的叔父的手中,在其监护下得以保全并甚至有所扩张而接收过来的王国,传给于你。
§40.56.5te unum habeo, quem dignum regno iudicem.
我只有你一个人,我认为唯有你配得上这个王国。
si neminem haberem, perire et exstingui id mallem quam Perseo scelestae fraudis praemium esse.
如果我无一人可选,我宁可它毁灭和消亡,也不愿它成为珀尔修斯邪恶欺诈的奖赏。
§40.56.6Demetrium excitatum ab inferis restitutumque credam mihi, si te, qui morti innocentis, qui meo infelici errori unus illacrimasti, in locum eius substitutum relinquam. ”
如果我能将你——那个唯一为无辜者的死亡、为我那不幸的错误而落泪的人——作为他的替代者留下来,我就会相信德米特里已从阴间复活并归还给我。
§40.56.7ab hoc sermone omni genere honoris producere eum non destitit.
” 自这次谈话之后,他不断地以各种荣誉提拔安提柯。
cum in Thracia Perseus abesset, circumire Macedoniae urbes principibusque Antigonum commendare; et si vita longior suppetisset, haud dubium fuit, quin eum in possessione regni relicturus fuerit.
当珀尔修斯在色雷斯缺席期间,腓力巡视了马其顿的各城市,并向首领们推荐安提柯;而且,如果他的生命能更长一些,毫无疑问,他本会让安提柯占有这个王国。
§40.56.8ab Demetriade profectus Thessalonicae plurimum temporis moratus fuerat.
他从德米特里阿斯出发,在塞萨洛尼基逗留了极长的时间。
inde cum Amphipolim venisset, gravi morbo est implicitus.
从那里来到安菲波利斯时,他染上了重病。
§40.56.9sed animo tamen aegrum magis fuisse quam corpore constat; curisque et vlgiliis, cum identidem species et umbrae insontis interempti filii agitarent, exstinctum esse cum diris exsecrationibus alterius.
然而,众所周知,他的心病重于身病;由于忧虑和失眠,且那被杀害的无辜儿子的幻影和阴魂一再纠缠着他,他最终在对另一个儿子的恶毒诅咒中死去了。
§40.56.10tamen admoveri potuisset Antigonus, si aut affuisset aut statim palam facta esset mors regis.
然而,如果安提柯在场,或者如果国王的死讯能立即公开,安提柯本来还是可以被推上王位的。
§40.56.11medicus Calligenes, qui curationi praeerat, non exspectata morte regis, a primis desperationis notis nuntios per dispositos equos, ita ut convenerat, misit ad Perseum, et mortem regis in adventum eius omnes, qui extra regiam erant, celavit.
负责治疗的医生卡利格内斯在尚未等到国王去世,一出现绝望的最初征兆时,就按照先前的约定,利用驿站预备好的马匹向珀尔修斯送去了信使,并对宫廷之外的所有人隐瞒了国王的死讯,直到珀尔修斯到来。