§40.29.1colonia Graviscae eo anno deducta est in agrum Etruscum, de Tarquiniensibus quondam captum.
那一年,在昔日从塔奎尼伊人手中夺取的埃特鲁里亚土地上,建立了格拉维斯卡埃殖民城。
quina iugera agri data; §40.29.2tresviri deduxerunt C. Calpurnius Piso P. Claudius Pulcher C. Terentius Istra.
每人分得五育格的土地;建立该城的三人委员会成员为盖乌斯·卡尔普尔尼乌斯·皮索、普布利乌斯·克劳狄乌斯·普尔克尔和盖乌斯·特伦提乌斯·伊斯特拉。
siccitate et inopia frugum insignis annus fuit.
这一年因干旱和粮食匮乏而备受瞩目。
sex menses numquam pluvisse memoriae proditum.
据记载,有六个月未曾下雨。
eodem anno in agro L. Petilii scribae sub Ianiculo, §40.29.3dum cultores altius moliuntur terram, duae lapideae arcae, octonos ferme pedes longae, quaternos latae, inventae sunt, operculis plumbo devinctis.
同一年,在雅尼库鲁姆山下书记官卢基乌斯·佩蒂利乌斯的土地上,当农夫们往深处挖掘土地时,发现了两口石棺,各约八英尺长、四英尺宽,棺盖用铅封紧。
§40.29.4litteris Latinis Graecisque utraque arca inscripta erat, in altera Numam Pompilium Pomponis filium, regem Romanorum, sepultum esse, in altera libros Numae Pompilii inesse.
两口石棺上都用拉丁字母和希腊字母刻有铭文:一口写着罗马人的国王、庞波之子努马·庞皮里乌斯葬于此处,另一口写着里面装有努马·庞皮里乌斯的书籍。
§40.29.5eas areas cum ex amicorum sententia dominus aperuisset, quae titulum sepulti regis habuerat, inanis inventa, sine vestigio ullo corporis humani aut ullius rei, per tabem tot annorum omnibus absumptis.
业主听从了朋友们的建议,打开了这些石棺,发现那口刻有已故国王铭文的石棺是空的,没有任何人体或任何东西的痕迹,因为所有东西都在这么多年的腐蚀中消逝了。
§40.29.6in altera duo fasces candelis involuti septenos habuere libros, non integros modo sed recentissima specie.
另一口石棺里有两个用涂蜡绳索包裹的卷束,各有七本书,不仅完好无损,而且外观极新。
septem Latini de iure pontificum erant, §40.29.7septem Graeci de disciplina sapientiae, quae illius aetatis esse potuit.
其中七本拉丁文书是关于大祭司法的,七本希腊文书是关于那个时代可能存在的哲学学说的。
adicit Antias Valerius Pythagoricos fuisse, §40.29.8vulgatae opinioni, qua creditur Pythagorae auditorem fuisse Numam, mendacio probabili accommodata fide.
瓦莱里乌斯·安蒂亚斯补充说这些书是毕达哥拉斯学派的,这一说法是用一个看似可信的谎言,来迎合认为努马是毕达哥拉斯学生的世俗传言。
§40.29.9primo ab amicis, qui in re praesenti fuerunt, libri lecti; mox pluribus legentibus cum vulgarentur, Q. Petilius praetor urbanus studiosus legendi libros eos a L. Petilio sumpsit:
起初,这些书由在发现现场的朋友们阅读;不久,随着阅读的人增多,它们流传开来,热衷于阅读的城市法务官昆图斯·佩蒂利乌斯从卢基乌斯·佩蒂利乌斯手中拿走了这些书。
§40.29.10et erat familiaris usus, quod scribam eum quaestor Q. Petilius in decuriam legerat.
事实上,他们之间交往笃深,因为昆图斯·佩蒂利乌斯在担任财务官时,曾将该书记官选入其同僚会中。
§40.29.11lectis rerum summis cum animadvertisset pleraque dissolvendarum religionum esse, L. Petilio dixit sese libros eos in ignem coniecturum esse; priusquam id faceret, se ei permittere, uti, si quod seu ius seu auxilium se habere ad eos libros repetendos existimaret, experiretur: id integra sua gratia eum facturum.
在阅读了要点之后,当他注意到其中大部分内容都倾向于破坏宗教仪式时,他告诉卢基乌斯·佩蒂利乌斯,他要把这些书付之一炬;在这样做之前,他允许他去尝试,如果他认为自己拥有任何法律权利或救济手段来要回这些书的话,并且他可以这样做而丝毫不损害他们之间的交情。
§40.29.12scriba tribunos plebis adit, ab tribunis ad senatum res est reiecta.
书记官去找了平民保民官,此事又被保民官们呈交到元老院。
praetor se iusiurandum dare paratum esse aiebat, libros eos legi servarique non oportere.
法务官声声宣誓保证,这些书不应当被阅读或保存。
§40.29.13senatus censuit satis habendum quod praetor iusiurandum polliceretur; libros primo quoque tempore in comitio cremandos esse; pretium pro libris, quantum Q. Petilio praetori maiorique parti tribunorum plebis videretur, domino solvendum esse.
元老院决议认为,法务官允诺宣誓已足矣;书籍应在最早的机会于平民大会广场烧毁;至于书籍的价格,应按照法务官昆图斯·佩蒂利乌斯和平民保民官过半数所认为合适的数额支付给业主。
§40.29.14id scriba non accepit.
书记官拒绝接受这笔钱。
libri in comitio igne a victimariis facto in conspectu populi cremati sunt.
书籍在大会广场上,由执牲人点起火,在民众面前被烧毁了。