Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §40.10.1-40.10.10

珀尔修斯指控德米特里依附罗马谋篡王位

第 1513 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

珀尔修斯恳求菲利普辨明德米特里的阴谋并保护自己,指责德米特里依靠罗马人的势力,在马其顿国内对国王及身为兄长的自己构成了严重威胁。

§40.10.1exsecrare nunc cupiditatem regni, et furias fraternas concita.
“现在,请诅咒对王位的渴望,并唤醒兄弟相残的复仇女神。
sed ne sint caecae, pater, exsecrationes tuae, discerne, dispice insidiatorem et petitum insidiis: noxium incesse caput.
但是,父亲,为了不让您的诅咒盲目,请辨明、看清谁是阴谋者,谁是阴谋的受害者:请惩罚有罪的首恶。
§40.10.2qui occisurus fratrem fuit, habeat etiam iratos paternos deos: qui periturus fraterno scelere fuit, perfugium in patris misericordia et iustitia habeat.
愿企图杀害兄弟的人也承受父祖神明的愤怒;愿因兄弟的罪行而险些丧命的人在父亲的仁慈和正义中获得庇护。
quo enim alio confugiam,
因为我还能逃往何处呢?
§40.10.3cui non sollemne lustrale exercitus tui, non decursus militum, non domus, non epulae, non nox ad quietem data naturae beneficio mortalibus tuta est?
对于我来说,您的军队庄严的净化仪式、士兵的行军、家园、宴席,甚至连大自然恩赐给凡人用于休息的夜晚,都不是安全的。
§40.10.4si iero ad fratrem invitatus, moriendum est; si recepero intra ianuam comisatum fratrem, moriendum est:
如果我应邀前往兄弟那里,我就得死;如果我把前来狂欢的兄弟迎进门内,我也得死。
§40.10.5nec eundo nec manendo insidias evito.
无论前去还是留下,我都无法避开阴谋。
quo me conferam? nihil praeter deos, pater, et te colui.
我该何去何从? 父亲,除了神明和您,我没有敬奉过任何人。
non Romanos habeo, ad quos confugiam: perisse expetunt, quia tuis iniuriis doleo, quia tibi ademptas tot urbes, tot gentes, modo Thraciae maritimam oram, indignor.
我没有可以投奔的罗马人:他们唯恐我不死,因为我为您的受辱而悲伤,为从您那里被夺走的这么多城市、这么多民族以及最近色雷斯的沿海地带而愤慨。
nec me nec te incolumi Macedoniam suam futuram sperant.
他们知道,只要我或您还健在,马其顿就不会落入他们手中。
§40.10.6si me scelus fratris, te senectus absumpserit, aut ne ea quidem exspectata fuerit, regem regnumque Macedoniae sua futura sciunt.
如果兄弟的罪行夺去了我的生命,而暮年夺去了您的生命,或者甚至连那暮年都等不及,他们知道马其顿的国王和王位将成为他们的囊中之物。
si quid extra Macedoniam tibi Romani reliquissent, mihi quoque id relictum crederem receptaculum.
如果罗马人在马其顿之外给您留下了什么,我也会相信那是留给我的避难所。
§40.10.7at in Macedonibus satis praesidii est.
但是在马其顿人那里难道有足够的保护吗?
vidisti hesterno die impetum militum in me.
您昨天已经看到了士兵对我的袭击。
quid illis defuit nisi ferrum? quod illis defuit interdiu, convivae fratris noctu sumpserunt.
他们除了武器之外还缺什么? 白天他们所缺少的,我兄弟的宴客们在夜里已经拿起了。
§40.10.8quid de magna parte principum loquar, qui in Romanis spem omnem dignitatis et fortunae posuerunt et in eo, qui omnia apud Romanos potest? neque hercule istum mihi tantum, fratri maiori, sed prope est, ut tibi quoque ipsi, regi et patri, praeferant.
对于大部分权贵,我还有什么可说的呢? 他们把尊严和前途的全部希望都寄托在罗马人身上,以及在罗马人面前无所不能的那个人身上。 诚然,凭赫拉克勒斯起誓,他们几乎不仅要把那个人置于我这个兄长之上,甚至还要置于您这位国王和父亲之上。
§40.10.9iste enim est, cuius beneficio poenam tibi senatus remisit, qui nunc te ab armis Romanis protegit, qui tuam senectutem obligatam et obnoxiam adulescentiae suae esse aequum censet.
因为正是因为他的恩泽,元老院才免除了对您的惩罚,正是他现在保护着您免受罗马武力的伤害,正是他认为您的暮年顺从和屈从于他的青年是理所当然的。
§40.10.10pro isto Romani stant, pro isto omnes urbes tuo imperio liberatae, pro isto Macedones qui pace Romana gaudent.
罗马人支持他,所有从您的统治下解放出来的城市支持他,享受罗马和平的马其顿人支持他。
mihi praeter te, pater, quid usquam aut spei aut praesidii est?
父亲,除了您,我到底还能在哪里找到希望和庇护呢? ”

词汇与语法注释

  1. 40.10.3cui — 关系代词 qui 的与格(利害或判断与格),其先行词为前句中的“我”(confugiam 的主语)。由其引导的关系从句一直延续到句末的 tuta est,用以强调珀尔修斯自身四面楚歌的处境。
  2. 40.10.8prope est, ut — 表示“接近于……”或“几乎达到……地步”的无人称句式,后接带虚拟语气的 ut 从句(ut... praeferant),以此描绘马其顿权贵们几乎要将德米特里置于其父王和兄长之上的极端政治现状。
  3. 40.10.9qui tuam senectutem — 此处作为 aequum censet(认为……是理所当然的)的宾语,采用了“对格+不定式”(A.C.I.)结构 tuam senectutem ... esse obligatam et obnoxiam adulescentiae suae。通过“您的暮年”(tuam senectutem)与“他的青年”(adulescentiae suae)这一对抽象名词的对比,凸显了儿子对父王的傲慢与不敬。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §40.10.1-40.10.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:40.10.1-40.10.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。