§40.53.1biduo, quo senatum legerunt censores, Q. Fulvius consul profectus in Ligures, per invios montes Ballistae saltus cum exercitu transgressus, signis collatis cum hoste pugnavit;
在监察官选定元老院议员的两天内,执政官昆图斯·富尔维乌斯出发前往利古里亚人那里,率领军队穿过无路可通的群山,越过了巴利斯塔隘口,与敌人展开了交战。
§40.53.2neque tantum acie vicit, sed castra quoque eodem die cepit.
他不仅在会战中获胜,还在同一天占领了敌人的营地。
tria milia ducenti hostium caesi sunt, omnisque ea regio Ligurum in deditionem venit.
三千二百名敌人被斩杀,利古里亚人的整个地区都投降了。
§40.53.3consul deditos in campestres agros deduxit, praesidiaque montibus inposuit.
执政官将投降的人迁往平原地区,并在山上驻扎了守备队。
celeriter etRoma consul ad hostes et ex provincia litterae Romam venerunt: supplicationes ob eas res gestas in triduum decretae sunt;
很快,信件既从罗马送到了执政官处,也从该省送到了罗马;因这些功绩,元老院决定举行三天的感恩祭。
§40.53.4praetores quadraginta hostiis maioribus per supplicationes rem divinam fecerunt.
法官们在感恩祭期间用四十头大牺牲兽举行了祭神仪式。
ab altero consule L. Manlio nihil memoria dignum in Liguribus est gestum.
另一位执政官卢基乌斯·马恩利乌斯在利古里亚人中没有做出任何值得记述的功绩。
§40.53.5Galli Transalpini, tria milia hominum, in Italiam transgressi, neminem bello lacessentes agrum a consulibus et senatu petebant, ut pacati sub imperio populi Romani essent.
三千名阿尔卑斯山外的加利人进入意大利,他们没有通过战争挑衅任何人,向执政官和元老院请求土地,以便能在罗马人民的统治下安居乐业。
§40.53.6eos senatus excedere Italia iussit, et consulem Q. Fulvium quaerere et animadvertere in eos, qui principes et auctores transcendendi Alpes fuissent.
元老院命令他们离开意大利,并指示执政官昆图斯·富尔维乌斯调查并惩处那些跨越阿尔卑斯山的领头者和唆使者。