§40.42.1eodem anno L. Duronius, qui praetor anno superiore fuerat, ex Illyrico cum decem navibus Brundisium rediit.
同年,前一年担任裁判官的卢基乌斯·杜罗尼乌斯率十艘船自伊利里库姆返回布伦迪西乌姆。
inde in portu relictis navibus cum venisset Romam, inter exponendas res, quas ibi gessisset, haud dubie in regem Illyriorum Gentium latrocinii omnis maritimi causam avertit: §40.42.2ex regno eius omnes naves esse, quae superi maris oram depopulatae essent; de his rebus se legatos misisse, nec conveniendi regis potestatem factam.
他将船只留在该港口,来到罗马,在汇报他在当地的所作所为时,毫不含糊地将所有海上劫掠的责任归咎于伊利里亚人的国王根提乌斯:他声称:所有蹂躏上流海沿岸的船只都来自该国;自己曾就这些事务派遣使者,但未获得会见国王的机会。
§40.42.3venerant Romam legati a Gentio, qui, quo tempore Romani conveniendi regis causa venissent, aegrum forte eum in ultimis partibus fuisse regni dicerent: §40.42.4petere Gentium ab senatu, ne crederent confictis criminibus in se, quae inimici detulissent.
根提乌斯派出的使者已来到罗马,他们声称,在罗马人为了会见国王而到来的时候,国王恰巧在王国的最偏远地区病重:根提乌斯请求元老院,不要相信政敌对他所进行的小题大做的捏造指控。
ad ea Duronius adiecit multis civibus Romanis et sociis Latini nominis iniurias factas in regno eius, et cives Romanos dici Corcyrae retineri.
对此,杜罗尼乌斯补充说,在其王国中,许多罗马公民和拉丁同盟者都受到了侵害,且据说有罗马公民被扣留在科尔库拉。
§40.42.5eos omnes Romam adduci placuit, C. Claudium praetorem cognoscere, neque ante Gentio regi legatisve eius responsum reddi.
元老院决定将他们全部带到罗马,由裁判官盖乌斯·克劳狄乌斯进行审理,在此之前不对根提乌斯国王或其使者做出答复。
inter multos alios, §40.42.6quos pestilentia eius anni absumpsit, sacerdotes quoque aliquot mortui sunt.
在许多其他人中,这一年的瘟疫夺去了许多人的生命,其中也有几位祭司去世。
L. Valerius Flaccus pontifex mortuus est: in eius locum suffectus est Q. Fabius Labeo.
大祭司卢基乌斯·瓦莱里乌斯·弗拉库斯去世,其职位由昆图斯·法比乌斯·拉贝奥接替。
§40.42.7P. Manlius, qui nuper ex ulteriore Hispania redierat, triumvir epulo: Q. Fulvius M. f. in locum eius triumvir cooptatus, tum praetextatus erat.
最近刚从远西班牙回来的普布利乌斯·曼利乌斯,当时是筹办圣宴的三人委员;马尔库斯之子昆图斯·富尔维乌斯被选入其空缺,当时他仍穿着童子宽边紫袍。
§40.42.8de rege sacrificulo sufficiendo in locum Cn. Cornelii Dolabellae contentio inter C. Servilium pontificem maximum fuit et L. Cornelium Dolabellam duumvirum navalem, quem ut inauguraret pontifex magistratu sese abdicare iubebat.
为了接替克奈乌斯·科尔内利乌斯·多拉贝拉而补选祭祀王一事,在最高大祭司盖乌斯·塞尔维利乌斯与海军二人委员卢基乌斯·科尔内利乌斯·多拉贝拉之间发生了争执,大祭司命令后者辞去其现任官职,以便为其举行就职仪式。
§40.42.9recusantique id facere ob eam rem multa duumviro dicta a pontifice, deque ea, cum provocasset, certatum ad populum.
因后者拒绝这样做,大祭司以此为由对该二人委员处以罚款;当他提出上诉后,双方在人民面前展开了辩论。
§40.42.10cum plures iam tribus intro vocatae dicto esse audientem pontifici duumvirum iuberent, multamque remitti, si magistratu se abdicasset, vitium de caelo, quod comitia turbaret, intervenit.
当已被召集的多个部落正准备命令该二人委员服从大祭司,并规定如果他辞职就免除罚款时,天空中出现了一个干扰大会的凶兆。
religio inde fuit pontificibus inaugurandi Dolabellae.
从此,神祇官们在为多拉贝拉举行就职礼仪时便有了宗教上的顾忌。
§40.42.11P. Cloelium Siculum inaugurarunt, qui secundo loco nominatus erat.
他们为被列为第二候选人的普布利乌斯·克洛埃利乌斯·西库卢斯举行了就职仪式。
exitu anni et C. Servilius Geminus pontifex maximus decessit: idem decemvir sacrorum fuit.
在年底,最高大祭司盖乌斯·塞尔维利乌斯·格米努斯也去世了;他同时也是负责祭祀的十人委员。
pontifex in locum eius a collegio cooptatus est Q. Fulvius Flaccus:
昆图斯·富尔维乌斯·弗拉库斯被神职团增选为大祭司以接替他。
§40.42.12creatus inde pontifex maximus M. Aemilius Lepidus, cum multi clari viri petissent; et decemvir sacrorum Q. Marcius Philippus in eiusdem locum est cooptatus.
随后,尽管许多显赫人物参与角逐,马尔库斯·埃米利乌斯·雷比达仍被选为最高大祭司;昆图斯·马尔基乌斯·菲利普斯则被增选为祭祀十人委员以填补同一空缺。
§40.42.13et augur Sp. Postumius Albinus decessit: in locum eius P. Scipionem, filium Africani, augures cooptarunt.
此外,占卜官斯普里乌斯·波斯图米乌斯·阿尔比努斯去世;占卜官团增选阿非利加努斯之子普布利乌斯·西庇阿以填补其空缺。
Cumanis eo anno petentibus permissum, ut publice Latine loquerentur et praeconibus Latine vendendi ius esset.
同年,应库迈人的请求,他们获准在公共场合使用拉丁语,其传令官也获得了用拉丁语进行拍卖的权利。