§40.51.1censores fideli concordia senatum legerunt.
监察官们以诚挚的默契整理了元老院名册。
princeps lectus est ipse censor M. Aemilius Lepidus pontifex maximus:
监察官本人、大祭司长马尔库斯·埃米利乌斯·雷皮杜斯被选为元老院首席。
§40.51.2tres eiecti de senatu; retinuit quosdam Lepidus a collega praeteritos.
有三人被开除出元老院;雷皮杜斯留任了几个被其同僚排除的人。
opera ex pecunia attributa divisaque inter se haec Lepidus molem ad Tarracinam, ingratum opus, quod praedia habebat ibi privatamque publicae rei impensam inseruerat;
公共工程利用拨给的资金在他们之间分配如下:雷皮杜斯承包了塔拉奇纳的防波堤,这是一项不受欢迎的工程,因为他在那里拥有私产,并将私人的开支混入了公共事务中。
§40.51.3theatrum et proscenium ad Apollinis, aedem Iovis in Capitolio, columnasque circa poliendas albo locavit; et ab his columnis, quae incommode opposita videbantur, signa amovit clipeaque de columnis et signa militaria adfixa omnis generis dempsit.
他还承包了阿波罗神庙旁的剧场和舞台前部、卡皮托林山上的朱庇特神庙,以及将其周围的柱子用白石灰粉刷磨光;他拆除了这些柱子上显得阻碍视线的雕像,拿下了柱子上的盾牌和挂在其上的各种军旗。
§40.51.4M. Fulvius plura et maioris locavit usus: portum et pilas pontis in Tiberi, quibus pilis fornices post aliquot annos P. Scipio Africanus et L. Mummius censores locaverunt imponendos;
马尔库斯·富尔维乌斯承包了更多且更具实用价值的工程:台伯河上的港口和桥墩,几年后,监察官普布利乌斯·西庇阿·阿非利加努斯和卢基乌斯·姆米乌斯承包了在这些桥墩上建造拱门。
§40.51.5basilicam post argentarias novas et forum piscatorium circumdatis tabernis quas vendidit in privatum;
还有新钱庄后面的巴西利卡,以及鱼市场,周围建有商店,他将这些商店卖给了私人。
§40.51.6et porticum extra portam Trigeminam, et aliam post navalia et ad fanum Herculis et post Spei ad Tiberim et ad aedem Apollinis medici.
以及特里格米纳门外的一处柱廊,和另一处在船坞后面、赫拉克勒斯神庙旁、台伯河畔希望女神庙后面以及医神阿波罗神庙旁的柱廊。
§40.51.7habuere et in promiscuo praeterea pecuniam: ex ea communiter locarunt aquam adducendam fornicesque faciendos.
此外,他们还拥有一笔公共资金:他们共同用这笔钱承包了引水工程和建造拱形水道。
impedimento operi fuit M. Licinius Crassus, qui per fundum suum duci non est passus.
马尔库斯·利基尼乌斯·克拉苏阻碍了这项工程,他不允许水道通过自己的庄园。
§40.51.8portoria quoque et vectigalia iidem multa instituerunt.
这两位监察官还设立了许多港口税和税收。
complura sacella publicaque loca, occupata a privatis, publica sacraque ut essent paterentque populo curarunt.
他们还确保许多被私人占用的神龛和公共场所重新归于公共和神圣状态,并向民众开放。
§40.51.9mutarunt suffragia, regionatimque generibus hominum causisque et quaestibus tribus discripserunt
他们改变了投票方式,并按地区、根据人们的阶层、境遇和职业划分了部落。