§40.1.1principio insequentis anni consules praetoresque sortiti provincias sunt.
在次年年初,执政官和法官们抽签分配了行省。
consulibus nulla praeter Ligures, quae decerneretur, erat.
对执政官而言,除了利古里亚人之外,没有其他可供分配的行省。
iurisdictio urbana M. Ogulnio Gallo, inter peregrinos M. Valerio evenit; Hispaniarum Q. Fulvio Flacco citerior, §40.1.2P. Manlio ulterior, L. Caecilio Dentri Sicilia, C. Terentio Istrae Sardinia.
城市司法管辖权归于马尔库斯·奥古尔尼乌斯·加鲁斯,涉外司法管辖权则归于马尔库斯·瓦莱里乌斯;在西班牙行省中,近西班牙归于昆图斯·富尔维乌斯·弗拉库斯,远西班牙归于普布利乌斯·曼里乌斯,西西里归于路基乌斯·凯基利乌斯·登特尔,撒丁归于盖乌斯·特伦蒂乌斯·伊斯查。
§40.1.3dilectus habere consules iussi.
执政官们被命令进行征兵。
Q. Fabius ex Liguribus scripserat Apuanos ad rebellionem spectare, periculumque esse, ne impetum in agrum Pisanum facerent.
昆图斯·法比乌斯从利古里亚发信称,阿普阿尼人正企图反叛,并且存在他们袭击皮萨领土的危险。
§40.1.4et ex Hispaniis citeriorem in armis esse et cum Celtiberis bellari sciebant; in ulteriore, quia diu aeger esset praetor, luxuria et otio solutam disciplinam militarem esse.
人们还知道,在西班牙,近西班牙正处于武装状态,并且正与凯尔特伊比利亚人作战;而在远西班牙,因为法官长期生病,军事纪律因奢侈和闲散而涣散。
§40.1.5ob ea novos exercitus conscribi placuit, quattuor legiones in Ligures, uti singulae quina milia et ducenos pedites, trecenos haberent equites, sociorum iisdem Latini nominis quindecim milia peditum addita et octingenti equites.
因此,决定征募新的军队:针对利古里亚人征募四个军团,使每个军团拥有五千二百名步兵和三百名骑兵,并为这些军团增加同盟国及拉丁名义的步兵一万五千人和骑兵八百人。
hi duo consulares exercitus essent.
这些将成为两个执政官军队。
§40.1.6scribere praeterea iussi septem milia peditum sociorum ac Latini nominis et quadringentos equites et mittere ad M. Marcellum in Galliam, cui ex consulatu prorogatum imperium erat.
此外,他们还被命令征募同盟国及拉丁名义的步兵七千人和骑兵四百人,并送往在加利亚的马尔库斯·马尔凯鲁斯处,他在执政官任期满后被延长了指挥权。
§40.1.7in Hispaniam utramque quae ducerentur, quattuor milia peditum civium Romanorum et ducenti equites, et sociorum septem milia peditum cum trecentis equitibus scribi iussa.
为了派往两西班牙,命令征募罗马公民步兵四千人和骑兵二百人,以及同盟国步兵七千人和骑兵三百人。
§40.1.8et Q. Fabio Labeoni cum exercitu, quem habebat, in Liguribus prorogatum in annum imperium est.
此外,昆图斯·法比乌斯·拉贝奥在利古里亚的指挥权连同他当时拥有的军队一起被延长了一年。